← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§36-41

驳斥利基尼乌斯法下的指控与审判人选定

西塞罗转向本案的核心控诉,痛斥原告拉特伦西斯违背《利基尼乌斯法》立法的本意,挑选与涉嫌贿选无涉的部族充当审判人并施加苛刻的程序。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§36

sed aliquando veniamus ad causam. in qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus. quod genus iudicum si est aequum ulla in re nisi in hac tribuaria, non intellego quam ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri voluerit iudicum alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit.

但还是让我们最终转入案件实质吧。在此案中,你在关于非法竞选结社的《利基尼乌斯法》的名义下,将所有关于贿选的法规混为一谈;因为你在这部法律中所利用的,无非是原告指名审判人这一制度。如果这种审判人在除此类部族贿赂案件之外的任何诉讼中是公正的,我便无法理解:为何元老院仅在这单一罪类中要求由原告指名部族,而未将同样的指名制度推广至其余案件?为何元老院在普通的贿选罪中规定由控辩双方交替回避审判人,并且在未放过任何严苛措施的同时,偏偏认为唯独这一严苛制度应当予以免除?

§37

​quid? huiusce rei tandem obscura causa est, an et agitata tum cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die copiosissime a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus? hoc igitur sensimus: "cuiuscumque tribus largitor esset, et per hanc consensionem quae magis honeste quam vere sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione corrumperet, eum maxime eis hominibus qui eius tribus essent esse notum." ita putavit senatus, cum reo tribus ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem fore testis et iudices. acerbum omnino genus iudici sed tamen, si vel sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta tribus ederetur, vix recusandum.

那么,难道这件事的缘由竟然是模糊不清的吗?还是说,它在元老院当初商议该提案时就已充分辩明,并在昨日由当时得到元老院赞同的昆图斯·霍尔滕西乌斯作了极其详尽的论述?因此,我们当年的看法是: ‘无论贿赂哪一部族的人,通过这种与其说是名副其实的结社、不如说是粉饰其词的共谋,以卑鄙的贿选腐蚀哪一部族,此人一定最为该部族的成员所了解。’ 元老院当时认为,一旦向被告提出那些已被他用贿赂笼络的部族,该部族的成员便将既充当证人,又担任审判人。这固然是一种极其苛刻的审判组织方式,然而,若是指名被告本人的部族,或是与当事人关系最为密切的部族,倒也难以拒绝。

§38

tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu tribus venditorem et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. at Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina, quid cum Clustumina? nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti.1

可是拉特伦西斯,你指名了哪些部族呢?我想是泰雷蒂纳部族吧。这无疑是公平的,必定是众人所期待的,也符合你一贯的原则。既然你反复叫嚷普兰基乌斯是那个部族的买办、腐蚀者与中介,你就理应指名那个部族——尤其那是一个由极为严肃厚重之士组成的部族。那么是指名了沃尔蒂尼亚部族吗?因为你似乎也乐于就那个部族罗织某些罪名。那么,你为何偏偏没有指名它呢?普兰基乌斯与莱莫尼亚部族、与乌芬蒂纳部族、与克鲁斯图米纳部族有何干系?至于迈基亚部族,你指定它并非为了让它参与审判,而是为了让它作为回避的对象。

§39

​dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas? quid enim potes dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus?

那么,审判官们,你们难道还怀疑是马尔库斯·拉特伦西斯凭借一己私断,并非出于法律的精神,而是为了他自己的某种图谋从公民中挑选了你们吗?你们难道还怀疑,他既然没有指名普兰基乌斯具有深厚渊源的那些部族,便已判定那些部族是受到普兰基乌斯尽职尽责的维系、而非受到金钱贿赂的腐蚀吗?因为一旦抛开我们在通过决议时所遵循的那条法理,你还能说出任何理由来辩解为何这种指名不具有极端的残酷性吗?

§40

​tu deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces et tuos et tuorum amicorum necessarios, iniquos vel meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere?

难道你要从全体民众中挑选出你的朋友、或我的仇敌、抑或你认为冷酷无情、残忍暴虐之人?难道你要趁我一无所知、始料未及、毫无防备之际,召集你及你朋友的亲信,或是对我本人及我的辩护人怀有敌意之人,并把那些你认为天性苛刻且对所有人都抱有敌意的人也罗致其中?继而将他们猝然推向法庭,以至于在能猜出审判人会是谁之前,我就已经看到了审判团的坐席,并且甚至不容我回避五人——而在前一个被告的审判中正是依照陪审团的决议确立了这项权利——就强迫我就所有身家财产在他们面前进行辩护吗?

§41

​non enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.2 an vero nuper clarissimi cives nomen editicii iudicis non tulerunt, cum ex CXXV iudicibus principibus equestris ordinis quinque et LXX reus reiceret, L referret, omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus?

即便普兰基乌斯的为人处世未曾蓄意冒犯任何人,或者你因糊涂而错误地指名了他们,使得我们违背你的本意依然面对的是审判官而非刽子手,也绝不意味着这种指名程序本身就不残酷。 难道前不久显赫的公民们连‘指名审判人’的名义都无法容忍,尽管在一百二十五位身为骑士阶层领袖的审判人中,被告可以回避七十五人而保留五十人,他们宁可将一切搅得天翻地覆也不顺从该项法律与条件;而我们面对的不是来自遴选出的审判人、而是来自全体民众,且并非为了供人回避、而是由原告直接指定的审判人,难道我们还要在无法回避一人的情况下忍受他们吗?

语法注3 条
  1. 38nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti.

    由关系代名词 quae 引导的两个分句 quae iudicaret 与 quae reiceretur 均使用未完成过去时虚拟式,表示目的或特征(‘不是为了让它进行审判,而是为了让它被回避’)。这反映了《利基尼乌斯法》下的程序规定:被告有权从原告指名的四个部族中申请回避并剔除一个部族。

  2. 41non enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.

    该句的主句核心构架为 non idcirco ista editio per se non acerba est(‘因此并不能证明这种指名本身就不残酷’),统领由 si aut Plancius ita vixit... aut tu ita errasti... 构成的直陈语气条件从句。随后的 ut 从句(ut nos... veniremus)充当 tu ita errasti 的结果从句。西塞罗在此指出,即便偶有侥幸的结果,也绝不能抹杀该程序制度固有的残酷性与不公。

  3. 36tu deligas... tu... convoces... eodemque adiungas... deinde effundas... cogas...?

    连续出现的第二人称单数现在时虚拟式(deligas, convoces, adiungas, effundas, cogas)构成了表示愤慨与断然拒绝的修辞性深思虚拟式(indignant/repudiating deliberative subjunctive),用以痛斥原告滥用权力的蛮横行径(‘难道你要挑选……?难道你要召集……?’)。

    未在正文中定位

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:36-41