← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§63-67

行省政绩的局限与罗马广场上的声望

西塞罗驳斥了原告方夸耀的拉特伦西斯在行省的政绩,通过自己担任西西里财务官以及在普特奥利遭遇尴尬的轶事,论证真正的声望并非源自偏远行省的传闻,而是通过常驻罗马广场来赢得,以此为普兰基乌斯的当选辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§63

iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. nihil potest nisi eum nimis in se iracundum putavisse. idem effers Laterensem laudibus. facile patior id te agere multis verbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam diu dicere quod ego defensor sine periculo possim confiteri. atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non enumeres, alia quaedam inania et levia conquiras. Praeneste fecisse ludos. quid? alii quaestores nonne fecerunt? Cyrenis liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse. quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt in provinciis audiantur.

你要求普兰基乌斯谈论拉特伦西斯的过失。除了认为拉特伦西斯对他过于愤怒之外,他什么也说不出来。与此同时,你对拉特伦西斯大加颂扬。我很乐意看到你费尽口舌去谈论与本案判决无关的事,也很乐意看到你作为指控者长篇大论去谈我作为辩护人可以毫无危险地承认的事。甚至我不但承认拉特伦西斯身上具备极高的品格,而且还责备你没有将它们逐一列举,反而搜罗出某些空洞而琐碎的微末之事: 说他在普莱奈斯特举办过竞技会。 那又怎样?难道其他财务官就没举办过吗? 说他在昔兰尼对包税人宽厚,对盟友公正。 谁会否认这一点?但是在罗马发生的事情如此之多,以至于行省里发生的事情几乎无人得悉。

§64

​non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare, si de quaestura mea dixero. quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiis arbitror ut non ita multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude repetendum.1 sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratiorem fuisse. vere me hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me inauditi.

审判官们,如果我谈及自己的财务官任期,我并不担心自己显得在妄自尊大。因为无论那段任期多么辉煌,我认为自己后来在最高职权任上已成为这样的人,以至于无需从财务官的赞誉中索取过多的荣耀。然而,我依然不担心有人敢于声称,任何人在西西里的财务官任期曾比我的任期更为显赫或更受爱戴。凭赫拉克勒斯起誓,我实事求是地说:我当时确实以为,罗马人在谈论的除我的财务官任期之外别无他事。在粮食极度匮乏之时,我送去了数量巨大的粮食;在所有人眼中,我对金融家和蔼,对商人公正,对承包商宽厚,对盟友廉洁,在每一项职责上都被视为最为勤勉;西西里人甚至为我想出了某些前所未闻的殊荣。

§65

​itaque hac spe decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. at ego cum casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provincia Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in eis locis solent esse, concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et num quidnam esset novi. cui cum respondissem me e provincia decedere: etiam me hercule, inquit, ut opinor, ex Africa. huic ego iam stomachans fastidiose: immo ex Sicilia, inquam. tum quidam, quasi qui omnia sciret: quid? tu nescis, inquit, hunc quaestorem Syracusis fuisse? quid multa? destiti stomachari et me unum ex eis feci qui ad aquas venissent.2

因此,我怀着这种期望离开那里,以为罗马人民会自发地把一切官职授予我。然而审判官们,当我离任行省赶路途中偶然来到普特奥利时——当时正是最多显贵人物聚集于该地的时候——当有人问我是哪一天离开罗马的、城里有什么新闻时,我几乎当场昏倒。当我回答他说我正从行省离任归来时: “啊,凭赫拉克勒斯起誓,”他说,“我想,是从阿非利加吧?” 对此我极为恼火且不屑地回答: “不,是从西西里。” 这时另一个人像个无所不知的人似地插嘴道: “怎么?你不知道吗,”他说,“此人之前在叙拉古当财务官?” 何须多言?我不再发火,而把自己装扮成那些来温泉疗养的人中的一员。

§66

​sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit3 quam si mihi tum essent omnes gratulati. nam postea quam sensi populi Romani auris hebetiores, oculos autem esse acris atque acutos, destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit. ecquid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam otiosum? nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis et feriis, ne omnino umquam essem otiosus. etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum semper magnificum et praeclarum putavi, "clarorum virorum atque magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere." itaque si quam habeo laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda.

但是审判官们,我甚至觉得,这件事对我带来的益处,或许比当时所有人都向我祝贺还要大。因为在察觉到罗马人民的耳朵较为迟钝,但眼睛却敏锐而犀利之后,我就不再去想人们会听到关于我的什么传闻了;我从此设法让他们每天都能亲眼看到我的存在,我居住在公众的视线之中,我紧紧扎根于广场;无论是我的门房还是我的睡眠,都从未阻拦任何人与我接触。对于我那些忙碌的岁月,我这个连闲暇都从未闲散过的人,又何须多言呢?因为卡西乌斯啊,你提到你闲暇时常常阅读的那些演说辞,正是我在节日和赛会期间撰写的,为的就是绝不完全虚度闲暇。因为马尔库斯·加图在其《创始纪》开篇所写下的那句话,我向来认为极其宏伟而崇高: “显赫而伟大的人物,不仅应为自己的事务负责,同样也必须为自己的闲暇交出账目。”

§67

​eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum. sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit nisi sorte, lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate, valuit observandis amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis, petivit, ea est usus ratione vitae qua minima invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.

因此,如果我享有任何赞誉——我不知这赞誉有多大——它也是在罗马赢得的,是在广场中求得的;而且我的个人谋划也得到了公共危机的印证,以至于国家的最高危机甚至必须由我在家中处置,城邦也必须在城邦内部得以拯救。 因此,卡西乌斯,为拉特伦西斯铺就的也是同一条道路,美德通向荣耀的跑道也是相同的;对于他而言也许更为容易,因为我是从微贱中自我崛起并全凭己力攀登至此,而他的卓绝美德还将受到祖先声誉的提携。 但回到普兰基乌斯身上:除了由于抽签、法律或不可抗力之外,他从未离开过罗马城;他或许并未凭借某些人所凭借的那些手段取胜,但他凭借坚持不懈的常驻取胜,凭借体贴侍奉朋友取胜,凭借慷慨大度取胜;他常在公众的视线之中,他积极竞选,他所奉行的正是让无数新人在最少嫉妒中获得相同官职的生活准则。

语法注3 条
  1. 64eum me postea fuisse in maximis imperiis arbitror ut non ita multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude repetendum

    带不定式的宾格句(me fuisse)中的指示代词 eum 引出由 ut 引导的结果从句(“我认为自己后来成为了这样的人物,以至于……”)。在 ut 从句内部,动形词结构 repetendum sit(“应当索取/取回”)与由中性代词 multum 所辖的部分属格 gloriae 相结合。

  2. 65qui ad aquas venissent

    关系从句中的动词 venissent 使用了过去完成时虚拟式而非直陈式,是因为它指称的是某一类特征的人(“那些来温泉疗养的人”,即特征虚拟式),而非普特奥利特定具体的人物;同时也体现出说话人主观上让自己混同于这类人群的意图。

  3. 66haud scio an plus mihi profuerit

    短语 haud scio an 字面意思为“我不知是否”,但在古典拉丁语(尤其是西塞罗著作)中常作习语使用,表达谦逊而偏肯定的盖然性(“我甚至觉得……或许”,“大概”)。此处后接完成时虚拟式 profuerit,意为“那件事对我带来的益处,或许比众人的祝贺更大”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:63-67