← 西塞罗

驳皮索

§86-90

谴责皮索横征暴敛与违反尤利乌斯法

西塞罗谴责皮索在马其顿总督任内巨额侵吞公款、敲诈勒索、垄断粮价、残害军民,以及离任时的狼狈丑态,并指出其一切行径均严重违反了尤利乌斯法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§86

​quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem? generatim ea quae maxime nota sunt dicam. nonne sestertium centiens et octogiens, quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascripseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? nonne, cum cc talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti? nonne, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? qui modus tibi fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest vi et metu extortum honorarium nominari. quod cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronensus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus venditor tota in provincia per triennium frumenti omnis fuisti.

关于他深陷于无数控告之中的贪婪总额,我现在何须逐一陈述?我将把最为人熟知的事由分门别类加以述说。国库拨发给你的一千八百万塞斯特斯,你在出卖我的生命之际本是以所谓行装费的名义记下的,难道你不是把它留在了罗马用以放贷谋利吗?在阿波罗尼亚人为了不偿还所欠贷款而于罗马塞给你两百塔兰同之后,难道你不是竟然反过来将债权人、身为罗马骑士的极其尊贵的富菲狄乌斯出卖给了他的债务人吗?在将冬营地交托给你的副将与军官后,难道你不是彻底毁灭了那些可怜的城邦?它们不仅被榨干了财富,而且还遭受了你邪恶纵欲的凌辱与丑行。在对粮食的折价估算中,在索取谢礼中,你何曾有过任何节制?——如果靠暴力与恐惧敲诈勒索来的东西也能被称为谢礼的话。对此,所有人无不感同身受,而波提埃亚人、拜占庭人、刻索尼苏斯人以及帖撒罗尼加人所遭受的痛苦最为深重。在整整三年里,在整个行省中,一切粮食的唯一主宰、唯一估价者、唯一售卖者,唯独就是你一人。

§87

quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones, acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris,1 tecum ipse licebit quot in eo genere et quanta sint crimina recordere. quid? illam armorum officinam ecquid recordaris, cum omni totius provinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum domesticum paternumque renovasti? videras enim grandis iam puer bello Italico repleri quaestu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset. quid? vectigalem populi Romani provinciam, singulis rebus quaecumque venirent certo portorio imposito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi? quid?

涉及死罪的审讯、被告的私下媾和、赎买、最残酷的定罪、最肆意任性的开释,我何须一一列举?只要你觉察到我对这一领域的某一部分了如指掌,你便可以在心中自行回顾该类罪行究竟有多少、有多重。怎么?对于那座兵工厂你难道有一丝记忆吗?当时你以皮革的名义驱集了全行省的所有牲畜,重操起那种家庭内部且传自父辈的牟利营生。因为在同盟战争期间,当时还是懂事少年的你,便已亲眼见过在令尊主管制造武器时,你们的府第如何塞满了暴利。怎么?你可曾记得,通过对每一样出售的物品课以固定的关税,你亲手把罗马人民的一个纳税行省变成了你那些包税人的奴隶?怎么?

§88

​centuriatus palam venditos, quid? per tuum servolum ordines adsignatos, quid? stipendium militibus per omnis annos a civitatibus mensis palam propositis esse numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus, quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata, cum tu non solum quod tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus, legatorum tuorum optimus abs te quisque violatus, tribuni militares non recepti, M. Baebius, vir fortis, interfectus iussu tuo?

百夫长职位公开贩售,这又如何?通过你的下贱家奴分派军阶,这又如何?士兵的军饷多年来由各城邦公开摆设兑换桌清点支付,这又如何?前往本都的行程与你的那场企图,这又如何?在宣布马其顿归裁判官管辖之际你内心的虚弱与颓丧,当时你不仅因为自己被撤换、更因为加比尼乌斯未被撤换而面如死灰地瘫倒在地,这又如何?在摈弃市政官出身者之后让财务官领军,你所有副将中最优秀的人尽皆遭到你的摧残,军宪官不被接纳,勇士马尔库斯·拜比乌斯遵照你的命令被杀害,这又如何?

