← 西塞罗

驳皮索

§91-95

埃托利亚的毁灭与良心谴责的真正惩罚

西塞罗谴责皮索对埃托利亚的毁灭、在兵变中的黑夜潜逃及其雕像被毁,并结合新的司法法,指出真正的惩罚并非外在的定罪,而是作恶者内心的良知谴责。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§91

​Aetoliam, quae procul a barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis posita, medio fere Graeciae gremio continetur, o Poena et Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen, Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis atque plenas, fateris ab hostibus esse captas. quibus autem hostibus? nempe eis quos tu Ambraciae sedens primo tuo adventu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare et aras et focos relinquere coegisti. hoc tu in exitu, praeclare imperator, cum tibi ad pristinas cladis accessio fuisset Aetoliae repentinus interitus, exercitum dimisisti, neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum reliquiasque cognoscere.1

盟邦的惩罚者与复仇女神啊!在离任之际,你彻底毁灭了那与野蛮诸部族相隔遥远、处于和平怀抱之中、几乎被环抱在希腊正中心的悲惨的埃托利亚。阿西诺埃、斯特拉图斯、瑙帕克图斯,正如你刚才自己所表明的,全都是闻名遐迩且人口充实的城市,你承认它们已被敌人攻陷。然而,是被何种敌人?无非就是你在初抵之际安坐在安布拉基亚时,强迫他们迁出阿格里安人和多洛珀斯人的市镇、抛弃祭坛与家园的那些人。显赫的将领啊,在这场结局中,当埃托利亚的突然覆灭成为你以往灾祸的新增部分时,你解散了军队;比起让任何人清点你的士兵人数和残存部队,你宁愿承受任何应归于如此滔天罪行的惩罚。

§92

atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque quae bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt noster hic praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, provinciae praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse dimissos. quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit, ​cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat ne suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt.

为了让你们看到两位伊壁鸠鲁学派者在军事与指挥上的相似之处:阿尔布基乌斯在撒丁岛庆祝凯旋之后,于罗马被定罪;而这位指望获得类似结局的家伙,却在马其顿树立起了战胜纪念碑。各民族原愿将其作为战争荣耀与胜利之标识与纪念物的一切,我们这位本末倒置的将领,却将其立为失陷的城镇、被屠杀的军团、被剥夺了驻军和残兵的行省的丧亡证据,成了其家族与姓名的永久耻辱。同样,为了能在纪念碑的底座上有文可录、有字可刻,他在离任抵达狄拉奇乌姆时,遭到了那些士兵本人的包围——不久前他在回答托尔夸图斯时还声称这些人是出于恩惠被他解散的。在向他们发誓保证自己将在次日清偿所欠薪饷之后,他把自己藏在家中;随后,在夜阑人静之时,他脚穿拖鞋,身着奴隶的便服登上了船,避开布伦狄西乌姆,逃往亚得里亚海的最远海岸。与此同时,在狄拉奇乌姆,士兵们开始围攻他们以为那厮所在的房屋,且因认定此人藏匿其中而四面放火。狄拉奇乌姆人因这种恐惧而震动,便透露说那位穿拖鞋的将领已在夜间逃遁。于是士兵们将那座与他极其逼真的雕像推翻、砸碎、击烂并捣毁,而他原是希望将此雕像立于最繁华之处,以免这位最甘美之人的记忆消亡。就这样,他们把原本加诸他本人的仇恨,倾泻到了他的肖像与雕像之上。

§94

​quae cum ita sint—non enim dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam2— nihil est quod me hortere, nihil est quod invites;3 admoneri me satis est. admonebit autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod mihi quidem magis videtur quam tu umquam arbitratus es appropinquare. ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri? neque legetur quisquis voluerit, nec quisquis noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur; non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. quod cum ita sit, mihi crede, neminem invitum invitabis; res ipsa et rei publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quempiam aut invitabit aut dehortabitur.

既然事情如此——因为我毫不怀疑,当你看到我熟知这些昭著的事实时,你绝不会认为我对你那些丑行中寻常的大多数未曾耳闻——,你就没有任何理由催促我,没有任何理由邀请我;对我而言,受到提醒便已足够。而除了国家的时运之外,绝无他人会提醒我,在我看来,那一时运正比你以往所设想的更快地临近。司法法案通过之后,你难道没有看见、难道没有觉察到我们此后将拥有怎样的法官吗?既不是任何想当的人都能被挑选,也不是任何不想当的人就不会被挑选;没有人会被硬塞进那个等级,也没有人会被随意豁免;野心不会去钻营情面,不公也不会去争强斗胜;法官将由法律本身而非由人们的任性所挑选出来的人担任。既然如此,请相信我,你绝不会违背任何人的意愿去邀请他;事实本身和国家的时运,或者会邀请我本人——虽然我并不情愿——,或者会邀请其他任何人,抑或劝阻之。

§95

​equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam videtur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono viro et civi potest. damnatio ista quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec civitas innocentiae. maior mihi iudicum et rei publicae poena illa visa est quam Rutili. L. Opimius eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis rem publicam periculis liberarat. non in eo cui facta est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. at contra bis Catilina absolutus est, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum stuprum bonae deae pulvinaribus intulisset. quis fuit in tanta civitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur?

就我而言,正如我刚才所言,我认为施加于人身上的惩罚并非大概多数人所认为的那样,即定罪、流放与处死;简言之,在我看来,凡是可能降临在无辜者身上、勇敢者身上、智者身上、善良之人与公民身上的事情,都不包含任何惩罚。要求对你施加的那个定罪,曾降临在普布利乌斯·鲁蒂利乌斯身上,而此城邦曾将他视为纯洁无辜的典范。在我看来,那一惩罚与其说是鲁蒂利乌斯的,不如说是法官们与国家的惩罚。卢基乌斯·奥皮米乌斯被驱逐出祖国,而他曾作为裁判官和执政官使国家免于极大的危险。罪恶与良知的惩罚并没有留存在遭受侵害的人身上,而是留存在施加侵害的人身上。然而相反,喀提林曾两次被判无罪;而当你那位行省的赐予者玷污了善良女神的神榻时,他也同样被开释。在如此庞大的城邦中,有谁会认为那厮洗脱了亵渎之罪,而不是认为做出如此判决的人同样陷入了滔天的罪孽?

语法注3 条
  1. 91neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum reliquiasque cognoscere

    双重否定 neque ... non 构成强烈的肯定(“宁愿承受任何惩罚,也不愿……”),与 maluisti 所引出的 quam 及其后的不定式 cognoscere 构成比较结构。quemquam 在否定语境中作不定式的主语或宾语修饰,意指“任何人清点/进行任何点查”。

  2. 94non enim dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam

    quin ... non existimes 句从属于 non dubito,其中的否定词 non 构成“我毫不怀疑你不会认为……”之意。其后接含否定词 inauditam(“未曾耳闻”)的带宾格不定式结构(mediam illam partem ... esse inauditam),表达出逻辑上的必然:既然西塞罗掌握了最昭著的罪行,皮索必然明白其余的大量丑行也早已败露。

  3. 94nihil est quod me hortere, nihil est quod invites

    nihil est quod 后接虚拟式动词(hortere, invites),是表示“你没有任何理由催促/邀请我”的习惯句式。quod 在此用作副词性宾格或内宾格,表示缘由。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:91-95