← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§68-71

回报普兰基乌斯救命之恩的合理性与辩驳

西塞罗借助金钱债务的比喻阐明此时回报普兰基乌斯恩情的合理性,驳斥了控方关于奥皮米乌斯和卡利迪乌斯判决的先例,并强调普兰基乌斯在政敌阴谋中挽救其生命的决定性功勋。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§68

nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. sed etiam ei quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine Plancio debere dicebant. verum fac me multis debere et in eis Plancio; utrum igitur me conturbare1 oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, is retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset.

卡西乌斯,至于你说我对普兰基乌斯的感激不应超过对所有善良公民的感激,因为对他们所有人而言我的安全同样宝贵,我承认我欠所有善良公民的恩情。但是,就连那些我有负于他们的善良之人与公民,在市政官选举大会上也曾表示,因我的缘故他们也欠普兰基乌斯一份情谊。然而,就算我确实欠许多人的人情,而普兰基乌斯也是其中之一吧;那么我是应当宣布破产而彻底违约,还是应当在各人的到期日来临时清偿,而此时此刻清偿这笔因被追讨而迫在眉睫的债务呢?不过,金钱的债务与感恩的债务是不同的。因为清偿金钱的人,立刻就不再拥有自己所归还的东西;而欠债的人,则保留着属于他人的财物。但是在感恩之中,回报者依然保有感恩之心,而保有感恩之心的人,正是通过保有它本身而在回报。如果我清偿了这笔债务,我对普兰基乌斯的欠情如今并不会止息;而且即使没有这场祸患降临,单凭我的心意,我也绝不会减少对他的报答。

§69

​quaeris a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest esse iucundius, amplius quam quod pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum per hunc me eis conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder. Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli Calidius. de Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum suum et familiae nobilissimae dicere.

卡西乌斯,你问我,对我最亲爱的弟弟,或者对我那些没有什么能比他们更令我欣喜的孩子们,我除了为普兰基乌斯所做的一切之外还能多做些什么;难道你看不出,正是出于对这些亲人的爱,我才最强烈地被驱使和激发去捍卫他的安全吗?因为对他们来说,没有什么比这个他们深知拯救了我的性命的人的安全更为渴望的了;而我自己也绝不可能在注视他们时,不同时记起是他使我得以保全并回到他们身边,从而铭记他对我的恩德。 你提到奥皮米乌斯被定罪,而他正是国家的救星;你又补充提到了卡利迪乌斯,正是根据他的法案,昆图斯·梅特路斯才得以重返城邦;你指责我为普兰基乌斯求情,理由是奥皮米乌斯未能因其自身的威望获释,卡利迪乌斯也未能因梅特路斯而免罪。关于卡利迪乌斯,我只回答你我亲眼所见之事:当昆图斯·卡利迪乌斯竞选裁判官时,执政官昆图斯·梅特路斯·庇乌斯曾在选举大会上向罗马人民恳求,而这位既是执政官又是最尊贵的人物,当时毫不犹豫地声称卡利迪乌斯是他本人及其最显赫家族的恩主保护人。

§70

​quo loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum.2 nam Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est. quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere securim quam cum illum e civitate eiecerunt qui praetor finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat?

在此我倒要问你,你难道认为在卡利迪乌斯的审判中,梅特路斯·庇乌斯(如果他当时能在罗马的话)或者他的父亲(如果他当时还活着的话),不会做出我如今在普兰基乌斯的审判中所做的事情吗?至于奥皮米乌斯的灾难,真希望它能从人类的记忆中被抹去!那是国家的创伤,是这个帝国的耻辱,是罗马人民的丑行,绝不应当被视为一场司法审判。因为那些审判官们——如果他们应当被称为审判官而不是祖国的弑亲者的话——当他们把一位曾作为裁判官使国家摆脱邻邦战争、作为执政官使国家免于内战的人物逐出城邦时,还能对国家落下比这更沉重的巨斧吗?

§71

​at enim nimis ego magnum beneficium Planci facio et, ut ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. quod istius tantum meritum? inquit; an quia te non iugulavit? immo vero quia iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem paulo post de isto plura dicam; de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse—quod fuit ullorum umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem?—an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari.3 Nisi forte existimas eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil timerent. et quemquam putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sit, inimicorum modestia non esse appetitam.

但是,你说我把普兰基乌斯的恩德看得太重,并且如你所言用言辞加以夸大。就好像我应当按照你的意愿而不是按照我自己的心意去感恩似的! “他究竟有什么了不起的功劳?”他说,“难道是因为他没有割断你的喉咙?” 不,恰恰是因为他没有坐视我的喉咙被割断!卡西乌斯,你在此处确实甚至为我的政敌开脱,声称他们并未对我的性命设下任何阴谋。拉特伦西斯也提出了同样的论调。因此,稍后我将对此详加说明;我现在只问你一句:你难道认为政敌对我的仇恨是微不足道的吗——哪有任何蛮族曾对敌人抱有如此巨大而残忍的仇恨?——或者,难道你认为在那些整整一年间让你看到广场上刀剑横行、神庙中烈火熊熊、整座城邦充斥着暴力的人身上,还会有对声誉或惩罚的任何畏惧吗?除非你碰巧以为,他们之所以饶我一命,是因为他们根本不惧怕我的归来!你难道认为有谁会愚蠢到以为,只要这些人还活着,只要城邦和元老院还屹立,只要我活着就不会归来吗?因此,作为这样一个人、这样的公民,你绝不应当宣称:我那由朋友们的忠诚所保全的性命,是出于敌人的克制而未遭戕害。

语法注3 条
  1. 68conturbare

    动词 conturbare 字面意为“扰乱”,在商业与金融语境中省略了宾语 rationes(账目),作绝对用法,为惯用表达,意为“破产”、“违约赖账”,与后文的 dissolvere(清偿债务)形成对比。

  2. 70non fuisse facturum

    在由 putes 引导的间接疑问句中,表示与过去事实相反的虚拟语气归结从句的迂回不定式(-urum fuisse)。在直接引语中相当于 non fecisset(本不会做),此处受主句动词 putes 管辖而变为不定式。主语为 Metellum Pium 与 patrem eius。

  3. 71quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari

    关系代词 quorum 指涉前文的 in eis(在那些人之中),作所有格属格。关系从句内部的主干结构为 vidisti 引导的“宾格加不定式”(ferrum、flammam、vim 作宾格主语,versari 作不定式),quorum 表明了这些暴力工具的操纵者与主体(“他们的刀剑、他们的烈火、他们的暴行”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:68-71