← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§14-18

驳斥门第排位与尊重民众选举结果

西塞罗指出,只要不存在贿赂,法庭就不应推翻人民的选举结果;他驳斥了拉特伦西斯对家族门第优劣的纠缠,阐明了大众选举的现实以及普兰基乌斯合法的上升历程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14

haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. nam si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est quod populo supplicetur,1 nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut qui sint professi videro, dicam:

这是人民的言辞,而我的言辞,拉特伦西斯啊,则是这样的:只要你不是因贿赂而败选,审判官就不应当探究你为何落选。因为如果每当不该被略过的人被略过,当选的人就必须被定罪,那么就再也没有理由向人民恳求,再也没有理由等待选票的分拣,再也没有理由等待计票结果的宣布了。我一旦看到有谁宣布参选,就会说:

§15

​hic familia consulari est, ille praetoria; reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus; cedat consulari generi praetorium, ne contendat cum praetorio nomine equester locus. sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen nos in impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem requiremus?

‘此人出身执政官家族,那人出身裁判官家族;其余的人我见都是骑士阶层出身;所有人皆毫无污点,所有人皆同样是优秀而廉正之人,但等级秩序必须恪守;裁判官家族应当让位于执政官家族,骑士阶层不可与裁判官名门相争。’ 如此一来,党派热情被剥夺,选举拉票被消灭,不再有竞逐,人民在委任官职上不再有自由,不再有对投票结果的期待;绝不会像通常发生的那样出现出乎意料之事,从此公民大会也将不再有多样性。然而,如果这事屡屡发生——我们既对某些人的当选感到惊奇,也对某些人的落选感到诧异——如果战神广场和大会的那股浪潮,宛如幽深广袤的大海,以某种潮汐般的形式翻腾,以致涌向某些人而又从另一些人身边退去,那么,难道我们还要在激情的冲动与盲动的狂热中,去苛求某种节制、谋虑与理性吗?

§16

​qua re noli me ad contentionem vestrum vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit2 datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id in iudicio ut fiat exprimis quod non fit in campo? hic quam ille dignior perquam grave est dictu. quo modo igitur est aequius? sic credo, quod agitur, quod satis est iudici: hic factus est. cur iste potius quam ego? vel nescio vel non dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem, sed impune tamen deberem dicere: non recte. nam quid adsequerere, si illa extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?

因此,拉特伦西斯,请不要把我引向你们二人之间的比较。因为,如果选票受到人民的欢迎——它显露人们的容貌,却掩藏人们的内心,赋予他们随心所欲行事的自由,而口头上则应允别人的央求——那你为何在法庭上强求去实现那在战神广场上未能实现之事? ‘此人比那人更为配当’是极难启齿的话。那么,怎样才是更公正的呢?我认为应当是这样的,这是目前所审理之事,对审判官而言也已足够: ‘此人当选了。’ ‘为何是他而不是我?’ 我要么不知道,要么不肯说,或者最终,说出那若由我说出便极具分量、但我本该不受惩罚地说出的话: ‘选得不正当。’ 因为如果我采用那终极的辩护,即人民做了自己想做的事,而非做了自己该做的事,你又能得到什么呢?

§17

quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem vestrum, quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquando crimenque deducere? si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. nihil dico amplius; hoc tamen miror cur huic potissimum irascare qui longissime a te afuit. equidem, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit. tu neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas.3

那么又如何?拉特伦西斯,如果我也为人民的作为辩护,并指明格奈乌斯·普兰基乌斯并非偷偷潜入公职,而是沿着那条对出身于我们这骑士阶层之人历来敞开的道路走到这里的,我难道不能从你的演说中夺去你们二人之间的比较——这种比较若不带侮辱是无法展开的——并最终将你引向案件本身与具体的控罪吗?如果因为他是罗马骑士之子,他就理当居于人下,那么与你一同竞选的所有人都是罗马骑士之子。我不再多言;但我依然感到奇怪,为何你偏偏对距离你最远的人发怒。至于我,如果在人群中偶然像常有的那样被推搡颠簸,当我自己被撞向法比乌斯牌坊时,我不会去指责身处神圣街顶端的人,而是指责那迎面撞上我身体的人。你既不怨恨英勇的昆图斯·佩迪乌斯,也不怨恨这位极为卓越、作为我挚友的奥卢斯·普洛提乌斯,反而认为自己是被推开他们的人排挤掉的,而不是被直接压向你身上的人排挤掉的。

§18

​sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? sed non hic magis quam ego a meis competitoribus et alias et in consulatus petitione vincebar. sed vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint.4 sic enim conferamus. est tuum nomen utraque familia consulare. num dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem non dubito. sed si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista est nostra culpa? etenim ad caput et ad fontem generis utriusque veniamus.

然而,这正是你与普兰基乌斯关于你们二人门阀与家族的初次比较,在这点上他是逊于你的;因为我为何不承认这不可否认的事实呢?但他在这一点上输给你,并不比我在其他场合以及竞选执政官时输给我的竞争对手们更多。然而当心,恰恰是你所鄙视的这些特质,在选举中为他争取到了选票。因为我们不妨这样比较:你的姓氏在父族和母族两方面都是执政官级别的门第。那么,你难道怀疑所有偏爱贵族阶层、认为那是至美之事、被你们家族的祖先蜡像和显赫名字所吸引的人,都把票投给你、选你为按察官了吗?我对此毫不怀疑。但如果热爱贵族门阀的人太少,难道这是我们的过错吗?事实上,就让我们探究两家门阀的起点与源头吧。

语法注4 条
  1. 14nihil iam est quod populo supplicetur

    结构 nihil est quod 搭配虚拟式,意为“再也没有任何理由……”(特征从句)。supplicetur 为无人称被动态(“向人民提出恳求”)。后文的“nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur”中,exspectetur 作为二者的共同谓语,在 diribitio 处省略了动词。

  2. 16frontis aperit hominum, mentis tegit

    frontis 与 mentis 是第三变格 i 词干名词(frons, mens)的宾格复数形式(-īs 等同于 -ēs),分别作为 aperit 与 tegit 的直接宾语,构成鲜明的对照:投票票板(tabella)展现人们的外表容貌(frontis),却掩盖人们的内心所思(mentis)。

  3. 17ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas

    主动词 putas 支配带宾格的动词不定式结构 te depulsum [esse](“你被排挤出局”)。夺格短语 ab eo... potius quam ab eis... 修饰 te depulsum,其中代词 eo 和 eis 分别由定语从句 qui hos dimovit(“推开这些人的人”,即普兰基乌斯)与 qui in te ipsum incubuerunt(“直接压向你身上的人”,即直接竞争者)所修饰。

  4. 18vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint

    vide ne 搭配虚拟式构成表示委婉告诫或提醒的句式(“当心……/注意是否……”)。suffragata sint 是异态动词 suffragor(投票支持、有利于)的虚拟式现在完成时,支配与格 huic(即普兰基乌斯),意为“当心正是你所轻视的这些东西反而为他赢得了选票”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:14-18