§89

​quid quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti,2 quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos sociosque misisti, quod, cum sustentare vix posses maerorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus, contulisti, quod inde te recipiens in villa Euchadiae, quae fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque venisti, quod, cum concursum plorantium ac tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum devium Beroeam profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non esse successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate, renovasti!

由于对自身处境屡屡怀疑与绝望,你身着污秽之服,在号泣与哀悼中卧地不起,这又如何?你为了那位平民派祭司,把六百名友邦人士与盟友送去喂野兽,这又如何?当你几乎无法承受卸任的悲痛与苦楚时,你先是退往萨莫色雷斯,随后又带着你那些纤弱的舞者以及奥托布鲁斯、阿塔玛斯、蒂莫克勒斯这些英俊的兄弟退往萨索斯,这又如何?从那里退避到曾为埃克塞刻斯图斯之妻的欧卡迪娅的庄园后,你在那里哀戚地躺了数日,随后衣衫褴褛、神不知鬼不觉地在黑夜中潜入帖撒罗尼加,这又如何?当你无法承受哭泣人群的围堵与抱怨的风暴时,你逃往偏僻的市镇贝罗埃亚,这又如何?在那个市镇里,传言凭借虚假的希望——因为你以为昆图斯·安卡里乌斯不会来接替你——吹胀了你的胆气,恶徒啊,你又是以何等行径重蹈你那放荡暴虐的覆辙!

§90

Mitto aurum coronarium quod te diutissime torsit, cum modo velles, modo nolles. lex enim generi tui et decerni et te accipere vetabat nisi decreto triumpho. in quo tu acceptam iam et devoratam pecuniam, ut in Achaeorum centum talentis, evomere non poteras, vocabula tantum pecuniarum et genera mutabas. Mitto diplomata tota in provincia passim data, mitto numerum navium summamque praedae, mitto rationem exacti imperatique frumenti, mitto ereptam libertatem populis ac singulis qui erant adfecti praemiis nominatim, quorum nihil est quod non sit lege Iulia ne fieri liceat sanctum diligenter.3

至于冠金,由于你时而想要、时而又不想要,令你长期备受折磨,我且按下不表。因为你女婿的法律严禁通过决议或由你接受冠金,除非已被决议准予凯旋式。在此事上,由于你无法将早已吞下肚的钱吐出来——如同在那一百阿开亚塔兰同的事情上一样——你仅仅是改换了金钱的名称与名目。行省各处随意滥发的通行证,我且按下不表;船只的数目与掠夺的总额,我且按下不表;强征和勒索的粮食账目,我且按下不表;从被指名赋予特权的各民族及个人手中夺走的自由,我且按下不表;在这些事项中,没有一项不是被尤利乌斯法严格明文严加禁止的。

语法注3 条
  1. 87tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris

    副词 tantum 修饰后随的整个 cum 从句,带有“只要你察觉到……”的限制或条件意味。主句以无人称动词的将来时 licēbit 与省略 ut 的虚拟式 recordēre(即 recordēris 的缩略形)构成骨架,意为“只要你发觉我通晓该领域,你便大可自行回想”。

  2. 89quid quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti

    这是雄辩术中的习惯句式 quid quod...?(“……这一事实又如何呢?”),用于引出一系列表示客观事实的名词性从句。此处连续统领多个并列的直陈式完成时从句(iacuisti、misisti、contulisti、iacuisti/venisti、profugisti),层层罗列皮索卸任之际的种种丑态。

  3. 90ne fieri liceat sanctum diligenter

    动词 sancīre(立法规订、明令禁止)的被动分词 sanctum [est] 搭配 nē 从句,构成严明禁令的法律用语,意为“(某事)不被许可已被严格确立为法规”。从句中的 liceat 采用现在时虚拟式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:86-90