← 西塞罗

为米罗辩护

§32-34

何人获利的动机与双方利害之对比

西塞罗从“谁得利”的动机角度进行论证,指出米罗之死对克洛狄乌斯具有极大益处,能够扫除其为非作歹的唯一障碍;相反,克洛狄乌斯之死对米罗毫无益处,反而削弱了其竞选执政官的坚实支持并剥夺了其建立功业的舞台。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§32

​quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. itaque illud Cassianum "cui bono fuerit1" in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil posset sed etiam ut eis consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret2 se posse eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam.

那么,究竟能以何种方式证明是克洛狄乌斯向米罗设下了伏兵呢?对于那样一个如此狂妄、如此邪恶的恶兽,只需证明他有着巨大的动机、在米罗之死中寄托着巨大的期望,并能获得巨大的利益,便足够了。因此,卡西乌斯的那句名言“谁得利”,应当在这些人身上发挥效力;尽管良善之人不会因任何利益而被驱使去行不义,但恶人却往往因微利而动。然而,一旦米罗被杀,克洛狄乌斯便将获得以下好处:不仅他担任裁判官时,不会遇上一位使他无法犯下任何罪行的执政官,甚至还能在这样一些执政官任内担任裁判官——他期望这些执政官就算不予以协助,至少也会闭目纵容,任凭他在那些预谋的狂行中为所欲为。而那些人正如他自己所盘算的那样,既然自认为欠下他如此巨大的恩惠,即使有能力也不愿遏制他的企图;即使有意愿,恐怕也难以摧垮这个最邪恶之徒因久经历练而愈发坚固的狂妄。

§33

​an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus3 nobis omnibus atque inusturus? exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses. et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. movet me quippe lumen curiae!4 quid? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu inimicissimum multo crudelius etiam punitus es,5 quam erat humanitatis meae postulare? tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.

难道说,法官们,只有你们对此一无所知吗?难道你们是寓居于这座城市的异乡人,你们的耳朵远游在外,未曾听到市民中广泛流传的谈论,未曾知晓他原本打算向我们所有人强行颁布并烙印下怎样的法律吗——倘若那些还能被称为法律,而非城市的火炬、国家的瘟疫的话?拿出来吧,塞克斯图斯·克洛狄乌斯,我恳求你,把你那一箱所谓的法律出示出来吧!人们说你从宅第中抢出了它,如获帕拉狄翁神像一般将它从兵刃和夜间的乱民中劫走,以便在物色到一个肯听从你意志行使保民官职权的人时,能将它作为一件辉煌的礼物与保民官的工具奉送给他。——看哪,他正用他过去常常威胁所有人一切时的那种眼神瞪着我。“元老院的明灯”当真令我畏缩!怎么?塞克斯图斯,你以为我对你怀恨在心吗?你对我的死敌施加的惩罚,甚至远远残酷于我的人道精神所会要求的程度。是你将普布利乌斯·克洛狄乌斯的血腥尸体扔出家门,是你将它抛弃在公众街道上,是你剥夺了他的祖先面具、葬仪、仪仗与悼词,用极其不祥的柴木将他半焚半燎,任凭夜行的野狗将其撕碎。因此,尽管你行事大逆不道,但既然你向我的仇敌施展了你的残忍,我虽不能赞许你,却断无对你发怒之理。

§34

​Audistis, iudices, quantum Clodi interfuerit occidi Milonem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. quid Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? obstabat in spe consulatus Miloni Clodius. at eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. valebat apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret? solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare? at nunc, Clodio remoto, usitatis iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem suam; singularis illa et huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit. vos adepti estis ne quem civem metueretis; hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit. itaque Milonis consulatus qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique temptari coeptus est. non modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni.

法官们,你们已经听闻米罗被杀对于克洛狄乌斯有着何等重大的利益;现在请你们转过来审视米罗。克洛狄乌斯被杀,对米罗又有什么利益呢?米罗有什么理由——我且不说去犯下——甚至去渴望这种事呢?“克洛狄乌斯阻碍了米罗对执政官职位的指望。”然而正是由于克洛狄乌斯的阻挠,米罗才日益稳操胜券,甚至倒不如说是正因他的反对而胜算更大,而且米罗有我作拉票人,也并不比有克洛狄乌斯更得力。法官们,米罗对我与国家所建功勋的记忆,在你们心中具有分量;我们的祈求与眼泪具有分量——当时我感到你们为此极深地动容——;但迫在眉睫的危险所引发的恐惧,具有远为巨大的分量。公民之中又有谁能够想象普布利乌斯·克洛狄乌斯肆无忌惮地担任裁判官,而不对政变产生极大的恐惧呢?然而你们已看清,除非有一位敢于且能够约束他的执政官在任,否则他的权力必将不受束缚。当全体罗马人民都意识到唯有米罗是这一人选时,又有谁会犹豫不决,不用自己的选票来将自己从恐惧中、将国家从危险中解救出来呢?可是如今,随着克洛狄乌斯被除掉,米罗必须依靠寻常的手段去争取维护自己的尊严;那份因粉碎克洛狄乌斯一派的狂暴而与日俱增、唯独授予他一人的殊荣,如今随着克洛狄乌斯之死而化为乌有。你们获得了不再惧怕任何公民的安全;而他却失去了施展美德的舞台、执政官竞选的坚实后盾,以及其荣耀的永恒泉源。因此,米罗的执政官前程在克洛狄乌斯生前本不可动摇,如今在其死后反而开始受到动摇了。由此可见,克洛狄乌斯之死对米罗不仅毫无益处,反而带来了极大的妨碍。

语法注5 条
  1. 32cui bono fuerit

    双与格结构(cui为表示利害关系的与格/人的与格,bono为表示目的/结果的表语性与格)。此处引自著名法官卢基乌斯·卡西乌斯的格言,虚拟式fuerit体现了间接疑问或潜在语气的色彩。

  2. 32eis consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret

    quibus具有关系代名词的连接功能,并与随后的分词(adiuvantibus, coniventibus)一同构成独立夺格结构(quibus non adiuvantibus, at coniventibus:“即使他们不施以援手,至少也默许纵容”)。quibus的先行词为前面的eis consulibus。

  3. 33fuerit impositurus

    迂说虚拟式(主动未来分词impositurus与sum的完成时虚拟式fuerit结合),表示在过去某一时间将要发生之行为。它充当主句ignoratis所统领的间接疑问从句quas leges ... fuerit impositurus的谓语。

  4. 33lumen curiae

    反讽性称谓。西塞罗借“元老院的明灯/光辉”一词讽刺塞克斯图斯·克洛狄乌斯,因后者曾将普布利乌斯·克洛狄乌斯的尸体抬入元老院火化,导致整座元老院议事堂被彻底焚毁。

  5. 33punitus es

    动词punio / punior在古典拉丁语中亦常用作异相动词(deponent)而表主动意义,此处直接统领宾格宾语inimicissimum(“你惩罚了我的死敌”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:32-34