← 西塞罗

驳皮索

§72-76

为自身诗句辩护与流亡真因的反驳

西塞罗反驳了皮索对其诗句“让兵刃向长袍退让”的曲解与嘲弄,阐明了该诗句的转喻意涵,并驳斥了该诗开罪庞培的指控,指出导致自己流亡的是皮索等人的阴谋谗言而非庞培之意。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§72

​sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinavit. qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, non illa tibi, inquit, invidia nocuit sed versus tui. nimis magna poena te consule constituta est sive malo poetae sive libero. scripsisti enim: cedant arma togae. quid tum? haec res tibi fluctus illos excitavit. at hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: "velitis ivbeatis vt, qvod M. Cicero versvm fecerit1", sed "qvod vindicarit." verum tamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas: cedant arma togae. tuae dicis, inquit, togae summum imperatorem esse cessurum. quid nunc te, asine, litteras doceam? non opus est verbis sed fustibus. non dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum.

然而,同样的机缘玷污了那个人;此人在自诩为哲学家时对其公开讲授之物茫然无知,竟被眼前这头最下流、最不节制的牲畜的污泥浊垢所污染。 当此人刚才赞扬我担任执政官时的功绩时——由一个如此卑劣之人作出的称赞对我本人而言几乎是一种耻辱——他说道: “加害于你的并非那份敌意,而是你的诗句。 在你担任执政官时,对一个拙劣的诗人抑或一个自由人而言,所设定的惩罚实在过于沉重。 因为你曾写道: ‘让兵刃向长袍退让。’ 那又如何? 正是此语为你掀起了那些惊涛骇浪。” 但我以为,在你任执政官时被刻在共和国坟墓上的那份流放敕令中,绝未写着: “因马尔库斯·西塞罗曾作诗一首,诸位希予议决赞同,”而是写着: “因其行惩治之法。”然而,既然我们拥有的不是一位如阿里斯塔库斯般的文法学家,而是一位如法拉里斯一般的文法学家——你并非给拙劣的诗句加上评点符号,而是以武装迫害诗人——我倒真想知道,你在那句诗中究竟要挑剔什么: “让兵刃向长袍退让。” 他说: “你的意思是说,最高统帅将向你的长袍屈服。” 蠢驴,我现在何必教你文学呢?这里不需要言辞,而是需要棍棒。我说的并非我身上所披的这件长袍,“兵刃”说的亦非某个单独统帅的盾牌或利剑;相反,由于长袍是和平与宁静的象征,而兵刃则是骚乱与战争的标志,我当时依照诗人的惯例言说,意在表达:战争与骚乱将退让于和平与宁静。

§74

​quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. at in altero illo, inquit, haeres: concedat laurea laudi. immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses.2 nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi pernicies esse quaesita.

去问问你的密友那位希腊诗人吧;他自会赞同并认可这种修辞格,且绝不会因你一窍不通而感到惊异。 他说: “然而在另一句诗中, 你被难住了: ‘让桂冠向赞誉让步。’” 岂止没有,凭赫拉克勒斯起誓,我还要感谢你;因为若非你为我解围,我还真的会被难住。须知,当你战战兢兢地用你自己那双最惯偷窃的手,将从血迹斑斑的束棒上扯下的桂冠扔在埃斯奎利诺门旁时,你便亲自判定了桂冠不仅向极大的赞誉让步,甚至也向微不足道的赞誉让步了。恶徒啊,尽管如此,你还是想通过这番言论让人以为庞培正是因那句诗而成了我的仇敌,以至于若该诗加害了我,我的毁灭似乎是由那句诗所冒犯之人一手促成的。

§75

​omitto nihil istum versum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu.3 sed sit offensus primo; nonne compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? quod si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset? tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? complecti vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. quorum quidem— quis enim non intellegit quos dicas?—quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata.

我姑且不提那句诗与他毫无干涉,也不提以我的为人,绝不可能用单单一节诗去伤害一个我曾在无数演说与著作中极尽全力赞美过的人。但即便假定他起初感到不悦,难道他不曾用我记载其赞辞的汗牛充栋的著作来抵消那区区一行小诗吗?退一步讲,纵使他曾心生动摇,难道他会因一句诗而对一个人的性命如此残忍,且不说此人是他最亲密的朋友,对他的名誉、对共和国立有如此功勋,是一位前执政官、元老院议员、公民和自由人?你可知你自己在说些什么,在何人面前陈词,所谈论的又是何人?你企图将最显赫的人物拖入你与加比尼乌斯的罪行之中,且并非暗中为之;因为就在方才你还说,我只与我所鄙视之人冲突,却不敢触碰那些更有权势、我本应向其发怒的人。他们的立场——有谁不明白你指的是何人?——虽然并非全然一致,但他们的所作所为皆为我所认可。

§76

​me Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignissimum iudicavit, semper non modo incolumem sed etiam amplissimum atque ornatissimum voluit esse. vestrae fraudes, vestrum scelus, vestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, vestrae cupiditates provinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur;

尽管有许多人阻挠格奈乌斯·庞培对我的热忱与爱意,但他始终爱护我,始终认为我最配得上与其结盟,始终不仅希望我平安无恙,更希望我显赫尊荣。是你们的诡计,你们的罪恶,你们关于我设下阴谋以及他身处险境而险恶捏造的控告,加上那些凭借亲近关系随心所欲在你们唆使下将最邪恶的谗言安放在他耳畔之徒的〔控告〕,以及你们对行省的贪婪,致使我被排拒在外,致使一切希望我、希望他的荣耀、希望共和国平安无恙之人,皆被剥夺了与他交谈和接近他的权利。

语法注3 条
  1. 72velitis ivbeatis vt, qvod M. Cicero versvm fecerit

    “velitis iubeatis ut...”是罗马公民大会通过法令时的传统程式化用语。quod从句中的虚拟语气动词“fecerit”表示转述或主观认定的理由(“据称因马尔库斯·西塞罗作诗一首”)。西塞罗在此戏仿了克罗狄乌斯的流放法案,以反驳皮索的说法。

  2. 74haererem enim nisi tu me expedisses

    非真实条件句(反事实假设)。主句使用未完成过去时虚拟语气“haererem”(“我当时/现在本会陷入窘境”),条件从句使用过去完成时虚拟语气“nisi... expedisses”(“若非你解救了我”)。西塞罗借这种过去与现状交织的反事实句式,讽刺皮索过去弃置桂冠的行为恰恰为自己解了围。

  3. 75non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu

    “non fuisse meum”中的“meum”为代替特征属格作表语的物主形容词中性单数(宾格,表示特征或本分,“并非我的作风/本性”),其实际主语是不定词短语“violare”。关系从句“quem... decorassem”(虚拟语气表示特征或让步)的先行词是后置的指示代词“hunc”,形成宾语前置与倒装以示强调。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:72-76