← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§24-27

包税人的支持与从军服役的功绩

西塞罗论证了包税人阶层的全力支持以及民众因普兰基乌斯当年救助西塞罗而怀有的感激之情是他当选的正当原因,并通过普兰基乌斯在阿非利加和克里特服役期间获得众多显贵赞赏的事实为其品格辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§24

​quis est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore Planci singulare? neque iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur. aliquid praeterea—timide dicam, sed tamen dicendum est—non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. appellavi populum tributim, submisi me et supplicavi; ultro me hercule se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. valuit causa rogandi, non gratia.

那么,有谁能否认在普兰基乌斯谋求公职的过程中,那个阶层的支持是异乎寻常的呢?而且这也绝非师出无名:或是因为其父长期以来一直是包税人的领袖;或是因为他受到同伴们无可比拟的敬爱;或是因为他极其勤勉地拉票;或是因为他是在为儿子恳求;或是因为普兰基乌斯本人在出任财务官和护民官期间对该阶层的巨大贡献有目共睹;抑或是因为他们认为,在使此人获得荣耀的同时,也就是在光耀他们自己的阶层,并为他们自己的子孙谋利。 此外——尽管我有些怯于开口,但终究必须说明——我们自己也贡献了一份力量,不是凭借财富,不是凭借招致嫉恨的特权,不是凭借难以容忍的权势,而是凭借对恩德的追忆、凭借同情、凭借祈求。我按部族向人民呼吁,我放下身段恳求他们;凭赫拉克勒斯起誓,我甚至恳求了那些自愿向我走来、自愿作出承诺的人。起作用的是恳求的理由,而不是不正当的影响力。

§25

​nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit,1 de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. nam ut omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa semper est gratiosissima quae est officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enim ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae. non potentia mea sed causa rogationis fuit gratiosa. nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit.

即使如你所说,某位极其显赫之士——对于向他请求之事,本无任何不应依法准许之理——在为某人求情时未能如愿,这也不意味着我说自己起了作用就是傲慢。因为且不说我是在为一位凭自身实力就很有影响的人效力,单是恳求本身,只要与紧密的亲密情谊之义务最为密切相连,就总是最能打动人心的。因为我的恳求,并非让人觉得我是在因为他是我的密友、因为他是我的邻居、因为我一向与其父交往极深而为之请托,而是宛如在为我身家性命的再生父母与护卫者请托一样。打动人心的不是我的权势,而是恳求的因由。凡是为我的重返而欢欣、为我遭受的不公而痛心的人,没有一个不对他给予我的同情心存感激。

§26

​etenim si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis honori fuisset,2 ei meas praesentis preces non putas profuisse? an Minturnenses coloni, quod C. Marium e civili ferro atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat votis, ominibus lacrimisque prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quem reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?

事实上,如果在我返回之前,当此人竞选护民官时,善良之士纷纷自发支持格奈乌斯·普兰基乌斯,那么对于这位在我缺席时我的声名就曾为其带来荣耀的人,难道你认为我亲身在场的祈求反而未能有所助益吗?难道说,明图尔奈的殖民者只因将盖乌斯·马略从内讧的兵刃和不义之手下救出,接纳于屋檐之下,使疲于饥渴波涛的他恢复生机,筹措盘缠,提供舟楫,并在他离开那片他曾挽救的土地时以誓愿、吉兆和热泪相送,就享有了永世的赞颂;而普兰基乌斯,因接纳、救助、庇护了或是被暴力驱逐、或是顺应事理退让的我,并为了这些审判官以及元老院和罗马人民将我保全下来以便他们有可召回之人,你却对他拥有这份忠诚、同情和美德并以此赢得荣耀而感到惊异吗?

§27

vitia me hercule Cn. Planci res eae de quibus dixi tegere potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere.3 hic est enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus est ut et contuberni necessitudo et adulescentis modestissimi pudor postulabat, quod, si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi et virtute et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis et propinquitatis et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se probatum sperare debet. in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant.

凭赫拉克勒斯起誓,我所提到的这些功绩本足以遮掩格奈乌斯·普兰基乌斯身上的缺点,更何况在你即将听我讲述的那段人生中,竟有如此之多、如此之大的助力促成了这一荣耀,你又何足为怪呢?因为正是此人在年轻时与奥卢斯·托尔夸图斯一同前往阿非利加,深受那位最稳重、最圣洁、配享一切称赞与荣耀之人的喜爱,一如行伍同僚的情谊以及极其谦逊之青年的谨严本分所要求的那样;倘若他在此处,其所作的表白绝不会少于此地坐着的其堂弟兼岳父提图斯·托尔夸图斯——后者在一切美德和赞誉上都与他并驾齐驱,虽然以最紧密的血亲与姻亲纽带与奥卢斯相连,但彼此的情谊之深,以至于那些亲族缘由反倒显得微不足道了。普兰基乌斯后来在克里特岛成了其亲戚萨图尔尼努斯的同帐密友,也是眼前这位昆图斯·梅特路斯帐下的士兵;既然他曾深受其赞许且至今仍是如此,他理应指望自己也得到了所有人的认可。在那行省中,盖乌斯·萨凯尔多斯曾任副将——那是何等有美德、何等坚定的人物!卢基乌斯·弗拉库斯,那是何等卓越之人、何等杰出的公民!他们对他的评价如何,正通过其始终不懈的陪伴与证言彰显无遗。

语法注3 条
  1. 25cui nihil est quod roganti concedi non iure possit

    cui 为与格关系代名词,先行词是 vir amplissimus,分词 roganti 与之同格并带有条件意味(“若其提出请求”)。nihil est quod + 虚拟式 (possit) 构成表特征或结果的关系从句,意为“凡是他开口请求,断无不依理应允之物”,用以衬托该权贵地位之崇高。

  2. 26cui nomen meum absentis honori fuisse

    absentis 为属格单数分词,与物主形容词 meum 所隐含的属格代词语义保持一致(即分词与所有格形容词呼应的修辞同格用法,“我缺席时的名字”)。同时,cui ... honori fuisset 构成了双与格结构(double dative),表示“成为某人的荣耀”。

  3. 27ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere

    ne ... mirere 为省略主句的目的从句独立用法(或表委婉劝阻/禁止),相当于“免得你惊异……”或“更不用说你绝不会惊异于……”。紧承前文“连缺点都足以被功绩遮掩”,引出更进一步的推理:在后文即将谈及的操守无可挑剔的生活中,他获得如此巨大的支持实属理所当然。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:24-27