- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:51-54
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗列举先祖与历史名人的落选经历以宽慰拉特伦西斯的挫败之痛,赞扬他此前因政治操守拒不宣誓的气魄,并逐一驳斥了控方关于候选人暗中串通及部族选票让渡的指控。
quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendatur. vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo fratre suo, potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum et eundem sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum, egregium virum, L. Volcatium, vidit M. Pisonem ista in aedilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. avus vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam,1 quo cive neminem ego statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis repulsis septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos.
拉特伦西斯,你还问,面对你的先祖画像,面对你已故的父亲——那位极其显赫而卓越的男子——你该如何答复。不要思虑这些事,倒宁可留心,切勿让你那番抱怨与过度的悲痛招致那些极其智慧的先人的斥责。因为你的父亲曾目睹最尊贵的阿庇乌斯·克劳狄乌斯,在他那位身为最有力且极显赫公民的兄弟盖乌斯·克劳狄乌斯在世时未能当选市政官,而同一人却毫无挫折地当选了执政官;他目睹了与自己关系最密切的杰出人物卢基乌斯·沃尔卡蒂乌斯,目睹了马尔库斯·皮索在市政官竞选中遭受那次小小挫折后,从罗马人民那里获得了最高荣誉。确实,你的祖父会对你提起普布利乌斯·纳西卡在市政官竞选中的落选——我认为在此共和国中没有比他更勇敢的公民了——提起盖乌斯·马略在经历了两次市政官落选后七次当选执政官,提起卢基乌斯·恺撒、格奈乌斯·奥克塔维乌斯、马尔库斯·图利乌斯,我们都知道他们所有人在未能当选市政官后都成为了执政官。
sed quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor C. Caelius, clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus esse. quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur,2 sed ut te ad istum cursum tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. detractum dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti.3 denuntiasti homo adulescens quid de summa re publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat.
然而我何必搜集市政官落选的先例呢?这些落选往往被认为具有这样一种性质,以至于落选者仿佛感受到了人民的善待。拥有极高贵门第与雄辩才能的卢基乌斯·腓力未当选军政官;极显赫且英勇的青年盖乌斯·凯利乌斯未当选财务官;普布利乌斯·鲁蒂利乌斯·鲁弗斯、盖乌斯·芬布里亚、盖乌斯·卡西乌斯、格奈乌斯·奥雷斯泰斯未当选保民官;然而我们知道,他们全部都成为了执政官。你的父亲与先祖们主动对你提及这些,并非为了安慰你,也确实不是为了免除你唯恐被认为背负的某种过错,而是为了勉励你坚守从青年时代就开启的这条道路。因为请相信我,拉特伦西斯,你的声誉丝毫无损。我说无损;赫拉克勒斯作证,如果你愿意如实解释所发生的事,甚至你的美德也得到了一定程度的彰显。因为切勿以为你为了不作某项宣誓而放弃的那次参选没有引起巨大的震动。你作为一个青年,宣告了自己对国家根本事务的看法,确实比一些已经卸任公职的人更为勇敢,但比你的野心或年龄的考量所要求的更为直率。
quam ob rem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos tuus ille fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse nunc tuo loco demovere potuerunt, providentem autem et praecaventem numquam certe movebunt. an te illa argumenta duxerunt? dubitatis, inquit, quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit Plancius? an una fieri potuerunt, si una tribus non tulissent? at non nullas punctis paene totidem. quippe, cum iam facti prope superioribus comitiis declaratique venissent. quamquam ne id quidem suspicionem coitionis habuerit. neque enim umquam maiores nostri sortitionem constituissent aediliciam, nisi viderent accidere posse ut competitores pares suffragiis essent.
因此,在意见不一的人民中,切勿认为没有人因你那勇敢的气魄而感到不悦;他们或许能够将毫无防备的你暂时从原有的位置上移开,但对于深思熟虑、早有戒备的你,他们绝无可能动摇。 难道是那些论据引诱了你吗? 他说: “当普兰基乌斯与普洛蒂乌斯一同赢得了大多数部族时, 你们难道还怀疑 存在私下串通吗?” 要是他们没有共同赢得这些部族,他们难道能一同当选吗? “但在若干部族中,票数几乎完全相同。” 当然,因为他们在先前的选举会上就已经几乎当选并被宣布了。尽管如此,就连这一点也不应带有串通的嫌疑。因为要不是先祖们预见到候选人有可能得票相等,他们就绝不会为市政官设立抽签程序。
et ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio, Teretinam a Plancio tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in angustum venirent. quam convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam tum coniunctos fuisse4 dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse? etenim verebantur, credo, angustias. quasi res in contentionem aut in discrimen aliquod posset venire. sed tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem crimen vocando indicas eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. nam quod questus es pluris te testis habere de Voltinia quam quot in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis te producere qui, quia nummos acceperint, te praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.
而且你说,在先前的选举会上,阿尼恩西斯部族是由普洛蒂乌斯让给佩迪乌斯的,泰雷蒂纳部族是由普兰基乌斯让给你的;如今他们两人为了不陷入窘境,都把这些部族夺了回去。在尚未获知人民意愿时,这些据你所说当时就已结盟的人为了帮助你们而放弃自己的部族,而在体会到自身的实力之后,同一批人反而变得狭隘吝啬,这怎么说得通呢?依我看,他们确实是害怕陷入窘境吧!就仿佛事情真能发展成胶着或某种危机似的。然而,你将极其显赫的奥卢斯·普洛蒂乌斯告以同一罪名,表明你揪住了一个并未盘问你的人。因为关于你抱怨在沃尔蒂尼亚部族拥有的证人比你在该部族获得的票数还要多,这表明要么你举出的证人是因为收了钱而弃你于不顾,要么你连他们无偿的选票都未能获得。
- 51avus vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam
praedicaret 为未完成过去时虚拟式,表示省略了条件从句的潜势或非现实语气(“你的祖父本会向你提起……”)。主语 avus tuus 支配谓语 praedicaret,连词 et... et 则并列连接了宾语 repulsam 所统辖的属格例证(P. Nasicae 与 C. Mari 等)。
- 52neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur
neque quo + 虚拟式(liberent)用于引出被否定的理由从句(“并非为了免除你……”)。随后的关系从句中,vereris ne... videatur 是由担忧动词 vereris 引导的 ne 从句,意为“唯恐(过错)被认为是由你招致的”。
- 52de qua ne aliquid iurares destitisti
destitisti(“你退出了[竞选]”)由表示目的或内容的 ne 从句 ne aliquid iurares(“为了不进行宣誓”)所修饰。介词短语 de qua 指涉先行词 illius petitionis tuae,ne 从句倒置插在其中,造成了修饰成分的离隔。
- 54quam convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam tum coniunctos fuisse dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse?
带有感叹副词 quam 的无人称动词 convenit(“这怎么说得通呢?”)统辖两个作主语的对格与不定式结构:hos... fecisse 与 eosdem... fuisse。全句构成长篇对比结构,前后两部分分别以状语成分修饰 hos 与 eosdem,反讽其行为在民众意愿明朗前后的自相矛盾。
