- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:55-58
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗驳斥了有关弗拉米尼乌斯竞技场贿赂款的指控及无稽流言的可靠性,随后转入对指控方年轻发言人卢基乌斯·卡西乌斯演说的回应。
illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re recenti, nunc in causa refrixit. neque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis. atque is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter querebatur. qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti? sed neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur.
确实,关于你声称在弗拉米尼乌斯竞技场查获的金钱指控,在事发之初尚且沸沸扬扬,如今在庭审中却已彻底冷却。因为你既没有表明那些是什么钱,也没有表明涉及哪个部族,更没有指出谁是分钱人。而当时受到指控并被带到执政官面前的那个人,曾严厉抱怨受到你手下人的不公正纠缠。如果他真是一个分钱人,尤其是你所指控的被告人的分钱人,为什么你没有起诉他?为什么你没有通过定他的罪,来为本案审判准备某种预先裁决呢? 然而你既没有出示这些事实,也对其缺乏信心;是另一种盘算、另一种思谋激起了你打垮这位被告人的期望。你的资源雄厚,声望广布;你有众多朋友,众多热切支持你的人,众多为你博取赞誉的拥护者。许多人嫉妒这位被告人,在许多人看来,甚至他那位极其高尚的父亲也显得过于固守骑士阶层的权利与自由;还有许多人是一切被告人的共同敌人,他们总是就选举贿赂作证,就仿佛他们能凭借自己的证词打动法官们的心灵,或是这样做能讨好罗马人民,抑或他们能因此更轻易地从人民那里获得自己想要的官职。
quibuscum me, iudices, pugnantem more meo pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugere quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est1 me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae remittere debeatis.2 illud unum vos magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni fortunas innocentium subiciendas putetis.
法官们,你们不会看到我以以往的惯用方式同他们交锋;这绝非因为我可以逃避普兰基乌斯的安全所要求的任何职责,而是因为没有必要由我用言辞去追究你们心中早已明察之事,而且我看到准备作证的恰恰是那些曾对我大有恩惠的人,以至于对他们的斥责应当由你们依凭自己的睿智来承担,并宽恕我的隐忍克制。法官们,无论是为了我所辩护的这个人,还是为了共同的危难,我极其恳切地请求并恳求你们这一件事:切勿认为无辜者的命运应当屈从于捏造的传闻和散布流传的闲言碎语。
multi amici accusatoris, non nulli etiam nostri iniqui, multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius dissipatur. neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit eius modi ut non exstet auctor, qui audierit autem aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris audivi ne quid innocenti reo noceat oramus.3
起诉人的许多朋友,甚至我们的一些仇敌,许多共同的诋毁者以及嫉妒所有人的人,捏造了许多事。然而,没有任何东西比毁谤更长翅膀,没有任何东西比它更容易脱口而出,被更快接收,散布得更广。如果你们找到了毁谤的源头,我绝不会要求你们予以忽视或隐瞒。但是,如果某件事不知所起,或者没有任何始作俑者可循,而听信它的人在你们看来要么粗心大意到忘记了从何处听来,要么所依凭的告知者过于轻浮以至于认为不值得记忆,我们恳求此人那句世俗的口头禅——“我听说的”——不要对无辜的被告人造成任何伤害。
sed venio iam ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et virtute ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in quo, Cassi, si ita tibi respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis narraret, praesertim mortuo Congo, non, ut opinor, admirere,4 cum ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum audisse confitear. et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de ipso me fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt.
不过,我现在要谈谈我的朋友卢基乌斯·卡西乌斯。关于他的发言,我甚至没有就那位尤文蒂乌斯之事向你提出异议;那位兼具一切优雅与美德的青年曾说,尤文蒂乌斯是平民中第一个成为贵族市政官的人。卡西乌斯,在这一点上,如果我这样回答你:罗马人民不知道此事,而且特别是孔古斯去世后,也没有人向我们讲述此事,我想你不会感到惊讶,因为就连我自己这个并不排斥古代研究的人,也承认是在这里第一次从你口中听闻此事。由于你的发言极其典雅微妙,无愧于罗马骑士的热诚与谦逊,又由于你在此受到了这些人如此专注的倾听,以至于你的才华和修养都赢得了极大的尊重,我将对你的发言作出回应,其中大部分是关于我本人的;在这些言辞中,即便你在指责我时带有若干刺,对我而言也并未引起不快。
- 56non quo mihi fas sit quicquam defugere quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est
标准句式:non quo 引导虚拟语气从句表示被否定的原因(“并非因为……”),后接 sed quia 引导直陈语气从句陈述真实原因(“而是因为……”)。随后的 et quod... 分句亦并列陈述真实原因。
- 56eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae remittere debeatis
由两个与格短语构成的对仗结构:vestrae prudentiae adsumere 意为“由你们凭借自身的明智来承担”,而 meae modestiae remittere 意为“体谅/归于我的克制(从而免除我去斥责)”。
- 57huius illa vox volgaris audivi ne quid innocenti reo noceat oramus
带有倒装与先取(prolepsis)的句式:主动词 oramus 支配 ne quid innocenti reo noceat 从句,位于前方的名词短语 huius illa vox volgaris "audivi"(“此人那句‘我听说’的寻常口头禅”)作为 ne 从句的主语被提前强调。
- 58in quo, Cassi, si ita tibi respondeam ... non, ut opinor, admirere
现在时潜在条件句(未来较弱假设):条件从句 si respondeam(“如果我回答……”)与结论从句 admirere(= admireris,第二人称单数现在虚拟式,“您大概不会感到惊讶”)相呼应。Congo 指古物学者/年表学者孔古斯(Congus)。
