← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§1-5

对恩人普兰基乌斯的感激与辩护的决意

西塞罗表达了对在流亡期间庇护自己的恩人普兰基乌斯的感激,并对这一忠诚反在审判中成为不利因素表示痛心,同时从友善的审判官阵容中获得慰藉。他坦陈因控方拉特伦西斯系其密友而在辩护中面临友情与立场的艰难抉择,并声明自己不仅凭旧恩求情,而将首先证明被告本人的无辜与德行,进而恳求怜悯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

​PRO CN. PLANCIO ORATIO cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam.1 cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset.

为格奈乌斯·普兰基乌斯辩护辞 审判官阁下们,由于格奈乌斯·普兰基乌斯在保全我安全方面表现出的非凡而卓越的忠诚,当我看到有如此多正直的人士支持他获得公职荣耀时,我心中感到莫大的欣慰,因为我看到,对于那位其职责对我而言曾是拯救的人,对我苦难岁月的记忆正在为他投下支持之票。然而,当我听闻我的部分仇敌、部分嫉妒我的人成了这项控告的支持者,而那件在选举中曾作为助力的同一件事,在审判中却成了反对格奈乌斯·普兰基乌斯的障碍时,审判官阁下们,我感到痛苦并深感痛心:如果他的安全竟然正是因为他曾以自己的善意、保护和护卫庇佑了我的安全与生命这一缘由而遭受更大的危害。

§2

​nunc autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit qui me ipsi maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione fecisse videatur.2

然而现在,审判官阁下们,当我注视并凝视你们当中的每一个人时,你们的目光以及在座的诸位使我的精神为之一振,重获新生。因为在这一行列中,我没有看到任何一个人,对他而言我的安全不是珍贵的,没有任何一个人,对我没有表现出崇高的恩德,没有任何一个人,我不因对其恩惠的永恒记忆而身负恩义。因此,我不必害怕格奈乌斯·普兰基乌斯对我安全的保卫,会在那些亲自最切望看到我安全的人面前对他造成损害;而且,审判官阁下们,我心中更常想到的,是应当对马尔库斯·拉特伦西斯——一位极力维护我的尊严与安全的人——竟然偏偏挑选此人作为自己的指控对象感到惊诧,而不是担忧在你们眼中他这样做似乎具有重大理由。

§3

​quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutum putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda, petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.

尽管如此,审判官阁下们,我并没有狂妄自负到认为格奈乌斯·普兰基乌斯因其对我的功劳便已获得了免罚权。除非我能证明他无可指摘的生活、最为谦逊的品行、至高的忠诚、克制、虔敬与无辜,否则我绝不对惩罚提出异议;但如果我展现了一切本应期望于正直之士的美德,审判官阁下们,我将向你们请求:对于那位因其怜悯而使我的安全得以保全的人,在我的恳求之下,请你们向他施予你们的怜悯。事实上,除了在这一诉讼中我比在其他诉讼承担了更大的劳累之外,我还承受着这样的苦恼:我不仅必须为格奈乌斯·普兰基乌斯——我应当像守护自己的安全一样守护他的安全——辩护,而且还必须为我自己辩护,关于我,控告者们所说的话几乎比关于案情和被告所说的还要多。

§4

quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum sit, non me id magno opere conturbat; non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum denique cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur.3

尽管如此,审判官阁下们,如果在关于我自己的事情上有什么受到责难而与本案被告无关,那并没有使我过于不安;因为我不担心,正由于知恩图报之人极为罕见,所以当他们说我过分知恩图报时,这竟然会构成对我的罪状。但是,对于被他们如此渲染的事项——即他们或者说格奈乌斯·普兰基乌斯对我的功勋并不像我自己所宣称的那么大,或者即便至高无上,他们也否认这些功勋在你们面前应当拥有如我所认为的那般分量——审判官阁下们,我必须审慎地处理这些事,以免我自己造成冒犯,并且唯有在我回应了刑事控告之后才加以讨论,以免被告显得不是因其自身清白、而是因对我苦难时期的回忆才得到了辩护。

§5

​sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. vetus est enim lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio.

但是,审判官阁下们,在一个原本容易且明了的诉讼中,摆在我面前的却是一种极其困难且险象环生的辩护方案。因为,即使我只需反对拉特伦西斯,在我们如此深厚的交往与友谊之中,这本身就令人痛苦。因为我与他之间早已存在的真正忠实友谊有一条古老的法则:朋友应当始终志同道合;而且没有任何友谊的纽带比在谋划与意愿上的共识与契合更为牢固。然而,在此事中对我而言最为痛苦的并非对他进行反驳,而是远为痛苦的是:必须在一场似乎不得不在人物本身之间进行某种较量的诉讼中展开辩驳。

语法注3 条
  1. 1quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam

    此句为关联句式,关系分句 cuius... fuisset 的先行词是其后出现的指示代词 ei。mihi saluti fuisset 为典型的双与格结构(利益/归属与格 mihi + 目的/结果与格 saluti)。虚拟式 fuisset 遵循 videbam 引领的历史时态呼应法则,亦体现主观性陈述。

  2. 2saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione fecisse videatur

    骨干结构为 saepius venit in mentem [admirandum esse A] quam [metuendum (esse) ne B](“想到应当对A感到惊诧,比担忧B发生,更频繁地出现在心头”)。A部分包含由宾格加不定式构成的复合从句(M. Laterensem... reum sibi hunc potissimum delegisse),metuendum 后则接由 ne 引导的恐惧从句。

  3. 4ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur

    在由 ne 引导的否定目的从句(“以免……”)内部,相关联词 non tam A quam B(“与其说是A不如说是B”)修饰 defensus esse videatur。否定词 non 紧贴 tam innocentia... sua,意为“以免被告显得不是因其自身清白、而是因对我苦难时期的回忆才得到了辩护”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:1-5