← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§76-80

驳对流泪的非难与论感恩为百德之母

西塞罗驳斥了拉特伦西斯就奇斯皮乌斯案中的眼泪及拉基利乌斯的功绩所发难的指控,权衡了普兰基乌斯与拉特伦西斯的利益轻重,并赞颂感恩是一切美德之母。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§76

​et mihi lacrimulam Cispiani iudici obiectas. sic enim dixisti: vidi ego tuam lacrimulam. vide quam me verbi tui paeniteat.1 non modo lacrimulam sed multas lacrimas et fletum cum singultu videre potuisti. an ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in periculo non significarem dolorem meum?2

此外,你还拿我在奇斯皮乌斯案审理中的一滴眼泪来责难我。因为你曾这样说: “我看到了你那一小滴眼泪。” 看哪,我是多么不在乎你这句话!你本可以看到的,不仅是一小滴眼泪,而是盈眶的泪水与抽泣的痛哭。当这个人——他在我缺席期间为我亲人的泪水所动,放下了与我的嫌怨,不仅没有像我的政敌所预想的那样成为我安危的攻击者,反而成了捍卫者——身陷危难之际,我难道不该表达我的悲痛吗?

§77

​tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri. negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, L. Racili, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita commemoras. cui quidem ego, sicut Cn. Plancio, numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram; nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas putavit. atque utinam quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo Romano ei gratiam referre! sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum iam Plancio deberem, Racili beneficiis fuisse contentum.

然而你,拉特伦西斯,当年曾说我的眼泪令人感动,如今却想让同样的眼泪显得面目可憎。 你断言普兰基乌斯的护民官任期没有为我的尊严带来丝毫助益,并借此极其真实地追念了卢基乌斯·拉基利乌斯这位英勇而坚定之人对我的卓越功绩。对这位人物,正如对格奈乌斯·普兰基乌斯一样,我从未隐瞒过自己欠他极多,并将永远公开宣示;因为他认为,无论为了城邦还是为了我,任何冲突、任何敌对、任何生命的搏斗都不应回避。但愿罗马人民能够如同我对他的感激一样,不因某些人的暴力与不法侵害而得以向他报恩!然而,如果普兰基乌斯在护民官任内没有做出同等程度的拼争,你也应当认为,这并非由于他缺乏意愿,而是因为我既然已经欠了普兰基乌斯如此之多,便满足于拉基利乌斯的恩惠了。

§78

​an vero putas idcirco minus libenter iudices mea causa esse facturos quod me esse gratum crimineris? an, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio gratias egerint— unus enim fuit de magistratibus defensor salutis meae—cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem? atque haec cum vides, quo me tandem in te animo putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim? quo quidem etiam magis sum non dicam miser—nam hoc quidem abhorret a virtute verbum—sed certe exercitus, non quia multis debeo—leve enim est onus benefici gratia—, sed quia nomina saepe concurrunt,3 propter aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri.

难道你真以为,审判官们会因为你指控我是个知恩图报之人,就更不情愿看在我的份上行事吗?或者说,当元老们在马略纪念堂通过那项将我的安危托付给所有民族的法令中,唯独向格奈乌斯·普兰基乌斯致谢时——因为在长官中唯有他是捍卫我安危的人——元老院认为应当代我向其致谢的人,我难道会认为自己不应当向他报恩吗?拉特伦西斯,当你看到这些时,你究竟以为我对你怀着怎样的心意?难道有任何巨大的危险、巨大的劳苦、巨大的抗争,是我不仅为了你的安危、甚至为了你的尊严而不愿全力以赴的吗?正因如此,我即使不说悲惨——因为这个词有违美德——但确实备受煎熬;这并非因为我负欠于众人——因为对恩德的感激是轻省的重负——而是因为在那些对我有恩的人之间由于彼此争斗,恩德的债务往往发生冲突,以至于我担心同一时刻几乎无法向所有人显得懂得报恩。

§79

​sed ego haec meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat. agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis; at Cn. Planci salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse possem. distineor tamen et divellor dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te abiecero quam Cn. Planci salutem tradidero contentioni tuae.

但我将用我自己的天平来衡量这一切,不仅考量我对每个人所欠为何,更考量对每个人而言利害有多大,以及每个人的危急时刻向我索求何物。关乎你的,是你的热望,或者如果你愿意,是你的名声与市政官的赞誉;但关乎格奈乌斯·普兰基乌斯的,则是身家性命、祖国与全部财产。你曾希望我平安;而他则使我真正能够平安。然而我仍被痛苦撕裂与折磨,在这样一场并不对等的诉讼中,我也为你被我得罪而深感难过;但凭信义之神起誓,我宁可为了你而更快地抛弃我自己的安危,也决不会把格奈乌斯·普兰基乌斯的安危出卖给你的争斗。

§80

​etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratum et videri. haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? quae potest esse vitae iucunditas sublatis amicitiis?4 quae porro amicitia potest esse inter ingratos?

事实上,审判官们,我固然希望自己具备一切美德,但我最渴望的,莫过于不仅在内心里知恩图报,在外表上也让人看到这一点。因为这不仅是唯一最伟大的美德,更是一切其余美德的母亲。孝道若非对父母心存感激,又能是什么?无论在战时还是在平时为祖国建立功勋的良民,若非牢记祖国恩德之人,又能是谁?圣洁而虔敬奉神之人,若非以应有的敬意和铭记之心向不朽诸神酬谢其恩典之人,又能是谁?倘若抽去了友谊,人生还能有什么乐趣?此外,在忘恩负义之徒中间,又怎么可能存在友谊呢?

语法注4 条
  1. 76vide quam me verbi tui paeniteat

    带有无人称动词 paenitet(使……后悔)的间接疑问从句,在此带有强烈的反讽与夸张语气,意为“你看我何尝有一丝在意(后悔)你那句话”。

  2. 76an ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in periculo non significarem dolorem meum?

    该句主干为修辞性疑问句 an ego... huius in periculo non significarem dolorem meum?,未完成过去时虚拟式 significarem 表达反事实的当然义务。关系代词 qui 的先行词并非主语 ego,而是后置的指示代词 huius(指奇斯皮乌斯);从句中的虚拟式 deposuisset 和 fuisset 属于表示原因或特征的关系从句。

  3. 78nomina saepe concurrunt

    nomen 原为商业与簿记用语,指债务人条目或借据。在此用作隐喻,指西塞罗欠各恩人的“恩情之债”因彼此相争而发生冲突与抵触。

  4. 80sublatis amicitiis

    由动词 tollere(拿走、去除)的完成时被动分词构成的夺格独立结构,相当于条件从句(“倘若友谊被去除”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:76-80