← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§28-31

普兰基乌斯的公职表现与个人私德

西塞罗颂扬了普兰基乌斯担任军政官、财务官与护民官时尽职尽责的表现及其在家庭与亲友间展现的私德,进而驳斥了拉特伦西斯对其个人私生活的毫无根据的诽谤以及所谓其父应当连累其子的指控。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§28

​in Macedonia tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor. primum Macedonia sic eum diligit ut indicant hi principes civitatum suarum; qui cum missi sint ob aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandata confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. tribunus pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.1

在马其顿,他曾担任军政官,后来又在同一行省担任财务官。首先,马其顿是如此爱戴他,正如在座的各城邦首领所表明的那样;他们虽然是为别的事情出使,但因普兰基乌斯突遭危难而深受触动,守候在他身旁,为他奔走效力,并认为如果能在此时助他一臂之力,会比完成自己的使节使命和委托事项更令其本邦欣慰。卢基乌斯·阿普莱乌斯更是对他器重备至,以至于用他的关照与善意,超越了先祖关于大法官对所属财务官应居于父母之位的传统礼法。他曾担任平民护民官,或许不像你理所应当称赞的那些人那样激越勇猛,但可以肯定的是,如果所有护民官历来都像他一样,那么激越的护民官就决不会为人所渴求。

§29

omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente—nam meo iudicio pietas fundamentum est omnium virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus est parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? atque haec sunt indicia, iudices, solida et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. facilis est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur.

我略去那些即便不太显于公众舞台、然而一旦公开便必受赞誉的品行:他如何与家人相处,首先是与其父亲——因为在我看来,孝道乃是一切美德的根基——他敬父如神(因为父母对于子女而言实与神明无异),而爱父则如同伴侣、兄弟和平辈。关于他与叔父、姻亲、同族亲属,以及与在座的这位极受尊敬的格奈乌斯·萨图尔尼努斯之间的情谊,我又何须赘述呢?当你们看到后者与他休戚与共的悲戚时,你们能想象得到萨图尔尼努斯对此项公职的渴求是何等殷切吗?关于我自己,我在这场危难中自觉犹如被告一般,我又有何可言?关于你们所见到的这些身着丧服的众多卓越之人,我又有何可言?审判官们,这些才是坚实而确凿的凭据,这些高洁的标志并非是用广场上的虚饰涂抹而成,而是深深烙印着家庭生活的真实印记。那种迎合大众的奔走拉票与谄媚是轻而易举的;它只能供人远观,不能为人触摩;它显现在远处,却经不起细察,也无法捧在手中验看。

§30

​omnibus igitur rebus ornatum hominem tam externis quam domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine, superiorem aliis, municipum, vicinorum, societatum studio, meorum temporum memoria, parem virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris? hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. bimaritum appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano.

那么,面对一个无论在公共生活还是家庭生活中都备受称赞的人,他在某些方面——我是指门第和名望——虽逊色于你,但在其他方面,由于同乡、邻里、各包税公司的鼎力支持,以及人们对我危难岁月的记忆,却胜过你,而在美德、操守与克制方面与你旗鼓相当,对于他当选市政官,你又何足为怪呢? 你难道竟用那些污点来玷污他如此光辉的人生吗?你抛出通奸的指控,但对此任何人都不仅无法凭名字,甚至连凭怀疑都无法认出。 你称他为‘双妻者’,以至于不仅捏造罪名,连词汇都随心杜撰。你说他曾出于情欲将某人带到行省,这根本不是什么罪名,而是在诽谤中信口开河且免受惩罚的谎言;你说曾有一名女演员被掳掠,但据传那是阿蒂纳的青年们依据针对演艺人员的某种古老习俗、极具地方小镇色彩的惯例所为。

§31

​O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus aliquis e carcere. et quidem emissus per imprudentiam, emissus, ut cognostis, necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu requisitus. atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis. pater vero, inquit, etiam obesse filio debet. O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat?2 qui si esset turpissimus, si sordidissimus, tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae.

哦,这是何等优雅度过的青春啊!当连那些本属合法的事情都被当作罪过加以指责时,就连那件事情本身都被证实是虚假的!你说有人从监狱被放走。那确实是由于疏忽而释放的,而且如你们所知,是应一位至交好友兼极其优秀的青年之请而释放的;后来同一人根据大法官的指令被重新缉拿。针对这位要你们怀疑其谨严、虔敬与操守的人的生活,所能抛出的诽谤仅此而已,再无其他。 ‘然而他的父亲,’他说,‘恰恰应当成为儿子的阻碍。’ 哦,拉特伦西斯,这是何等严酷且有辱你一贯高洁声誉的话语!难道一位父亲在关乎性命与公民权的审判中,在全副财产的生死搏斗中,在如此卓越的审判官面前,竟然应当成为儿子的障碍吗?哪怕这位父亲是最可耻、最卑鄙之徒,但单凭父亲的名分,在仁慈而富有同情心的审判官面前,他也本该具有巨大的分量;我说,单凭全人类共通的情感以及天性那至为甜美的庇护,他也本该具有重大的影响力。

语法注2 条
  1. 28quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus

    关系代名词 quales 承接先行词 talis,同时在条件从句 si omnes semper fuissent 中充当表语,并与主句 numquam desideratus vehemens esset tribunus(过去完成时虚拟式,表示与过去事实相反的假想)相勾连,构成嵌套的条件句结构。意为“要是所有人历来都像他那样,人们就决不会希求强悍激越的护民官了”。

  2. 31pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat?

    此处是由连词 ut 引导并带有虚拟式 debeat 的义愤反问句(indignant question / repudiating exclamation),ut 随着排比短语反复出现。该句式用于对荒谬绝伦的主张表示强烈愤慨与断然否定,意即“难道一个父亲在关乎生死的审判中竟应当连累并阻碍其子吗?”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:28-31