← 西塞罗

驳皮索

§3-7

皮索与西塞罗执政官当选及政绩的对比

西塞罗将自己获得全票支持当选执政官与皮索的可耻当选进行对比,随后历数自己在执政官任内挫败土地法、平定喀提林阴谋、促成阶层团结等辉煌政绩及所获国家殊荣。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3

​nam quid ego de consulatu loquar, parto vis anne gesto?1 miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! sed nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta comprendam. tu consul es renuntiatus—nihil dicam gravius, quam quod omnes fatentur—impeditis rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses.2 me cuncta Italia, me omnes ordines, me universa civitas non prius tabella quam voce priorem consulem declaravit. sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane fors domina campi. Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad modum ceperimus.

至于我的执政官任期,我又该谈些什么呢?你是希望我谈论它是如何获得的,还是如何履行的?我真可悲!如今我竟然要把自己同这样一种瘟疫与败类相提并论!但我绝不为了攀比而说什么,然而我仍要将相距最悬殊的事物一并囊括。你被宣布当选为执政官——我不会说出比所有人公认的更为严苛的话——是在国家多事之秋、两执政官彼此不和之际,当时你甚至并未向那些提名你为执政官的人提出异议,任由他们认为若非你表现得比加比尼乌斯更加下劣,你便不配见天日。而我,则是全意大利、所有阶层、举国上下不仅通过选票、更是先以欢呼之声宣布我为首位执政官。但我姑且不谈我们两人各自是如何当选的;且让命运真正充当选场的主宰吧。谈论我们如何履行执政官职责,远比谈论我们如何获得它要宏伟得多。

§4

​ego Kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae maximarumque largitionum metu liberavi. ego agrum Campanum, si dividi non oportuit, conservavi, si oportuit, melioribus auctoribus reservavi. ego in C. Rabirio perduellionis reo xl annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui3 contra invidiam atque defendi. ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum convolsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione privavi.4

在一月一日的元旦,我使元老院和全体正直之士摆脱了对土地法及巨额施舍的恐惧。对于坎帕尼亚的土地,如果它本不当被瓜分,我便保全了它;如果它理当被瓜分,我则将其留给了更优秀的倡议者。在被控犯有大逆罪的盖乌斯·拉比里乌斯的案件中,我顶住众怒,捍卫并维护了在我担任执政官四十年前便已确立的元老院权威。那些正直而勇敢的青年,由于承受了这般命运的境况,以致他们若获得官职便极可能倾覆国家的体制,我通过独自承担怨恨,而在未给元老院招致任何恶感的情况下,剥夺了他们在公民大会中的参选权。

§5

​ego Antonium conlegam cupidum provinciae, multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigavi. ego provinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et ornatam, quam cum Antonio commutavi, quod ita existimabam tempora rei publicae ferre, in contione deposui reclamante populo Romano. ego L. Catilinam caedem senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. ego tela extremo mense consulatus mei intenta iugulis civitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi.

对于贪求行省、在国家中多方图谋的同僚安东尼乌斯,我以自己的忍让与顺从感化了他。高卢行省本由元老院权威拨配了军队与军费而装配齐备,我由于认定国家的形势需要而将其与安东尼乌斯作了交换,继而在公民集会上不顾罗马人民的抗议毅然放弃了它。卢基乌斯·喀提林公然而非隐秘地策划屠杀元老院、毁灭全城,我命令他离开城市,以便我们面对无法通过法律防范之人,能够借由城墙获得安全。在我执政官任期的最后一个月,我从阴谋者邪恶的手中夺下了直逼国家咽喉的利刃。我搜出、揭露并扑灭了那些为焚烧这座城市而已然点燃的火炬。

§6

me Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentissimo senatu parentem patriae nominavit. mihi hic vir clarissimus qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus civicam coronam deberi a re publica dixit. mihi togato senatus non ut multis bene gesta, sed ut nemini conservata re publica, singulari genere supplicationis deorum immortalium templa patefecit. ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno pl. prohiberer quae constitueram, cumque is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla dubitatione iuravi rem publicam atque hanc urbem mea unius opera esse salvam.

本阶层的领袖兼公共决策的开创者昆图斯·卡图卢斯,在出席人数极多的元老院会议上称我为“国父”。坐在你身旁的那位最显赫之人卢基乌斯·盖利乌斯,在众人倾听之下宣称国家理应向我授予公民冠。元老院以一种空前未有的感恩祭形式,为身穿便服的我敞开了不朽诸神的神庙之门,并非像对许多人那样因国家治理得体,而是如绝无仅有之人那样因国家得以保全。当我卸任而在集会上被保民官禁止发表我拟定的演说,且他仅允许我宣誓时,我毫无迟疑地起誓:全凭我一己之力,国家与这座城市才得以安然无恙。

§7

​mihi populus Romanus universus illa in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem immortalitatemque donavit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse una voce et consensu approbavit. quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus ut nemo, nisi qui mecum esset, civium esse in numero videretur. atque ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum senatu coniunxerim. exposui breviter consulatum meum.

在那场集会上,全体罗马人民赠予我的并非一天的庆贺,而是永恒与不朽;因为我发出如此庄严而重大的誓言时,他们自己亦发誓以同一的声音与共识予以批准。正是在那时,我从广场返回家中的队伍浩浩荡荡,以致除了跟随我的人之外,似乎无人算得上是公民。我的执政官任期正是以这种方式履行的:没有元老院的谋议我绝不作任何决断,没有罗马人民的赞同我绝不施行任何政事;在讲坛上我始终捍卫元老院,在元老院中我始终捍卫人民,并将民众与显要、骑士阶层与元老院紧密团结在一起。我已经简要阐述了我的执政官任期。

语法注4 条
  1. 3parto vis anne gesto?

    parto 和 gesto 均为与前文 consulatu 一致的夺格过去分词,而在 vis(volo 的第二人称单数)之后省略了充当宾语的不定式短语(如 dicere 或 me loqui),构成对比结构:“你是希望[我谈论它]如何获得(parto),还是如何履行(gesto)?”

  2. 3cum hoc non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses.

    这是一个复杂的双重否定句结构,non recusares 后接带有否定词的 quin 节(quin... non putarent):字面意为“当你向那些提名你为执政官的人并未提出异议、任凭他们认为若非你比加比尼乌斯更为下劣便不配得见天日”。西塞罗以此讽刺皮索甘愿作为比同僚更下作的工具被推上执政官之位。

  3. 4in C. Rabirio perduellionis reo xl annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui

    介词短语 in C. Rabirio 意为“在盖乌斯·拉比里乌斯的案件/审判中”。xl annis 为表程度差异的夺格,修饰 ante;me consulem 为同格表述(“在我是执政官的四十年前”)。宾语 interpositam senatus auctoritatem 充当谓语动词 sustinui 的直接宾语。

  4. 4meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione privavi

    在短语 comitiorum ratione privavi 中,ratio comitiorum 指“在民会选举中被列入考虑的权利/参选资格”。夺格短语 meis inimicitiis(方式/代价夺格,“以招致我个人的怨恨为代价”)与伴随情况夺格 nulla senatus mala gratia(“而未给元老院招致任何恶感”)构成鲜明对照。其宾语 adulescentis 指苏拉公敌宣告受害者的后代。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:3-7