← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§10-13

民众选举的特质与对拉特伦西斯的劝诫

西塞罗指出民众的选举并非对功德的严谨评判,而是取决于恳求与人情,拉特伦西斯应当接受这一结果。随后他通过拟人化罗马人民的口吻,斥责拉特伦西斯的自矜态度及其当年放弃竞选保民官之举,劝告他应更周到地向人民请求。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

​ut fueris dignior1 quam Plancius—de quo ipso tecum ita contendam paulo post ut conservem dignitatem tuam—sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. in quo illud primum debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata esse suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique ipsi debeant considerare saepius quam quid cuique a re publica debeatur. sin autem mavis esse iudicium, non tibi id rescindendum est sed ferendum.

假定你比普兰基乌斯更为配当——关于这一点本身,我稍后会以维护你尊严的方式与你辩论——但哪怕你更为配当,有过错的也不是战胜了你的竞争对手,而是略过了你的人民。在这方面,你首先应当考虑到:在公民大会中,尤其是在按察官的选举大会中,人民只有偏爱之热情而无真正的评判;选票是恳求讨好而来的,并非严格审慎甄选的结果;那些投票的人更经常考虑的是自己欠某人什么,而不是国家欠某人什么。然而,如果你更愿意认为这是一种评判,你也不该推翻它,而应当承受它。

§11

​male iudicavit populus. at iudicavit. non debuit. at potuit. non fero. at multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. est enim haec condicio liberorum populorum praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui in hac tempestate populi iactemur et fluctibus ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus, non defetigari supplicando.

人民作出了错误的评判。 但他们评判了。 他们本不该如此。 但他们有权如此。 我不能容忍。 但许多极其卓越而明智的公民都容忍了。因为自由的人民,尤其是这个首要的人民、所有万民的主人与胜利者的特权,便是能够通过选票将自己所愿给予或剥夺于任何人;而我们的本分,我们这些在这人民的风暴与波涛中颠簸之人的本分,则是平和地承受人民的意愿,吸引疏远的意愿,留住已得的意愿,平息躁动的意愿;如果我们不看重公职荣誉,就不必事奉人民;但如果我们渴望它们,就不当在恳求中感到厌倦。

§12

venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat. respondebis, credo, te splendore et vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse, semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum, stultissimum hominem—fuit enim tamen nobilis—non C. Fimbriam, novum hominem—fuit enim et animi satis magni et consili—sed Cn. Mallium, non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida.

现在我来扮演人民自己的角色,以便用人民反对你的言辞、而非我自己的言辞来进行辩论。如果人民能与你面对面,并且能用同一种声音说话,它会说出以下这番话: “拉特伦西斯,我并未将普兰基乌斯置于你之上;而是因为你们都是同样优秀的人,我把我的恩惠授予了那个向我极力争取的人,而不是那个未曾十分谦卑地向我恳求的人。” 我想你会回答说,你依仗家族的显赫与古老,认为自己无需极力奔走求票。然而人民会把你拉回到它自己的传统和它祖先的先例面前;它会说,它一直希望被请求,一直希望被恳求;它曾把甚至未能从审判灾祸中保全骑士阶层显赫身份的马尔库斯·塞尤斯,置于最显贵、最清白、最雄辩之人马尔库斯·皮索之上;它曾将——且不说极其愚蠢的盖乌斯·塞拉努斯,因为他毕竟还是个贵族,也不说身为新人的盖乌斯·芬布里亚,因为他也具有足够的魄力与智谋——并非出身名门、甚至毫无美德、毫无才智、一生受人鄙弃且声名狼藉的格奈乌斯·马利乌斯,置于出身最高贵家族、极其明智且崇高的昆图斯·卡图卢斯之上。

§13

​desiderarunt te, inquit, oculi mei, cum tu esses Cyrenis; me enim quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus intererat, eo plus aberat a me, cum te non videbam. deinde sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti. coeperas enim petere tribunatum pl. temporibus eis quae istam eloquentiam et virtutem requirebant; quam petitionem cum reliquisses, si hoc indicasti, tanta in tempestate te gubernare non posse, de virtute tua dubitavi, si nolle, de voluntate; sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reservasti, ego quoque, inquiet populus Romanus, ad ea te tempora revocavi ad quae tu te ipse servaras. pete igitur eum magistratum in quo mihi magnae utilitati esse possis; aediles quicumque erunt, idem mihi sunt ludi parati; tribuni pl. permagni interest qui sint.2 qua re aut redde mihi quod ostenderas, aut si, quod mea minus interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam neglegenter petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequare, condiscas censeo3 mihi paulo diligentius supplicare.

“我的眼睛,”它说,“在你身处昔兰尼时便思念着你;因为我更希望是我自己、而非同盟者来享有你的美德;而且这对我愈关紧要,当我看不到你时,它离我便愈加遥远。随后,在我渴望你的美德之时,你却离弃并抛下了我。因为你曾在正需要那种雄辩与美德的时局中开始竞选平民保民官;当你放弃那次竞选时,如果你以此表明你无法在如此巨浪中掌舵,我便怀疑你的美德;如果是你不愿掌舵,我便怀疑你的忠心;但如果正如我更倾向于理解的那样,你是为其他时势保存了自己,那么我也,”罗马人民将说道,“把你召回到了你自己为之保留的时势中。因此,去竞选那能使你为我带来巨大利益的公职吧!无论按察官是谁,为我准备的竞技节庆都是一样的;但保民官由谁担任,却关涉极巨。因此,要么把你曾展示的东西归还于我;要么,如果那对我关涉较少之事碰巧更合你意,哪怕你漫不经心地竞选,我也会把按察官之职赐还于你;但我劝你,为了能与你的尊严相称地获得至高荣耀,你还是好好学会稍微更加殷勤地向我恳求吧。”

语法注3 条
  1. 10ut fueris dignior

    引导让步从句的虚拟式现在完成时(ut concessivum),意为“即便假定你更为配当”。此处为了辩论而在反驳其结论之前,先行对对方的前提作出假设性让步。

  2. 13tribuni pl. permagni interest qui sint

    无人称动词 interest 与价值属格 permagni 连用,由间接疑问从句 qui sint(“谁担任”)充当语法主语。缩写 tribuni pl.(tribuni plebis)为主格复数,是前置的从句主语,意为“平民保民官由谁担任”。

  3. 13condiscas censeo

    表示建议的动词 censeo 不带连词 ut 而直接支配意愿虚拟式 condiscas 的并列结构(parataxis)。这种省略 ut 的结构常用于劝告或建议的语体中。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:10-13