← 西塞罗

驳皮索

§82-85

推迟起诉的理由与在马其顿的残虐劫掠

西塞罗颂扬恺撒的功勋以反衬皮索的卑劣,说明自己暂不起诉的考量,并逐一揭露皮索在马其顿行省实施的背信屠杀、残虐暴行与肆意劫掠。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§82

​perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes exaruissent,1 non naturae praesidio sed victoria sua rebusque gestis Italiam munitam haberemus. sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem veterem vocabis, sic tuis sceleribus rei publicae praeterita fata refricabis? quod quidem tu, qui bene nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. quamquam, quod ad me attinet, "numquam istam imminuam curam infitiando tibi,2" tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis tantoque bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam. nec despero tamen, quamquam languet iuventus nec perinde atque debebat in laudis et gloriae cupiditate versatur, futuros aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint,3 praesertim tam adflicto, tam inopi, tam infirmo, tam enervato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne indignus beneficio videreris, nisi eius a quo missus eras simillimus exstitisses.

他(恺撒)所成就的功业,使得即便群山沉陷、江河干涸,我们所拥有的受到设防保护的意大利,亦非仰赖自然屏障,而是凭借他的胜利与战功。然而,在他渴望见我、敬爱我、认为我配享一切赞誉之际,你竟要把我从对你的仇恨引向旧日的宿怨,从而用你的罪行重新撕开共和国昔日的疮疤吗?事实上,对我和恺撒之间的密切关系心知肚明的你,当初完全颤抖着双唇,却仍一再质问我为何不向法庭告发你,借此企图回避实情。尽管就我而言,“我绝不会因向你否认而减轻你的这份忧心”,但我仍须深思,对于身陷如此重大的国事与浩大战争的他,我作为一个挚友,究竟会给他增添多少焦虑与重负。然而我也并不绝望,青年一代虽显倦怠,未能如其理应展现的那般投身于对声誉与荣耀的追求,但依然会有人不愿放弃剥去这具被遗弃的尸体身上的执政官战利品——尤其是面对这样一个溃败、贫乏、虚弱、委靡的被告,你的行事风格表明,你唯恐自己若不展现得与派你前来的那个人极其相似,便会显得配不上那份恩惠。

§83

an vero tu parum putas investigatas esse a nobis labis imperi tui stragisque provinciae? quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos sed totis volutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus. notata a nobis sunt et prima illa scelera in adventu cum, accepta pecunia a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius domum devertisti cuius sanguinem addixeras, eumque servis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide tua venire iussisti. quem ne maiorum quidem more supplicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret,4 sed ei medico quem tecum tu eduxeras imperasti ut venas hominis incideret; ​cum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes, quem necasti verberibus summa senectute confectum. idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum te trecentis talentis regi Cotyi vendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in castra venisset et tibi magna praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque polliceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui simul venerant; quorum omnium capita regi Cotyi vendidisti. Denseletis, quae natio semper oboediens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti acerrimis maluisti. ita perpetuos defensores Macedoniae vexatores ac praedatores effecisti; vectigalia nostra perturbarunt, urbes ceperunt, vastarunt agros, socios nostros in servitutem abduxerunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de oppido desperassent, munire arcem coegerunt.

抑或你真以为,你任内军权的败坏与行省的浩劫未曾被我们充分侦查吗?我们追查它们,并非凭借足迹嗅寻你的行迹,而是循着你整个身躯打滚的痕迹与巢穴一路追索。被我们记录下的,还有你刚一到达时的那些最初的罪行:当你从戴拉基乌姆人那里收取杀死你的客礼之交普拉托尔的酬金后,你竟然寄宿在你已出卖其鲜血的那个人家中;在收下歌乐奴隶及其他礼物之后,你向惊恐不安、深怀疑虑的他百般保证,并以你的信义命令他前往帖撒罗尼加。当那个可怜人甚至渴望将脖颈置于其主人的利斧之下时,你却甚至未曾依循先祖的成规对他施以惩处,反而命令你随身带来的那个医生切开了他的血管;不仅如此,作为你杀害普拉托尔的附赠品,还有他的同伴普劳拉图斯,你用鞭笞将这位风烛残年的老人活活打死。同样是你,在为了三百塔兰同将自己出卖给科堤斯国王之后,当贝斯族首领拉博肯图斯作为使节来到营地晋见你、并许诺由贝斯族为你提供大批步兵与骑兵的守军与援兵时,你竟用利斧将他斩首,且不仅是他一人,连同与他一同前来的其他使节也遭厄运;你把他们所有人的首级都出卖给了科堤斯国王。对于登塞勒泰人——这个对我们帝国始终顺从、甚至在所有蛮族大起义期间仍在裁判官盖乌斯·森提乌斯统领下保卫了马其顿的部族——你发动了不义而残酷的战争,你本可将他们作为最忠诚的盟友,却偏偏宁愿将他们变成最凶狠的敌人。如此一来,你将马其顿永恒的守卫者变成了蹂躏者与掠夺者;他们扰乱我们的税赋,攻占城镇,荒芜田园,将我们的盟友掳为奴隶,掠夺家眷,赶走牲畜,逼得帖撒罗尼加人在对市镇绝望之下只得修筑要塞。

§85

A te Iovis Urii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum est. tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt;5 qui cum novo genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset, dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vastitatem. cognoscis ex particula parva scelerum et crudelitatis tuae genus universum.

蛮族之中最古老、最神圣的尤庇特·乌里乌斯神庙,亦遭到你的劫掠。不朽的神明将你罪孽的报应降罪于我们的士兵;当他们遭受一种新型疾病的折磨,凡染病者无一人能够康复时,无人怀疑这正是遭到侵害的客礼之交、遭到杀害的使节、因不义之战受到挑衅的归顺者与盟友、以及遭到洗劫的神庙,酿成了这般巨大的毁灭。从这冰山一角中,你即可看清你罪恶与残暴的全貌。

语法注5 条
  1. 82si montes resedissent, amnes exaruissent

    虚拟式过去完成时,用于在历史时态主句(perfecit)所统辖的结果从句(ut... haberemus)中表示先行发生的反事实假设条件,意为“即便群山沉陷、江河干涸”。

  2. 82numquam istam imminuam curam infitiando tibi

    引用自悲剧诗人阿克基乌斯的诗句。动名词夺格 infitiando 表示方式或手段(“通过向你否认”),与与格 tibi 搭配,动词 imminuam 则以 istam curam 为宾语。

  3. 82futuros aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint

    由 nec despero 统领的带不定词宾格结构(futuros [esse] aliquos),其中包含带有双重否定(缓饰法)non nolint(“不会不愿”即“乐于”)的特征虚拟式关系从句。

  4. 83cum miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret

    表示让步或情境的 cum 从句。动词 gestiret(“极度渴望、急欲”)带有强烈的讽刺与悲剧色彩,指受害者宁愿像罗马公法那样在主人的斧钺下受死,也不愿遭受被医生切开血管的屈辱暗害。

  5. 85tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt

    短语 expiare scelera in aliquem 的习惯用法,意为“就……的罪行向某人讨还惩罚/让某人承担抵罪之祸”。此处指皮索的恶行招致神明降灾,报应到了无辜的罗马士兵身上(暴发疫病)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:82-85