← 西塞罗

驳皮索

§8-12

比索执政初期的恶政及其推动流放的罪责

西塞罗痛斥比索执政官任期初期的行径,揭露其纵容非法节日竞赛、放任克洛狄乌斯颠覆法制与招募武装奴隶,并无情主导了对西塞罗本人的迫害。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8

aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi compitalicii tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium consules contra auctoritatem huius ordinis; quos Q. Metellus—facio iniuriam fortissimo viro mortuo, qui illum cuius paucos paris haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam1—sed ille designatus consul, cum quidam tribunus pl. suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum facere iussisset, privatus fieri vetuit atque id quod nondum potestate poterat obtinuit auctoritate. tu, cum in Kalendas Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum volitare passus es, hominem impurum ac non modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum.

现在,复仇的魔怪啊,敢不敢谈谈你自己的执政官任期!它的开端便是在卢基乌斯·尤利乌斯和盖乌斯·马尔基乌斯担任执政官以来,首次违背本阶层的权威而举办的十字路口节竞赛。对此竞赛,昆图斯·梅特路斯——我对这位已故的最勇敢之人犯了过错,竟然将这城邦罕有其匹的人物同这丑恶的野兽相提并论——然而这位当选执政官,当某位平民保民官凭借其权力命令竞赛主事者违反元老院决议举办竞赛时,他以私人身份予以禁止,并以个人威望达成了他尚未凭官权所能做到的事。而你,在十字路口节适逢一月一日时,竟容许此前从未穿过紫边长袍的塞克斯图斯·克洛狄乌斯主持竞赛并身着长袍招摇过市,他是这样一个污秽之人,不仅配得上你的面貌,更配得上你的眼睛。

§9

​ergo his fundamentis positis consulatus tui triduo post inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque oti; conlegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam nova ex omni faece urbis ac servitio concitata. ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim, bustum rei publicae, qui te consulem tum Romae dicis fuisse, verbo numquam significaris sententiam tuam tantis in naufragiis civitatis.

因此,在奠定了你执政官任期的这般基石之后,三天之后,在你的旁观与沉默之中,那作为国家致命灾星与怪物的狂徒颠覆了埃利乌斯法与富菲乌斯法——它们是安宁与平静的壁垒与城墙;不仅元老院所废除的会社得以恢复,更有无数从全城渣滓和奴隶阶层中搜罗而来的新会社被煽动起来。经由那个沉溺于骇人听闻且大逆不道之丑行的同一人,古老而作为廉耻与节制之导师的监察官审查权亦被废除;与此同时,你这个国家的火葬堆,你自称当时在罗马身为执政官,在城邦如此巨大的沉船惨剧中却从未吐露一字以表态。

§10

nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. neque vero multum interest, praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam vexet, an alios vexare patiatur. an potest ulla esse excusatio non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo rei publicae motu consuli? c prope annos legem Aeliam et Fufiam tenueramus, cccc iudicium notionemque censoriam. quas leges ausus est non nemo improbus, potuit quidem nemo convellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris quinto quoque anno iudicaretur,2 nemo tam effuse petulans conatus est, haec sunt, o carnifex! in prooemio sepulta consulatus tui.

我尚未谈及你所犯下的罪行,而只是在谈你所纵容之事。况且,尤其对于一位执政官而言,究竟是他亲自以恶法和邪恶演说祸害国家,还是纵容他人祸害国家,并没有多大区别。试问,对于一位执政官而言,且不说他心怀不轨,单是在国家发生如此巨大动荡时坐视、迟疑、酣睡,又岂能有任何借口?埃利乌斯法与富菲乌斯法我们维系了将近百年,监察官的审判与纠举权维系了四百年。对于这些法律,虽然不乏恶徒胆敢图谋,却无一人能够予以动摇;至于那项权力,从未有人放肆傲慢到企图削弱它,以致使我们的道德风尚无法每五年受到一次评判;然而,屠夫啊,这一切都在你执政官任期的序幕中被埋葬了!

§11

​persequere continentis his funeribus dies. pro Aurelio tribunali ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse duxit. arma in templo Castoris, o proditor templorum omnium! vidente te constituebantur ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx civium perditorum, receptaculum veterum Catilinae militum, castellum forensis latrocini, bustum legum omnium ac religionum. erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu, equitibus Romanis, civitate omni, Italia cuncta refertum, cum tu non modo ad eum—mitto enim domestica, quae negari possunt; haec commemoro quae sunt palam—non modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas tabulam praerogativae, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non interfuisti solum verum etiam crudelissime praefuisti.

追溯那些紧接着这些葬礼的日子吧。在奥雷利乌斯讲坛前,在你甚至不只是闭眼纵容——这本身已是一桩罪行——而是以比平日更为欢悦的眼神注视之下,那个从不认为对自己而言做任何事或忍受任何事是可耻的人便在那里大肆征募奴隶。一切神庙的叛徒啊,在卡斯托尔神庙中,就在你眼皮底下,武器被那个强盗囤积起来;在你任执政官期间,那座神殿成了亡命公民的堡垒、喀提林旧部士兵的收容所、广场强盗行径的要塞,以及一切法律与宗教的焚尸场。当时不仅我的宅邸,而且整个帕拉蒂乌姆山都挤满了元老院成员、罗马骑士、全体市民以及整个意大利的人民;而你不仅从未迈向那个人——我略过家门之内的私事,因为那些可以被否认,我只陈述众所周知之事——我重申,不仅从未迈向你在你的选举中将首签特权选区的第一块投票板交给的那个人,你在元老院中向其第三个征询意见的那个人,甚至对于所有为镇压我而筹备的阴谋,你不仅参与其中,更是以极度残忍的方式居中主导。

§12

mihi vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? egere sordidissime Gabinium, sine provincia stare non posse,3 spem habere a tribuno pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. atque haec dicere vix audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur.

面对我本人,在你本家亲戚、我的女婿面前,你竟敢说什么?你说加比尼乌斯极其窘迫,没有行省便无法立足,若能与那位保民官联手尚有一线希望,而对元老院则早已绝望;你说你遵从他的贪欲,正如我在同僚身上所做的那样;你说我根本没有任何理由恳求执政官的庇护;每个人都必须自谋出路。我甚至几乎不敢将这些说出口,我担心尚有人未曾看穿那家伙在额头伪装下包藏的昭彰邪恶;但我仍要说。他自己必定会承认,并且会在痛苦中回想起自己的丑恶罪行。

语法注3 条
  1. 8qui illum cuius paucos paris haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam

    由 qui 引导的关系从句中使用了连接法 conferam,表示说话人认为自己正在对逝者梅特路斯构成不公的原因(原因性关系从句)。

  2. 10quo minus de moribus nostris quinto quoque anno iudicaretur

    由 quo minus 引导的连接法从句 iudicaretur 属于妨碍从句,依赖于动词 minuere(削弱)和 conatus est 所包含的阻碍意味。

  3. 12egere sordidissime Gabinium, sine provincia stare non posse

    一连串的宾格加不定式构成的间接引语(oratio obliqua),直接承接前文的问题 quae dicere ausus es?,转述比索对西塞罗所说的原话。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:8-12