← 西塞罗

驳皮索

§13-17

皮索的卑劣品行与对残酷指控的反驳

西塞罗揭露了皮索私下的卑劣行径,斥责其在民会上虚伪地将西塞罗的执政任期指责为“残忍”,并论证皮索等现任执政官的作为实为继承并残暴推行了喀提林同党的覆国阴谋。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

​meministine, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari?1 quam nos causam cum accepissemus—quid enim facere poteramus?—paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti.

污秽之徒,你可还记得,当我与盖乌斯·皮索在大约第五时辰去拜访你时,你裹着头、穿着凉鞋从不知哪间破屋里走出来,在你那恶臭的嘴向我们喷出极其令人作呕的下等小吃店气味后,你竟以身体欠佳为借口,声称自己习惯于用某些含酒精的药物进行治疗?当我们接受了这一借口时——因为我们还能做什么呢?——我们在你那些暗娼小馆的恶臭与浓烟中伫立了片刻;接着你既以极其无礼的回答,又以极其下流的打嗝将我们驱逐了出去。

§14

​idem illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut maximus et non Caesoninus Semiplacentinus calventius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio2 crudelitatem tibi non placere. hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudavit. crudelitatis tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parui; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio quidem et iudicium senatus. quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. stipendio me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuvandum. quid enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam provinciae praemio vendidisti?

同样大约在两天之后,被那个你将自己的执政官职权作为某种凶刃供其驱策的人带上民会时,当被问及你对我执政官任期的看法时,你这位举足轻重的权威人士——我想大概是某位卡拉蒂努斯、或者阿非利加努斯、或者马克西姆斯,而绝非凯索尼努斯或半个普拉肯提亚血统的卡尔文提乌斯——竟将一只眉毛高挑至额头,另一只眉毛下压至下巴,回答说残忍不合你的心意。这时,那个最配得上你的赞美的人极力称赞了你。你这该受绞刑的恶贼,竟作为执政官在民会中指责元老院残忍吗?因为你指责的并非服从了元老院的我;须知那项有益而周详的提议虽出自执政官,但惩戒与判决实由元老院作出。当你谴责这些时,你便表明了倘若碰巧是由你担任,你在当时会成为怎样的执政官。凭赫拉克勒斯起誓,你必定会认为应当用军饷和粮食去资助喀提林!因为在喀提林与那个你以行省为奖赏将元老院的权威、国家的安全、整个共和国出卖给他的人之间,究竟有什么区别呢?

§15

​quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt. voluit ille senatum interficere, vos sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere patriam, vos adflixistis. quid est vobis consulibus gestum sine armis? incendere illa coniuratorum manus voluit urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non est. ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis privare voluerunt, sed his stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putaverunt. caedem illi civium, vos servitutem expetistis. hic vos etiam crudeliores; huic enim populo ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei mori potius quam servire praestaret.

因为凡是我作为执政官阻止卢基乌斯·喀提林企图施行之事,执政官们都协助普布利乌斯·克洛狄乌斯去付诸实行了。那人企图屠杀元老院,你们予以取缔;他企图焚毁法律,你们予以废除;他企图消灭祖国,你们予以摧残。在你们任执政官期间,有哪一件事是在没有武力的情况下完成的?那伙阴谋者企图焚烧城市,你们却焚毁了那正是因其缘故城市才未被焚毁之人的宅邸。而且即便他们若是拥有像你们这样的执政官,也绝不会想到焚烧城市;因为他们并不想剥夺自己的住所,而是认为在这些建筑屹立不倒时,他们的罪行将没有容身之地。他们谋求屠杀公民,你们谋求奴役他们。在这一点上你们甚至更为残忍;因为在你们担任执政官之前,自由在这人民心中已是如此根深蒂固,以至于对他们而言宁死也不愿为奴。

§16

​illud vero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis.3 neque enim me stante et manente in urbis vigilia neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem publicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me profudistis. quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto vobis ducibus mactatus essem. quod autem maius indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis,4 quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum vitam obicere voluistis?

确实,与喀提林和伦图鲁斯的计谋如出一辙的是:你们将我赶出了我的家园,却将格奈乌斯·庞培逼入了他自己的家门。因为无论是我屹立不倒并留守警卫城市,还是征服万民的格奈乌斯·庞培进行抵抗,他们都绝不认为自己能够毁灭共和国。你们甚至从我身上索取惩罚,用以祭奠那些死去的阴谋者的亡灵;你们把封闭在不敬之徒邪恶心智中的一切仇恨都倾泻在我身上。如果我当时未曾屈从于他们的狂暴,我早已在你们的引领下于喀提林的墓冢被宰割了。你们煽动了喀提林残存半死的余党中的同一伙人,你们从各处纠集了所有亡命之徒,你们针对我倾空了监狱,你们武装了阴谋者,你们企图将我的肉体和所有善良公民的生命暴露在他们的刀刃与狂暴之下——除此以外,你们还在期待什么更大的证据来证明你们与喀提林之间毫无二致呢?

§17

sed iam redeo ad praeclaram illam contionem tuam. tu es ille, cui crudelitas displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum vestis mutatione declarandum censuisset, cum videres maerere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster misericors! quid facis? quod nulla in barbaria quisquam tyrannus. omitto enim illud, consulem edicere ut senatus consulto ne obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari quicquam potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis videtur senatus in conservanda patria fuisse crudelis.

但我现在要回到你那名噪一时的民会演说上去了。你就是那个声称残忍不合心意的人吗?当元老院决议应以易服来表明其悲痛与哀悼时,当你目睹国家正因最尊贵阶层的哀痛而陷入悲恸时,哦,我们仁慈的人啊!你做了什么?做了在任何蛮邦中没有任何僭主曾做过的事。我姑且略过一位执政官竟发布告示禁止遵从元老院决议这一事实——再没有比这更丑恶的行为与构想了;我要回到那个在保全祖国一事上认为元老院过于残忍之人的仁慈上去。

语法注4 条
  1. 13meministine, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari?

    主动词 meministine(meministi 加疑问小词 -ne)支配两个对格与不定式结构(te prodire ... 和 excusatione te uti)。其后的 quod diceres 使用虚拟式,表示转述理由或主观借口(虚构/转述原因的虚拟式),即“声称自己……”,而非西塞罗陈述的客观事实。

  2. 14altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio

    独立夺格结构。名词 supercilio 被分配性表达 altero ... sublato(“一只[眉毛]挑向额头”)与 altero ... depresso(“另一只[眉毛]压向下巴”)分别修饰,形成鲜明讽刺皮索傲慢滑稽神态的句法结构。

  3. 16illud vero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis.

    主语指示代名词 illud(由形容词 geminum[与……如出一辙]及所支配的与格 consiliis 作表语)的具体内容由后文同位语性质的事实性 quod 引导的并列从句(quod me domo mea expulistis 与 [省略 et quod 的]Cn. Pompeium domum suam compulistis)所展开说明。

  4. 16quod autem maius indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis

    修辞疑问句中的比较结构。比较级 maius indicium 与由 quam quod(“比……这一事实更为……”)引导的比较从句相对应,随后引出一连串并列的说明性 quod 从句(concitastis, conlegistis, effudistis, armastis, obicere voluistis),用以充实证据(indicium)的内容。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:13-17