← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§6-9

拒绝尊严比较与民众选举的无常

西塞罗拒绝了拉特伦西斯提出的关于尊严的比较,指出人民的选举往往受私情与冲动驱使而非基于真正功德的公正裁判,因此拉特伦西斯的落选应归咎于民众的多变而非普兰基乌斯的不端。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

​quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit.1 ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est; sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda. sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear in causa, si te aut a Plancio aut ab ullo dignitate potuisse superari dixero. itaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa deducit.

因为拉特伦西斯质问并在这单单一事上施加了最大的压力:普兰基乌斯究竟在何种美德、何种赞誉、何种尊严上超越了他。因此,如果我屈服于他的那些光彩——它们既多且大——那么不仅必须蒙受这名被告尊严的损失,而且还必须接受行贿的嫌疑;但如果我将这名被告置于他之上,就必须发表侮辱性的演说,并且必须说出他向我强求的话,即拉特伦西斯在尊严上被普兰基乌斯所超越。这样一来,如果我遵循指控的这一条件,要么一位挚友的名望必受损害,要么对我有至高恩德之人的安全必遭遗弃。 但是,拉特伦西斯,如果我说你在尊严上能够被普兰基乌斯或任何其他人所超越,我将承认自己在此案中盲目而轻率地行事。因此,我将离开你召我去参与的那场争斗,来到案件本身引领我去往的那场争斗。

§7

​quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur, non eis ornamentis quae esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio.

怎么?你以为在推选长官时,人民是尊严的审判者吗?也许有时是;但愿真的一直都是!但这是极罕见的,如果有的话,也是在授予那些人民认为自己的安全托付于其上的长官职位之时;在这些次要的长官选举中,荣耀是由候选人的勤勉与好感赢得的,而不是由我们在你身上看到的那样耀眼的资历赢得的。因为就人民而言,那个或嫉妒或偏袒的群体始终是尊严的不公正审判者。尽管如此,拉特伦西斯,你在自己身上找不出任何专属于你赞誉之物,而不与普兰基乌斯所共有。

§8

​sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui praeteritus non est. nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices,2 quod multo etiam minus esset ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis. itaque iam quoniam qua nolui ianua sum ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia coner attingere.3

但这整件事将在别处讨论;现在我只探讨人民的权利,他们既能够而且时常习惯于略过配得上的人;而且,如果人民略过了本不该略过的人,那未被略过的人也不应被审判官定罪。因为,若是那样的话,我们的先祖时代元老们未能保有的权力——即充当人民大会的纠弹者——审判官们却将拥有,而这将远为不可容忍。因为在当时,如果元老们未曾赋予追认权,那获得长官职位的人便不行使职权;而现在却要求你们,通过那当选之人的毁灭来推翻罗马人民的判决。因此,既然我已经从我不愿走入的门径进入了此案,我似乎可以期望,我的言辞将极度远离冒犯你的最微小嫌疑,以至于我宁可斥责你将自己的尊严带入不公的险境,也不会企图以任何侮辱去触碰它。

§9

tu continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam, tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem, Laterensis, quantum ego a te dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur.4 non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam temeritate. non est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt. qua re, cum te aedilem fieri oportuisse dicis, populi culpam, non competitoris accusas.

难道你认为,由于你没有当选按察官,你的克制、你的勤勉、你对国家的忠诚、你的美德、你的清白、你的信义、你的辛劳,就都被击碎、抛弃并否决了吗?拉特伦西斯,请看我与你的分歧有多大吧!凭赫拉克勒斯起誓,如果在城邦中哪怕只有十位善良、明智、公正、庄重的男子评定你不配当选按察官,我都会认为对你的评判远比你害怕被视作由人民作出的这一评判更为沉重。因为人民在民众大会中并不总是进行评判,而是大多为私情所动,向哀求让步,选举那些最竭力巴结他们的人;总之,即使他们进行评判,也绝不是受任何鉴别力或智慧引导去评判,而是时常受冲动甚至某种盲目所引导。因为大众之中既无谋略,亦无理性,既无鉴别,亦无审慎,智者们始终说,人民所做之事应当承受,却并非总是应当赞美。因此,当你说自己本应成为按察官时,你是在指控人民的过错,而非竞争对手的过错。

语法注4 条
  1. 6qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit

    作为 quaerit 的宾语的间接疑问从句。superarit 是完成时虚拟式 superaverit 的缩约形式。se 是间接反身代词,指代主句主语 Laterensis,作 superarit 的直接宾语(“普兰基乌斯在何种美德上超越了他”)。

  2. 8quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices

    句子的核心结构是 quod... [ut...], id haberent iudices。关系代词 quod 的先行词是主句的指示代词 id,而 ut 从句(ut reprehensores essent comitiorum)是同格名词性从句,具体解释 quod 的内容。haberent 是未完成过去时虚拟式,表示与现在事实相反的条件句结论部分(承接前文的 si ita esset)。

  3. 8tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia coner attingere

    tantum abesse ut... ut... 句型的变体。不定式短语 tantum afuturam esse... 作 sperare 的宾语,后续相关联的结果 ut 从句 te ut potius obiurgem... quam ut... coner(“如此远离……以至于我宁愿斥责你……也不愿企图……”)。从句中的 adducas 是 quod 从句中的虚拟式,表示斥责的理由。

  4. 9gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur

    在与事实相反的条件句主句(putarem)中,非人称被动不定式 gravius iudicatum [esse] 作宾语。在比较从句 quam est hoc... 中,hoc 先行指代随后的名词性从句 quod tu metuis...,而 ne 从句(ne... videatur)是依附于表示担忧的动词 metuis 的虚拟式从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:6-9