← 西塞罗

驳皮索

§68-71

诗人菲洛德穆斯与皮索对快乐说的曲解

西塞罗指明自己之所以获悉皮索的私生活隐秘,源于随侍其旁的伊壁鸠鲁派诗人菲洛德穆斯,并揭露皮索如何曲解哲学的快乐学说以放纵自身肉欲,而其种种荒淫丑态皆被生动记录在该诗人的精妙诗作之中。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§68

dicet aliquis: unde haec tibi nota sunt? non me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum.1 est quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam—sic enim cognovi—humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. is cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una viveret nec fere umquam ab eo discederet. non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps.

有人会问:“你是从何处知晓这些事的?”凭赫拉克勒斯起誓,我绝非为了侮辱而描摹任何人,尤其是针对一位才华横溢且博学之士,即便我想动怒,也无法对这类人生起气来。有一位与此人同住的希腊人,平心而论——因我确实如此了解他——是个有教养的人,但那仅限于他同其他人在一起,或是独处之时。当他在该人尚属青年时,便已目睹其带有那副遭诸神诅咒的额角,却并未鄙弃其友谊,特别是受到了热切网罗之时;他委身于这种交往,以致全然与其生活在一起,几乎寸步不离。我并非在一群无知之徒面前陈词,而据我看来,正是在最为博学、最有教养的人群之中讲话。诸位必定听说过,人们说伊壁鸠鲁派哲学家是用快乐来衡量人所应追求的一切事物;此说正确与否与我们无关,纵然有关,也与当下无涉;然而,对于一个缺乏敏锐理解力的青年而言,这类言论委实滑溜易失,且往往令人坠入深渊。

§69

​itaque admissarius iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo distinguere et dividere illa quem ad modum dicerentur; iste claudus, quem ad modum aiunt, pilam;2 retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum diserte dicere existimare. dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus.

因此,这个种马般的家伙一听说哲学家如此盛赞快乐,便不再作任何深究,如此激发起自己所有的肉欲感官,对着哲学家的这番言论如此长嘶,以至于自以为寻得的不是美德的导师,而是纵欲的始作俑者。起初,那希腊人还试图辨析并分清那些言论是在何种意义下被言说的;但此人就像俗话所说的“瘸子抓球”一般,死死抓住自己所领受的字句,要求作证,企图在书板上画押盖印,认定伊壁鸠鲁所言再明白不过。而且我想,〔伊壁鸠鲁〕确实说,倘若抽去肉体的快乐,自己便无法理解任何善好。

§70

​quid multa? Graecus facilis et valde venustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit. est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festivum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. in quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter,3 non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. devenit autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque advena quo tot sapientes et tanta civitas. revocare se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam verebatur. rogatus, invitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conviviorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis versibus expresserit, ​in quibus, si qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret;4 et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil volo. qui si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho valde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, virtutis continet et offici et bene vivendi disciplinam; quam qui profitetur gravissimam sustinere mihi personam videtur.

何须多言?那位随和且极富魅力的希腊人不愿对罗马人民的统帅过分据理力争。况且,我所说的这位人物不仅在哲学上,而且在人们常说伊壁鸠鲁派普遍忽视的其他学问上也造诣精湛;不仅如此,他作的诗是如此欢畅,如此和谐,如此优雅,以至没有什么能比这更富机趣。对此,任何人若愿意,尽可予以指责,但只宜轻描淡写,不可将他视作邪恶之徒,不可视作胆大妄为之人,亦不可视作污秽之辈,而只当作一个希腊小子,一个奉承者,一个诗人。然而,他身为希腊人兼外邦人,投靠了此人,或者更确切地说是落入其彀中,全因受了那同一副眉头的欺骗,而那副眉头曾欺骗了无数智士与如此庞大的城邦。陷入亲昵关系的他无法抽身,同时又害怕担上反复无常的名声。在受到恳求、邀请和逼迫之下,他写下了如此之多献给此人并关乎此人自身的诗篇,以极其精致的诗句描摹了此人的一切淫欲、一切奸淫、各色筵席与宴乐,乃至其通奸行径。在这些诗篇中,若有人愿意,便能如照镜子一般审视此人的一生;若非我担心自己如今所用的这番演说风格恐与此地的习俗格格不入,我本可从中朗诵许多已被众人阅读和听闻的诗句;同时,我亦不愿贬损那位执笔者本人的声誉。倘若他在寻得门生方面能有更佳的运气,或许本可更加严谨持重;然而机缘却将他引入了这种写作习惯,倘若哲学真如人们所言包含了美德、责任与善生之教诲,那么这种习惯对于一位哲学家而言委实极不相称;而在我看来,凡公开宣讲哲学之人,皆承担着最为庄重的角色。

语法注4 条
  1. 68cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum

    cui generi 是形容词 iratus 所要求的与格补足语,指代前文以 ingeniosum hominem atque eruditum 为代表的知识与文人阶层。ne si cupiam quidem 将现在时虚拟语气的让步条件从句 si cupiam 嵌在 ne ... quidem 之间,意为“即便我想,也绝不能……”。

  2. 69claudus, quem ad modum aiunt, pilam

    这是一句省略了动词(如 arripit, petit 或 recipit)的谚语结构,意为“如跛子[抓]球一般”。用生动的比喻表现出当哲学家试图对词义进行审慎界定与区分(distinguere et dividere)时,皮索却如获至宝般死死抓住“快乐”这一字眼不放。

  3. 70in quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter

    无人称动词 licet 直接接续虚拟语气的 reprehendat(省略 ut),意为“尽可指责”。条件从句 si qui volet 中的 qui 为不定代词 quis 的异体,作从句主语。modo leviter 以副词短语形式限定了指责的程度(“但只宜轻描淡写”)。

  4. 71ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret

    由未完成过去时虚拟语气构成的与现在事实相反的虚拟条件句:主句归结节 recitarem(“我本会朗诵”)与 ni(= nisi)引导的条件从句 vererer(“若非我担心”)相对呼应。动词 vererer(担心、畏惧)后接 ne + 虚拟语气未完成过去时 abhorreret,表示害怕某事发生(“担心这种演说风格不合此地习俗”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:68-71