← 西塞罗

为米罗辩护

§16-20

历史遇刺先例与特设法庭的不公

西塞罗列举了德鲁苏斯与阿非利加努斯遇刺、以及庞培遇刺未遂等历史先例,指出当时皆未设立特别调查法庭,从而以强烈的讽刺揭露了仅为克洛狄乌斯之死特设法庭的荒谬与不公。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§16

​iam illud ipse dicet profecto quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.1 domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. nihil de eius morte populus consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est. quantum luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset inlata? quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem?2 num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla.

实际上,关于他出于自身意愿所做的事,究竟是认为应当归因于普布利乌斯·克洛狄乌斯,还是归因于时势,他本人必定会亲自说明。在自己的家中,平民护民官马尔库斯·德鲁苏斯惨遭杀害——他是一位极其显赫的贵族、元老院的捍卫者、在那个时代甚至可以说是元老院的保护人,也是我们这位极其英勇的法官马尔库斯·加图的舅父。关于他的死,既未曾征询民众的意见,元老院也未曾决议设立任何调查法庭。正如我们从先辈那里所听闻的,当普布利乌斯·阿非利加努斯在自家歇息时遭受那场深夜暴行之际,这座城邦中弥漫着何等巨大的悲痛!对于那位如果可能的话人人都希望他永生不死的人物,人们竟然连他的寿终正寝都未能等到,当时有谁不曾叹息,有谁不曾悲痛欲绝?那么,难道曾就阿非利加努斯之死提出过任何设立调查法庭的提案吗?确实全然没有。

§17

​quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur. intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus—hoc enim ab istis saepe dicitur— proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!3

为何如此?因为显贵之人与卑微之人并非死于不同的罪行。最高贵者与最卑微者生前的尊严尽可有别;但因罪行而遭受的死亡,应当受到相同的刑罚与相同的法律约束。除非有人当真认为,杀害执政官父亲的人比杀害卑微父亲的人更是弑亲犯,或者普布利乌斯·克洛狄乌斯之死仅仅因为他是死在祖先的纪念建筑上就更显惨绝人寰——因为那些人经常这么说——倒好像那位盲人阿庇乌斯修筑这条大道,不是为了让人民使用,而是为了让他的后代在这里逍遥法外地行劫似的!

§18

​itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat! quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est. sed quid ego illa commemoro? comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.

因此,就在这同一条亚壁古道上,当普布利乌斯·克洛狄乌斯杀害了极有声望的罗马骑士马尔库斯·帕皮里乌斯时,那一凶行却无需受罚——因为一位贵族是在自己的纪念建筑上杀害了一名罗马骑士!——然而现在,同一条亚壁古道的名字却掀起了何等惊人的悲剧!这条此前沾染了正直无辜之人的鲜血却被默不作声对待的大道,如今在饱饮了强盗与弑亲犯的鲜血之后,却被人们频繁挂在嘴边。但我为何要回忆那些事呢?普布利乌斯·克洛狄乌斯派来谋杀格奈乌斯·庞培的一个奴隶在卡斯托尔神庙被捕。短剑从供认不讳的奴隶手中被夺下。此后庞培便远离广场,远离元老院,远离公众场合;他是用门户与墙壁,而非凭借法律与法庭的公正来保护自己。

§19

​num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit punienda, proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur. minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus.

难道当时曾提出过任何提案,曾决议设立过任何新的调查法庭吗?然而,如果说有什么事件、什么人物、什么时机配得上设立特别法庭的话,那么在那个案件中这一切无疑都是登峰造极的。伏击者被安插在广场上,安插在元老院的正门前厅;而面临谋害的那个人,国家的安危全维系于其生命之上;更何况是在国家处于那样的关头,若是唯独他倒下了,不仅这座城邦,天下万国都将分崩离析。除非是因为事情没有得逞,所以不应当受罚,倒好像法律所惩处的是事情的结果,而非人们的图谋似的!事情未遂固然使人少了一份悲痛,但在受罚的必要性上却绝无丝毫减少。

§20

​quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset? sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus.4 tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo potest. luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.

法官们,我自己曾多少次从普布利乌斯·克洛狄乌斯的凶器下、从他沾满鲜血的双手中逃脱!倘若不是我个人的命运或国家的幸运将我从那些危险中拯救出来,究竟会有谁就我的死提出设立调查法庭呢?然而我们真是愚蠢,竟然敢把德鲁苏斯、阿非利加努斯、庞培乃至我们自己与普布利乌斯·克洛狄乌斯相提并论!那些事情是完全可以忍受的;唯独普布利乌斯·克洛狄乌斯之死,无人能够心平气和地承受。元老院在致哀,骑士阶层在悲泣,整个城邦为哀思所耗竭,自治市身着丧服,殖民地备受折磨,甚至连田野本身都在渴念着一位如此仁善、如此有益、如此温和的公民!

语法注4 条
  1. 16Publione Clodio tribuendum putarit an tempori

    由附着词 -ne 与连词 an 引导的双重选择间接疑问句,作主句动词 dicet 的宾语从句,谓语动词为完成时虚拟式 putarit(即 putaverit)。动形容词短语 tribuendum [esse] 的逻辑施事依上下文为庞培。

  2. 16quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem

    语序倒置现象(hyperbaton),关系代词 quem 的先行词 eius 位于关系节之后。关系节 quem ... cuperent 使用未完成时虚拟式表示过去未实现的愿望;其后紧接对格不定式结构 ne necessariam quidem ... exspectatam esse mortem,进一步承接并说明前文 quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore 中所抒发的悲痛。

  3. 17proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur

    proinde quasi 带虚拟式(munierit 为完成时虚拟式;uteretur 与 latrocinarentur 为表示过去目的的未完成时虚拟式),构成表示虚假比拟或讽刺的比较从句("倒好像……似的"),用于极力夸大并反驳对方论点的荒谬性。

  4. 20sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus

    由关系词 qui 引导的关系从句使用现在时虚拟式 audeamus,属于说明先行词原因或特征的特征关系从句("竟敢将……相提并论,我们真是愚蠢")。此处体现了西塞罗典型的反语与讽刺修辞。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:16-20