- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:59-62
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗结合自己的骑士出身和儿子的前途,论证官职阶梯对所有出身者平等开放,并强调罗马人民对国家长官的核心要求是美德与正直,而非专门技艺或修辞辩才。
quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset familia consulari.1 ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen honorum aditus numquam illi faciliores optavi quam mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta aetas non est gravis—quae rex ille a Iove ortus suis praecepit filiis: "vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis. id quod multi invideant—" nostis cetera. nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem excitaret?
你曾问我,是觉得谋取官职的道路对作为罗马骑士之子的我曾经更为平坦,还是认为因为我儿子出身于执政官家族,这条道路将来对他会更为平坦。 然而,尽管我希望他得到的一切都好过我自己所得到的,但我从未希望他通向官职的途径比我当年更为容易。甚至为了防止他偶然认为是我已经替他挣得了荣誉,而非为他指明了谋取荣誉的道路,我常以此教导他——尽管他的年龄对于接受训诫而言不够稳重——正如那位朱庇特所生的君王教导他自己的儿子们那样: “时刻必须警惕;善人身陷重重陷阱。 这为众人所嫉妒之物——” 其余的你们都知道。那位庄重而富有才华的诗人写下这些,难道是为了激发那些早已不复存在的王室青年,而不是为了激励我们和我们的子孙走向勤勉与声誉吗?
quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset filius. magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret, quod ei minus invideretur. etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae dispares. quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis C. Duellio parem, quis A. Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, maximo? tamen eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. etenim in virtute multi sunt adscensus, ut is maxime gloria excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres, vix decimam partem reperies gloria dignam. sed nemo umquam sic egit ut tu: cur iste fit consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit? honore nihil amplius, laude multum. sic igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti.
你问如果普兰基乌斯是格奈乌斯·西庇阿的儿子,他还能取得什么更高的成就。他不可能在更大程度上成为市政官,但他本可以占有这个优势:人们对他的嫉妒会少一些。因为对于最高贵者和最卑微者而言,官职的阶梯是平等的,但荣耀却是不平等的。我们当中有谁自称与马尼乌斯·库里乌斯比肩,有谁自称与盖乌斯·法布里基乌斯、与盖乌斯·杜埃利乌斯同等,有谁与奥卢斯·阿蒂利乌斯·卡拉蒂努斯,与格奈乌斯和普布利乌斯·西庇阿兄弟,与阿非利加努斯、马尔凯鲁斯、马克西穆斯并驾齐驱?然而我们所达到的官职阶梯,正是他们当年所达到的。在美德之中确有许多攀登的层次,以至于在美德上最卓著者在荣耀上也最显赫;但人民所赐官职的终点是执政官职,如今已有近八百人获得了这一公职。在这些人中,如果你仔细推究,很难找出十分之一配得上荣耀的人。但从来没有人像你这样论辩: “为什么那个人当上了执政官?如果他是把城邦从国王统治下解放出来的卢基乌斯·布鲁图斯,他还能取得什么更高的职位?” 在官职上不能再高,但在赞誉上却大有可加。因此,普兰基乌斯当选财务官、平民护民官和市政官,丝毫不亚于他出生于最高门第的情形,但无数出身于同等地位的其他人士也同样获得了这些官职。
profers triumphos T. Didi et C. Mari et quaeris quid simile in Plancio. quasi vero isti quos commemoras propterea magistratus ceperint quod triumpharant, et non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, propterea triumpharint.2 rogas quae castra viderit; qui et miles in Creta hoc imperatore et tribunus in Macedonia militum fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum transferre maluerit. quaeris num disertus sit.
你搬出提图斯·迪迪乌斯和盖乌斯·马略的凯旋式,质问普兰基乌斯有何相似之处。就好像你提到的那些人当上长官是因为举行了凯旋式,而不是因为被委任了能够建功立业以举行凯旋式的长官职位,才因而举行凯旋式一样!你问他见过什么样的军营;他在本案这位指挥官麾下于克里特当过兵,在马其顿担任过军团护民官,作为财务官,他从军务中抽取的仅有时间,全用在了保护我的安全上。你问他是否口才出众。
immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur.3 num iuris consultus. quasi quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius modi artes in eis reprehenduntur qui, cum professi sunt, satis facere non possunt, non in eis qui se afuisse ab istis studiis confitentur. virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. ut nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectore emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte nesciunt, sin autem emimus quem vilicum imponeremus, quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos;4 in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum et innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? quod si praeterea nemo est honore dignus, quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?
不,作为次善之事,就连他自己也不这么认为。那么他是否精通法律?就好像有谁会说此人在法律问题上给了自己错误的答复一样!因为一切这类的技艺,只有在那些自称掌握却无法令人满意的人身上才会受到责难,而不会在那些承认自己远离这些研习的人身上受到非难。在候选人身上通常所要求的,是美德、忠实、正直,而不是口齿伶俐,不是专门技能,不是渊博学识。正如我们在挑选奴隶时,如果是买来作为铁匠或泥水匠,哪怕他为人极其俭朴,但若碰巧不懂得我们在购买时所追求的那些手艺,我们通常就会感到懊恼;然而如果我们买来是为了任命为庄园总管,派他去主管牲畜,我们除了俭朴、勤劳、警惕之外,就别无所求;同样,罗马人民挑选长官,就如同挑选共和国的总管:若他们此外还具备某些专门技能,人民欣然接纳;若不具备,人民对他们的美德与清白也就心满意足了。又有多少人能言善辩,又有多少人通晓法律呢,即便把那些想要成为如此的人也算在内?如果除此以外没有别人配得上官职,那么如此众多优秀而杰出的公民究竟该何去何从呢?
- 59quia esset familia consulari
连词 quia 后接未完成过去时虚拟式 esset,并非陈述说话人自身的客观理由,而是体现间接问句(utrum... an...)中对方所预设的主观理由(即间接引语从句中的虚拟式)。familia consulari 为性质夺格。
- 61quasi vero isti quos commemoras propterea magistratus ceperint quod triumpharant, et non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, propterea triumpharint
由 quasi vero 引导的讽刺性假定从句,主干动词 ceperint 与 triumpharint 均为完成时虚拟式。西塞罗在此指责对手因果倒置:反驳对方所谓“因举行过凯旋式才获得官职(propterea... quod triumpharant)”的荒谬逻辑,指明实情是“正因为被委以长官之职,才能建功立业并举行凯旋式(quia commissi sunt... propterea triumpharint)”。
- 62id quod secundum est, ne sibi quidem videtur
插入性同位短语 id quod secundum est 意为“退而求其次(次优之善)”,指如果具备雄辩之才是上策,那么自知不善辩(谦逊或自知之明)则是次善。ne sibi quidem videtur 意为“连他自己都不这么认为(自认并不雄辩)”。
- 62ut nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectore emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte nesciunt, sin autem emimus quem vilicum imponeremus, quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos
长篇明喻结构(ut... sic...)。ut 引导的分句内部包含买专门技术奴隶(pro fabro aut pro tectore)与买管家奴隶(vilicus)的条件对比(si... sin autem...),其中 quem... imponeremus 为引导目的关系的未完成过去时虚拟式关系从句。sic 引导的主句则将罗马人民选拔长官的标准比同于挑选庄园管家(看重忠实、勤勉与警惕,而非特殊技艺)。
