- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:32-35
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗强调了被告普兰基乌斯之父无可指摘的家世及在骑士阶层中的崇高威望,援引历史上言论自由的先例驳斥了原告对其直言不讳的指责,并揭示了关于包税人法案投票罪名的荒谬性。
sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudata sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?1
然而,既然格奈乌斯·普兰基乌斯是这样一位罗马骑士:首先,其骑士家世如此悠久,以至于他的父亲、祖父乃至所有先祖都是罗马骑士,并在极繁荣的管区内享有尊严与威望的最高地位;其次,他本人在统帅普布利乌斯·克拉苏的军团中,在最卓越的人士即罗马骑士中间,享有极高的荣耀;其后,他又成为同乡中的翘楚,在无数事务上是最圣洁、最公正的裁判人,是最大包税公司的发起人与多家公司的会长。如果他不仅从未在任何事情上受到指责,反倒一切品行皆受赞誉,那么这样一位凭借自身权威或声望甚至能庇护德行欠缺者及局外人的父亲,难道反而会阻碍他那无比高洁的儿子吗?
asperius, inquit, locutus est aliquid aliquando. immo fortasse liberius. at id ipsum, inquit, non est ferendum. ergo ei ferendi sunt qui hoc queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse?2 Vbinam ille mos, ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat? equitum ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter et libere dicta commemorem? consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio domum decedens rogasset Granium quid tristis esset; an quod reiectae auctiones essent: immo vero, inquit, quod legationes.3 idem tribuno pl. potentissimo homini, M. Druso, et multa in re publica molienti, cum ille eum salutasset et, ut fit, dixisset: quid agis, Grani? respondit: immo vero tu, Druse, quid agis? ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas.
‘他曾在某个时候,’原告说,‘说过过于严苛的话。’ 倒不如说也许是过于坦率了。 ‘但恰恰是这一点,’他说,‘是不可容忍的。’ 难道那些抱怨自己无法容忍罗马骑士的言论自由的人,反倒应当被容忍吗?那先祖的遗风、那法律的公正、那在内战创伤中受压制而如今本该昂起头颅且终得复苏重振的古老自由,究竟何在?难道我还用得着去提及罗马骑士们对最显赫的贵族所作的痛斥,去提及包税人们对在才干、正义与操守上冠绝众人的昆图斯·斯凯沃拉所说出的严厉、凶悍与坦率的话语吗?在广场中央,当执政官普布利乌斯·纳西卡宣布停止公事休市归家时,曾询问公职传令员格拉尼乌斯为何面带忧色,是否因为拍卖延期了,格拉尼乌斯回答道: ‘恰恰相反,’他说,‘是因为各邦使团被拒之门外了。’ 正是此人,当那位权倾一时且在共和国中图谋诸多大事的平民护民官马尔库斯·德鲁苏斯向他致意并按常例问道: ‘近来如何,格拉尼乌斯?’ 他竟答道: ‘恰恰相反,德鲁苏斯,你究竟在搞什么名堂?’ 他屡次用辛辣的讽刺冒犯卢基乌斯·克拉苏与马尔库斯·安东尼的旨意而未受惩处;可如今我们的国家却被我们的傲慢压制到了何种地步,以至于当年一位传令员在取笑时所拥有的自由,如今一位罗马骑士在痛苦哭诉时竟不得享有!
quae enim umquam Plancio vox fuit contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? cum senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis, sed eum ipsum dolorem hic tulit paulo apertius. communis ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu promptum habuit et lingua.
因为普兰基乌斯何曾有过哪一句话是出于侮辱而非出于痛苦呢?他又何曾有过任何怨言,除非是在为同僚和自己排除不公侵害之时?当时元老院受到阻挠,以至于向来赐予敌人的答复都未能给予罗马骑士,这种不公令所有包税人同感痛苦,但他只是将这份痛苦表现得比别人稍稍公开了一点而已。那种共通的情感在其他人心中或许隐藏着,但他把自己在内心与大家共同感受到的,比别人更直率地在容颜和唇舌上显露出来。
quamquam, iudices,—agnosco enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id dixisse dicunt. ego autem, si quid est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor cum aliorum non me digna in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de publicanis4 tum cum vir amplissimus consul id illi ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu; si consulis, statuis etiam hunc a summo viro principem esse ordinis iudicatum.
然而,审判官们——因为我从自身经历中深知这一点——许多从未出自普兰基乌斯之口的话都被安在了他的头上。我自己有时说出某些话,并非出于刻意,而是由于辩论的激烈或是受到了挑衅;并且正如许多人常有的那样,偶然脱口说出一些纵非极其巧妙、但或许也绝非粗鄙的话,于是无论旁人说了什么俏皮话,人们都声称是我说的。然而我呢,如果有什么言辞在我看来是机敏的且配得上自由人及博学之士的身份,我倒不加拒绝;但当别人那些配不上我的言辞被加诸我身时,我便深感愤慨。至于原告所称,当那位极其显赫的执政官在若被允许本可通过元老院、最终却通过民众大会赋予该阶层利益之时,普兰基乌斯首先投票赞成了关于包税人的法案:如果在此事上的罪名在于他投了赞成票,那么哪个包税人没有投票呢?如果罪名在于他是‘第一位’表决赞成者,那么你认为这是抽签决定的呢,还是提出该法案的执政官决定的?如果是出于抽签,偶然之中绝无罪责;如果是出于执政官的选定,那么你恰恰确立了他正是被这位最高长官认定为骑士阶层的首要领袖。
- 32sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus... tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?
这一长句的骨干由表原因或让步的连词 cum 引导的从句(cum sit...)以及与之呼应的条件句主节(si non modo... tamen is oberit... pater qui... possit?)构成。主句的反问句表达强烈的反诘修辞(“这样一位父亲难道会阻碍儿子吗?”),其后的关系从句 qui... possit 采用虚拟式,表特征或结果(“足以庇护……的父亲”)。
- 33ergo ei ferendi sunt qui hoc queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse?
此处动形词 ferendi sunt(应当被容忍)与从句中的不定式 ferre(容忍)构成了动词 fero 的修辞性双关与讽刺性对照。代词 hoc 先行预指(prolepsis)紧随其后的“宾格加不定式”短语 libertatem... se ferre non posse,而不定式的主语代词 se 指向 queruntur 的主语(ei qui...)。
- 33immo vero, inquit, quod legationes.
这是针对前文间接疑问句“quid tristis esset; an quod reiectae auctiones essent”(为何面带愁容,是否因拍卖延期)的高度省略式回答。在 quod legationes 之后承前省略了谓语部分,需补全为 tristis sum quod legationes reiectae sunt(我是因为使团遭拒而忧郁)。
- 35nam quod primus scivit legem de publicanis
连词 quod 在此充当限制性/论题引介性的用法(“至于……这一事实/指控”),引出原告所提出的争议点。随后的整个句段围绕此 quod 节展开,通过双重条件句(si in eo crimen est... si quia primus scivit...)构建了一个两难推论的反驳结构。
