← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§42-46

部族指定的肆意性与正当交游影响力的辩护

西塞罗抨击原告拉特伦西斯违背法律与元老院的本意,未指名熟悉普兰基乌斯的部族而是选择了不知情者,并明确区分了正当的传统交游、人望影响与非法的贿选结党。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§42

​neque ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic et suam et ab hoc observatas tribus ederes, non modo non quererer, sed hunc eis iudicibus editis qui idem testes esse possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo. cum enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicavisti; fugisti sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam versari maluisti.

我现在并非在抱怨法律的不公,而是在指出你的作为背离了法律的立法本意;倘若你能依照元老院的决议和人民的命令,在指定这一严酷法庭时指名他本人的部族以及曾受到他悉心联络的部族,我不仅不会抱怨,反而会认为在指名了这些既能作审判人又能作证人的人之后他已被宣告无罪,即便在当下我的看法也相差无几。因为当你指名这些部族时,你便表明自己宁可使用不了解他的人、也不愿使用了解他的人来担任审判人;你背离了法律的精神,抛弃了所有的公正,宁可让案情在黑暗中被处置,也不愿将其置于光明之中。

§43

​Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud tribulis suos iudices? immo vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac vicinitatem, suam vero certe edidisset. vel si quaesitor huic edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices cui quaesitorem tribulem exoptandum fuisse videatis.1

“沃尔蒂尼亚部族被他腐蚀,泰雷蒂纳部族则被他待价而沽。”他在沃尔蒂尼亚部族人面前,或是在身为同部族人的审判人面前能说什么呢? 不,倒不如说你能说什么呢?他们之中有哪一位审判人你能当作无声的证人,抑或真正传唤出庭作证?因为如果是由被告来指名部族,普兰基乌斯或许会因为亲密关系和邻里之谊而指名沃尔蒂尼亚部族,但他本人的部族则是一定会指名的。或者,如果要由他指名首席审判官,除了他眼下拥有的这位盖乌斯·阿尔菲乌斯——必定对他极为熟知、身为邻里与同部族人、且无比威严公正之人——他究竟还会指名谁呢?阿尔菲乌斯的公正,以及他毫无私心偏袒嫌疑地对格奈乌斯·普兰基乌斯安危所展现出的善意,无疑充分说明了:对于这位你们看到极度渴望由同部族人担任首席审判官的人而言,由同部族人担任审判人绝非避之不及之事。

§44

neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod non eas tribus quibus erat hic maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres? sequestremne Plancium? respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. an gratiosum? illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent; ​neque vero tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent.2 haec enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie esse volumus quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium, discriptio populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim ac dolorem excitarent.3 haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse. tribulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus.

我现在并非在指责你不去指名那些最了解他的部族的策略,而是指出你没有遵从元老院的本意。因为若是那样,他们之中谁还会听你说话,或者你又能说些什么呢?难道说普兰基乌斯是个贿选掮客?他们的耳朵会拒绝听闻,无人会认可,他们会予以驳斥。或者说他是一个具有人望与影响力的人?他们会乐于听闻,而我们也不会胆怯地承认。拉特伦西斯,你切莫以为,在元老院希望确立的那些惩治贿选的法律中,其目的在于消灭选举支持、尽职关怀以及个人声望。在同部族人中希望拥有声望的贤达之士向来未曾断绝;我们的阶层对平民也从未苛刻到不愿以适度的慷慨去联络他们的地步,我们也不应当禁止我们的子弟去关照同部族人、爱护他们、为亲友争取自己部族的支持,以及在自己竞选时期待来自他们同等的回报。因为这些做法充满了尽责,充满了尊重,也充满了古风。当竞选时期有所需要时,我们自己曾身处此道,我们也曾见过最显赫的人士躬行此道,并且在今天我们也希望有尽可能多的人享有声望。但将同部族人结为帮伙、划分民众、以金钱贿赂绑定选票——这些才会激起元老院的严惩以及所有正派人士的义愤与痛心。拉特伦西斯,去证明这些吧,去揭示这些吧,致力于此吧:普兰基乌斯曾结党、编制名册、充当掮客、许诺钱财、分发贿金;到那时,对于你不愿使用法律赋予你的武器,我才会感到惊异。因为若由同部族人担任审判人,倘若这些指控属实,我们不仅承受不住他们的严惩,甚至连他们的面容都无法直视。

§46

​hanc tu rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare?4 ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint, accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum.

既然你逃避了这一原则,不愿让那些本该对此人的罪行拥有最确切了解和最深切义愤的人担任审判人,那么面对这些在沉默中质问你为何将此重担加诸他们身上、为何偏偏选中他们、为何终究宁愿让他们暗中揣度也不让知情者做出裁决的审判人们,你又能说些什么呢?拉特伦西斯,我主张普兰基乌斯本人既是有影响力的,而且在竞选中也有许多热心支持他的有力人士;你若称他们为非法结社者,便是用罪名玷污了出于情谊的友道;但你若认为仅仅因其享有声望便应遭指控,那么由于你拒绝了那些有影响力之人的友谊,以致未能获得你自身尊严所要求的职位,你也就不必感到惊异了。

语法注4 条
  1. 43cuius quidem aequitas et ea voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices cui quaesitorem tribulem exoptandum fuisse videatis

    主语为 aequitas 与 voluntas,支配由 declarat 引出的宾格不定式从句 non fuisse fugiendos... iudices。与格代词 huic 与 cui 分别充当动形容词 fugiendos 和 exoptandum fuisse 的施事与格(dative of agent)。整个长句借助两个被动迂回完成不定式结构,在“渴望同部族人担任首席审判官”与“不应回避同部族人担任审判人”之间形成了对称对比。

  2. 45neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent

    非人称动形容词结构 interdicendum est 支配人称与格 liberis nostris,后接由 ne 引导的四个平行从句(ne observent、ne diligant、ne possint、ne respectent),表达所禁止的行为。代词 hoc 预先指代并概括了这些 ne 从句的内容。

  3. 45decuriatio tribulium, discriptio populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim ac dolorem excitarent

    未完成过去时连接法 excitarent 在此充当省略了显式条件从句(protasis)的与事实相反的归结从句(apodosis)。语境暗含的条件是:“倘若确实存在此类违法勾当,它们本会激起元老院的严惩”。

  4. 46cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare

    在由 cur 引导、谓语为完成时连接法 malueris 的间接疑问从句中,宾格不定式结构 se divinare 与 eos... iudicare 通过 quam 形成对比。关系从句中的动词 scirent 采用未完成过去时连接法,属于间接引语内部的语气同化(attractio modi)或表特征/限定的连接法用法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:42-46