- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:11-15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗阐明了蕴含于法律精神中的自然自卫权,并论证元老院的决议和庞培的特别立法并非预断米罗有罪,而是将杀人动机与行为的正当性留待法庭审理。
silent enim leges inter arma nec se exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda.1 etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat,2 ut, cum causa, non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. quapropter hoc maneat in causa, iudices; non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici iure posse.
实际上,兵刃之间法律无声,法律并不要求人们等待它,因为愿意等待的人,在获得合法的补偿之前,必先承受不义的惩罚。尽管法律本身极其明智、且在某种程度上默示地赋予了自卫之权,它所禁止的并不是杀人,而是为了杀人而携带武器;因此,既然所调查的是动机而非武器,那么为了自卫而使用武器的人,就会被判定并非为了杀人而携带武器。因此,法官们,请让这一原则在诉讼中确立;我毫不怀疑我能向你们证明我的辩护,只要你们牢记那件你们绝不可能遗忘的事:伏击者依法可以被诛杀。
sequitur illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus esset senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. illam vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent? declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego vellem decernere. quae quidem si potentia est appellanda potius quam propter magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum.
接下来的论点是米罗的仇敌们最常挂在嘴边的:元老院判定普布利乌斯·克洛狄乌斯被杀的那场杀戮是危害国家的。然而,元老院不仅用表决,更用极大的热情赞同了那一举动。因为我们在元老院中多少次为该案辩护,全体阶层给予了何等热烈的附同,那既非沉默亦非隐秘!在座无虚席的元老院中,何曾找得出四名、或至多五名不赞同米罗立场的人呢?这位被烧伤的平民护民官那些半死不活的民众集会演说便足以说明这一点:在演说中他每天都满怀嫉妒地指责我的权势,声称元老院决议的不是自己的本意,而是我的意愿。如果这种因对国家立下重大功绩而在正义事业中拥有的适度威望,或者因我这些勤勉尽责的操劳而在忠良人士中所获得的若干声望,确实必须被称为权势的话,那就请随便这样称呼吧,只要我们是为了忠良人士的安全、用来对抗亡命之徒的疯狂。
hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit; erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse? cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam—
然而这项专门调查,即便并非不公,元老院也绝不认为有必要设立;因为早有法律存在,早有关于谋杀或暴力的常设法庭,而普布利乌斯·克洛狄乌斯之死也并未给元老院带来如此巨大的悲痛与哀悼,以至于需要设立一个全新的特别法庭。对于一个元老院就其乱伦亵渎案下令设立审判的权力都被剥夺了的人,有谁能相信元老院会认为应当就他的死设立新的法庭呢?那么,为什么元老院决议元老院议事堂的焚毁、对马尔库斯·雷比达住所的围攻、乃至这桩杀戮本身是危害国家的呢?因为在自由城邦中,公民之间所发生的任何暴力,没有一起不是危害国家的——
non enim est ulla defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,—nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt. itaque ego ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. quod si per furiosum illum tribunum plebis senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. divisa sententia est3 postulante nescio quo—nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre —sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.
因为针对暴力的自卫从来不是人们所期望的,但有时却是不可或缺的——除非人们当真认为,提比略·格拉古被杀的那一天,或者盖乌斯被杀的那一天,抑或是萨图尔尼努斯的武装反叛,即便为了国家利益而被镇压,却没有对国家造成伤害。因此,当亚壁古道上发生杀戮已成定局时,我本人所决议的,并非认定那个自卫的人做出了危害国家之事;而是鉴于事件中包含着暴力与伏击,我将罪责留待法庭审理,而对事件本身予以谴责。如果元老院当初没有受到那位狂暴的护民官的阻挠,得以贯彻其本意,我们根本不会有任何专门调查。因为元老院当时决议的是依据旧法、仅仅以非常程序进行调查。由于某人要求分项表决——我完全没有必要揭露所有人的丑行——元老院其余的权威就这样因收受贿赂的护民官否决权而被废弃了。
at enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. quid ergo tulit? nempe ut quaereretur. quid porro quaerendum est? factumne sit? at constat. A quo? at paret. vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem4 dedisset. mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in iudicando spectare oporteret. nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit.
然而有人会说,格奈乌斯·庞培在其提案中既对事实又对动机做出了裁决:因为他就发生在亚壁古道上、普布利乌斯·克洛狄乌斯被杀的杀戮事件提出了法案。那么他究竟提议了什么?无非是进行调查。那么进一步要调查什么呢?事件是否发生?但这已成定论。由谁所为?但这显而易见。因此他看到,即使在承认事实的情况下,依然可以进行合法性的辩护。倘若他没有看到自白者依然可以被宣告无罪,当看到我们承认事实时,他就绝不会下令进行调查,也绝不会在审判中既交给你们那张凶险的判决票、又交给你们这张拯救生命的判决票。在我看来,格奈乌斯·庞培不仅没有做出任何不利于米罗的严苛裁决,甚至确立了你们在审判时应当着眼于什么。因为给予自白者以辩护机会而非惩罚的人,正是认为应当调查死因,而非死亡本身。
- 11silent enim leges inter arma nec se exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda
在 cum 从句中,ei 是与被动迂回式 luenda sit 搭配的施动者与格。ante... quam 构成相关联接,表示在时间与逻辑上的先后关系(即“在能够求得正当惩罚/补偿之前,必须先承受不义的惩罚”),repetenda 之后省略了与 luenda sit 相应的助动词 sit。
- 11quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat
动词 vetat 支配两个平行的不定式结构:non hominem occidi 与 [aliquem] esse cum telo... causa 形成对比。西塞罗在此从句法上明确了苏拉的《关于杀手与毒杀者的科尔内利乌斯法》的立法主旨,即法律所禁止的要件是出于杀人意图而携带武器,而非单纯的杀人结果。
- 14divisa sententia est
罗马元老院议事程序的专业术语。指当议员要求(postulante nescio quo)对包含多项内容的综合提案(sententia)进行分项表决时,各项分别付诸表决的程序。西塞罗借此说明元老院依照现行法以特别程序审理的动议是如何被拆分并遭到被收买的护民官否决(intercessio)的。
- 15tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem
对陪审法官表决票上刻印文字的借喻表达。hanc salutarem litteram(这一拯救的字母)指代表无罪开释(absolvo)的字母“A”,而 illam tristem(那一阴沉的字母)则指代表定罪(condemno)的字母“C”。西塞罗以此说明,庞培在立法时特意为法官保留了判决无罪的可能,从而证明其并未预断米罗有罪。
