← 西塞罗

为米罗辩护

§21-26

伏击的争点与克洛狄乌斯的野心

西塞罗阐明了庞培设立调查法庭的动机以及选派多米提乌斯主持法庭的正当性,指出审判的核心唯在于究竟谁伏击了谁,随后开始叙述克洛狄乌斯谋求大法官职位的野心及其公开策划谋害米罗的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§21

​non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae. multa etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen fortiter iudicaturos. itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in iudicibus legendis amicos meos. neque enim hoc cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset. non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res publica nos coniunxit cum bonis. ex quibus ille cum optimos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.1

法官们,庞培认为应当由他提议设立调查法庭的原因,委实不是那些借口;相反,作为一个明智且具有崇高而神明般智慧的人,他洞察了许多事情:克洛狄乌斯曾是他的仇敌,而米罗是他的挚友;在举国同庆之中,若是他自己也一同欢庆,他担心重修旧好的诚意可能会显得不够坚实。他还洞察了许多其他事情,但最重要的是:无论他提议的法案有多么严厉,你们终将英勇无畏地作出公正裁决。因此,他从最显赫的阶层中挑选了真正的精英,而且绝非如某些人反复扬言的那样,在挑选法官时排除了我的朋友。因为这位最公正的人绝无此种用心;而且在选拔贤能之士时,即便他真想这么做,他也绝不可能办到。因为我的声望并非局限于私交——私交不可能广泛延展,因为与许多人不可能建立朝夕相处的生活亲谊——;若是我们拥有些许力量,也完全是由于国家将我们与贤良的公民联结在一起。当他从这些人中遴选最优秀之士,并认为这与他自身的信义息息相关时,他不可能挑选不拥护我的人。

§22

​quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil quaesivit aliud nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, fidem. tulit ut consularem necesse esset:2 credo, quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati. ex consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.

至于他特别希望由你,卢基乌斯·多米提乌斯,来主持这个调查法庭,他所寻求的无非是正义、庄重、宽厚与信义。他在法案中规定主持者必须由担任过执政官之人出任:我想,这是因为他认为抵御群众的轻浮与不轨之徒的鲁莽是领袖人物的职责。在执政官辈中,他尤为选拔了你:因为你从青年时期起,就早已对蔑视平民派的狂悖举动给出了最有力的证明。

§23

quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti iudices, isque praepositus est quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit.3 quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.

因此,法官们,为了让我们终于能够进入案件本身和具体的指控:如果说承认事实绝非毫无前例,如果说元老院对我们的案子未作出任何有悖于我们意愿的判定,如果说立法的提案人自身在事实并无争议的情况下依然希望对法理进行裁判,如果说选出的法官和主持特别法庭的人都是能公正而明智地裁决这些是非的人,那么,法官们,剩下的唯一任务,就是你们现在只需追究到底是谁伏击了谁。为了让你们能凭借论据更容易地看清这一点,在我向你们简要陈述事件原委之际,恳请你们悉心倾听。

§24

​P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno superiore ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret,4 ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.

普布利乌斯·克洛狄乌斯既然决意要在自己的大法官任期内以种种罪行残害国家,并且看到前一年公民大会被拖延,以至于他无法担任大法官多个月份——他并不像其他人那样只注重官阶的晋升,而是既想避开具有非凡美德的同僚卢基乌斯·保卢斯,又想寻求整整一年的时间来撕裂国家——,于是他突然放弃了他原本的参选年份,将自己移到了下一年;这绝非如通常发生的那样是出于某种宗教顾虑,而是为了如他自己所说的那样,能够拥有完整而充实的一年来行使大法官之职,也就是说,来颠覆这个国家。

§25

​occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone; eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat. contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. convocabat tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditissimorum civium conscribebat. quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies convalescebat. Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.

他想到,在米罗担任执政官期间,自己的大法官任期必将残缺而软弱;况且,他看到在罗马人民高度一致的赞同下,米罗正在成为执政官。他便投靠了米罗的竞争对手,然而其统揽的程度,使得即使在对手们违背本意的情况下,整个竞选也全由他一人独自操控,如他经常挂在嘴边的那样,全由他一人的肩膀扛起了整场选举大会。他召集各特里布斯,亲自介入,通过选拔最堕落的公民编组了新的科利纳特里布斯。他越是在其中翻云覆雨,米罗的声势就越发与日俱增。当这个做好一切作恶准备的家伙看到这位极其英勇的人、他最大的仇敌必定会成为执政官,并且明白这不仅通过街谈巷议、更屡屡通过罗马人民的投票得以明确表达时,他便开始公开发难,明目张胆地扬言必须杀死米罗。

§26

​servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis. res erat minime obscura. etenim dictitabat palam consulatum Miloni eripi non posse, vitam posse. significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione; quin etiam M. Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum; quam vocem eius ad hunc M. Catonem statim Favonius detulit.

他从亚平宁山脉带下来一批粗野而蛮横的奴隶,他曾用这些人掠夺公有林地并蹂躏伊特鲁里亚,这些奴隶你们也是亲眼见过的。事情毫无隐蔽之处。事实上,他公开口出狂言,说虽然无法剥夺米罗的执政官职位,却能够剥夺他的生命。他在元老院多次暗示这一点,在民众大会上也如此宣称;更有甚者,当极其勇敢的马尔库斯·法沃尼乌斯问他,只要米罗还活着,他究竟指望什么而如此狂悖时,他回答说米罗在三天或至多四天之内就将毙命;法沃尼乌斯随即把他的这番话转告给了在座的马尔库斯·加图。

语法注4 条
  1. 21non potuit legere non studiosos mei

    第二个 non 直接否定紧随其后的 studiosos(non studiosos mei,意为“不拥护我的人”),与 non potuit legere 构成双重否定,意为“不可能挑选不拥护我的人(即必然挑选拥护我的人)”。与形容词 studiosos 搭配的属格 mei 是人称代名词 ego 的宾格性属格(目的格属格),意为“拥护我的人”。

  2. 22tulit ut consularem necesse esset

    在动词 tulit(提出法案)引导的 ut 从属节中,无人称表达式 necesse esset 统领宾格名词 consularem(执政官级人物)作为不定式的主语,而不定式 praeesse(主持特别法庭)承前省略,整体意为“在法案中规定必须由执政官出身者(主持法庭)”。

  3. 23uter utri insidias fecerit

    由双重疑问代词(uter utri)构成的相互性间接疑问句。主格 uter(两者中哪一方)与与格 utri(对另一方)并列,表达相互关系,意为“两者之中究竟谁向谁设下了伏击”。完成时虚拟式 fecerit 是由间接疑问句所要求的语法形式。

  4. 24qui non honoris gradum spectaret

    由关系代词 qui 引导的从属节采用虚拟式(spectaret, vellet, quaereret),作为特性从句(relative clause of characteristic)或兼具原因色彩的从属节,描摹克洛狄乌斯的主观企图与性质,意为“因为他不是那种着眼于升迁品阶的人,而是……”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:21-26