← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§72-75

反驳拉特伦西斯关于虚假报恩的指责

西塞罗反驳了原告拉特伦西斯的指控,否认自己对普兰基乌斯的感恩纯属虚构与逢场作戏,列举了自己以往在元老院的演说及拉特伦西斯本人的首肯作为证据,并批驳了对方拿奇斯皮乌斯败诉一事对他进行的无理嘲弄。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§72

respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. nam primum fuit illud asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et temporis causa fingere.1 scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer, credo, ne turpiter facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit videlicet causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. at id etiam gregarii milites faciunt inviti ut coronam dent civicam et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex hostium manibus eripi2—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod parenti.

拉特伦西斯,我现在来回答你;我的语气或许不像你挑衅我时那样激烈,但决不会缺少审慎,也决不会缺少友好。首先,你说我关于普兰基乌斯所说的话全属谎言、纯系逢场作戏,这实在有些过分刻薄了。想必是我这个聪明人绞尽脑汁,想出了一个理由,好让自己在本来自由自在、毫无束缚的情况下,显得被极其重大的恩德枷锁牢牢套住!究竟是为什么呢?难道我为了辩护普兰基乌斯,在私交、邻里关系以及先父的友谊上所具有的纽带还不够多、不够充分正当吗?即使没有这些,难道我还真会担心,去为一位具有如此显赫地位和尊严的人物辩护会有失体统吗?显然,我必须捏造出一个极其巧妙的借口,以便向一个本该欠我恩情的人声称我自己欠了他的一切!然而,就连普通的士兵在授予公民冠、承认自己被某人所救时也会勉为其难——这并不是因为在阵前受人掩护从敌人手中获救是可耻的事,因为这种事只可能发生在英勇且近身搏斗的勇士身上,而是因为他们畏惧恩德的负担,毕竟欠一个外人如同欠父母一样的恩情是极其沉重的。

§73

​ego, cum ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior cui ne referri quidem gratia posse videatur? an hoc tu, Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque defendisses, sic mecum semper egisti, te mihi remittere atque concedere ut omne studium meum in Cn. Planci honore consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam ipsi gratum esse dicebas.

当别人为了不显得受制于人而连较小的真正恩惠都加以隐瞒时,我难道还会去撒谎,声称自己受制于一份大到似乎连报答都无从报答的恩德吗?拉特伦西斯,难道对此你竟一无所知吗?当你与我最为要好时,当你甚至愿意与我共担生命危险时,当在那段凄凉痛苦的哀伤与流亡中你不仅以眼泪、更以身心和全部资财伴随我时,当我在外期间你以自己的财力与救助庇护我的妻儿时,你不是始终这样与我相处,向我免除顾虑并准许我把全部心力倾注于格奈乌斯·普兰基乌斯的仕途竞选上吗?因为你曾亲口说过,他对我的恩德连你自己也深感欣慰。

§74

​nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam est illa testis oratio quae est a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur oratio, quae propter rei magnitudinem dicta de scripto est; in qua ego homo astutus ei me dedebam cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti servitutem astringebam testimonio sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar ad tempus aut eo genere uti litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse videatur.

此外,我绝未说出任何新话,也绝非逢场作戏,我在元老院发表的第一篇演说难道不是明证吗?在那篇演说中,由于绝不可能列举所有人,而遗漏任何人又是不义的,我只向极少数人指名道姓地致谢,并决定仅提名那些作为我们事业领袖和可谓旗手的人物,而我正是在这些人中向普兰基乌斯表达了感激。请宣读那篇因事关重大而照稿宣读的演说吧;在那篇演说中,我这个自作聪明的人,竟把自己奉献给一个我并不怎么欠其恩情的人,并以永久的证词让自己受制于如此巨大义务的奴役!我不想宣读由我笔录成文的其他文字;我略去它们,以免我显得像是在临时搬弄,或是运用了一种看似更适合我的学术修养而非司法惯例的文类。

§75

atque etiam clamitas, Laterensis: quo usque ista dicis? nihil in Cispio profecisti; obsoletae iam sunt preces tuae. de Cispio mihi igitur obicies, quem ego de me bene meritum, quia te teste cognoram, te eodem auctore defendi? et ei dices quo usque? quem negas, quod pro Cispio contenderim, impetrare potuisse? nam istius verbi quo usque haec poterat esse invidia: datus est tibi ille, condonatus est ille; non facis finem; ferre non possumus. ei quidem qui pro uno laborarit et id ipsum non obtinuerit dici quo usque? inridentis magis est quam reprehendentis;3 nisi forte ego unus ita me gessi in iudiciis, ita et cum his et inter hos vixi, is in causis patronus, is in re publica civis et sum et semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus debeam umquam impetrare.

不仅如此,拉特伦西斯,你还不停地叫嚷: “你这套话究竟要说到何时?你在奇斯皮乌斯身上一无所获;你的哀求早就失去效力了。” 那么你居然要用奇斯皮乌斯来责难我吗?正因为有你的作证我才知晓他对我有恩,也正是由于你的建议我才为他辩护!而对于一个你说未能求得我为奇斯皮乌斯竭力争取之事的人,你竟要对他说“究竟要到何时”?因为“究竟要到何时”这句话招致的反感本应是这样的: “那个人因你而获赦,另一个人也为你而得免;你却不知休止;我们再也无法忍受了。” 然而,对一个仅为一人奔走且连这一点都未能达成的人说“究竟要到何时”,这与其说是谴责,毋宁说是嘲弄;除非恰好唯独我在法庭上是如此行事,与这些审判官相处并生活在他们中间也是如此,作为诉讼的辩护人和城邦的公民现在与过去向来都是如此,以至于唯独我被你指派为永远不应当从审判官那里求得任何结果的人。

语法注3 条
  1. 72nam primum fuit illud asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et temporis causa fingere

    中性指示代词 illud 作为形式主语,先行预示了后文的带同位语性质的“宾格+不定式”从句(me ... ementiri et ... fingere)。中性比较级形容词 asperius 作表语(“有些过于尖刻/严厉”)。关系从句中的虚拟式 dicerem 则体现了间接引语中对方论调的转述。

  2. 72non quo turpe sit protectum in acie ex hostium manibus eripi

    non quo + 虚拟式(sit)构成了否定理由的常用句式(“并非因为……可耻”),与后文的 sed + 直陈式(reformidant)相呼应,从而凸显出真正的理由(对恩德重负的畏惧)。

  3. 75ei quidem qui pro uno laborarit et id ipsum non obtinuerit dici "quo usque?" inridentis magis est quam reprehendentis

    句首的与格 ei 依附于被动不定式 dici(“对他被说‘究竟要到何时’”)。该不定式短语作为整句的主语,而属格 inridentis 与 reprehendentis 则是作表语的特征/性质属格,与系动词 est 连用表示“属于……的特点/做法”。laborarit 为 laboraverit 的缩约形。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:72-75