- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:19-23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将出身于名门显贵、公职充斥的图斯库卢姆的原告拉特伦西斯,与来自阿提纳并获得包括阿尔皮努姆在内的周边坚韧山城全力支持的普兰基乌斯进行对比,指出这种团结的邻里热情及其身为包税人的父亲在竞选中所发挥的巨大助力。
tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia —tot ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi? primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos suis? alteri—scire enim hoc propter vicinitatem facile possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset,1 mirandum in modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est municipium consularibus, nam malivolos non esse certo scio—numquam intellexi vehementius suorum honore laetari. habemus hoc nos, habent nostra municipia.
你来自极为古老的图斯库卢姆自治市,从那里走出了极多的执政官世家,其中包括尤文提乌斯家族——其余所有自治市加起来也没有这么多——而此人则来自阿提纳管辖市,那地方既不那么古老,也不那么显赫,更不那么靠近郊区。你希望这在谋求官职的策略上产生多大的差异?首先,你认为哪一方更支持本乡之人,阿提纳人还是图斯库卢姆人?前者——因为邻近的缘故我很容易了解这一点——在看到这位极显赫而卓越之士格奈乌斯·萨图尔尼努斯的父亲出任按察官、继而担任裁判官时,由于他是不仅向那家族、而且向那整个管辖市带去象牙交椅的第一人,他们以令人惊异的方式欢欣鼓舞;至于后者——我认为是因为该自治市充斥着执政官显贵,因为我确信他们绝非心怀恶意——我从未见过他们为本乡之人的荣耀而格外热烈地欢庆。我们这些人有这种特质,我们的自治市也有这种特质。
quid ego de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam montesque faverunt. num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis gloriari? verbum nemo facit. at in quemcumque Arpinatem incideris, etiam si nolis, erit tamen tibi fortasse etiam de nobis aliquid, sed certe de C. Mario audiendum. primum igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt.
何须我多谈自己、谈我的弟弟?为了我们的当选,我几乎可以说田野本身甚至山峦都展现了支持。你何时见过有哪个图斯库卢姆人夸耀那位在一切美德上居于首位的马尔库斯·加图,夸耀同乡提贝里乌斯·科伦卡尼乌斯,或是夸耀那么多富尔维乌斯家的人?没有一个人说上一句话。但你无论碰上哪个阿尔皮努姆人,即便你不情愿,你或许也得听听关于我们的一些事,但肯定要听到关于盖乌斯·马略的事。因此首先,此人拥有其同乡炽热的支持,而你拥有的支持,不过是那些早已对公职荣耀感到满足的人所能给出的程度罢了。
deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sic ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii—nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit— quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non modo enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt. nam municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
其次,你的同乡固然是极其光彩夺目的人,但与阿提纳人相比,终究人数稀少;而他的管辖市则满是极其英勇之人,以至于全意大利都找不出一个人口更为稠密的城镇;审判官们,你们此刻确实看到这庞大的人群衣衫褴褛、身着丧服向你们哀求。所有这些罗马骑士,所有这些国库护民官——因为我们已经让平民离开了法庭,而他们在公民大会时全数出席——为他的竞选带来了何等的实力,何等的尊严!因为他们不仅提供了特雷蒂纳部族的支持(关于此我将在别处论及),而且提供了尊严、众人的瞩目以及坚实、强大而始终如一的随行陪伴。因为自治市也会受到邻里联系的强烈触动。
omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici morem, non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa, non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas. tractus ille celeberrimus Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legatione et testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate.
关于普兰基乌斯我所说的一切,都是从我们自身的经历中体会到的;因为我们与阿提纳人是邻居。那种恪守古代尽责习俗、未被恶意玷污、不习惯谎言、不弄虚作假、不存诡诈、未曾受过近郊乃至城内伪装技巧训练的邻里情谊,是值得称道乃至值得热爱的。没有一个阿尔皮努姆人不热心支持普兰基乌斯,没有一个索拉人、没有一个卡西努姆人、没有一个阿奎努姆人不予支持。那著名的维纳弗鲁姆地区、阿里法埃地区,总之我们那整个险峻、多山、忠诚、质朴且袒护同胞的区域,都认为自己因他的荣耀而增辉,因他的尊严而提高;如今,来自这些自治市的罗马骑士们受公家委托,带着代表团和证词出庭,他们此刻怀有的忧虑绝不亚于当年的热忱。因为确实,被剥夺身家比起未能增添尊严要沉重得多。
ergo ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur.2 adiungamus, si vis, id quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit?3 Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur.
因此,拉特伦西斯啊,正如你的先祖留给你的其他方面在你身上更为显赫一样,普兰基乌斯不仅在自治市方面、而且在邻里关系的类型上也胜过了你;除非恰恰是拉比基、加比伊或博维莱的邻近居民帮助了你——如今从那些自治市里几乎找不到人去拉丁节领取分给的肉了。如果你愿意,我们还可以加上那件你甚至认为对他不利的事,即其父是包税人;谁不知道这个阶层在谋求公职中有多大的助益呢?因为罗马骑士的精华、国家的荣光、共和国的基石,正寄托在包税人阶层之中。
- 19quod primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset
虚拟式过去完成时 attulisset 表示主观理由(主观动机),反映的是阿提纳人欢欣鼓舞时的内心想法与动机,而非西塞罗客观叙述的事实。
- 23quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur
关系从句中的虚拟式 petant 是表特征或结果的虚拟式('如此一类之人以至于……')。短语 carnem Latinis petant 指在拉丁节(Feriae Latinae)期间派遣代表前往阿尔巴山领取牺牲祭肉的古老习俗,在此用来讽刺性地说明这些城镇的荒废与人口凋零。
- 23qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit?
qui ordo 为连接性关系形容词,承接前文的 publicanum。间接疑问句中的 quanto adiumento sit 构成双与格句式(表示结果或目的的谓语与格 quanto adiumento,搭配语境中隐含的利害关系与格)。
