← 西塞罗

驳皮索

§63-67

皮索拒斥凯旋式的真正动机与其粗鄙私生活

西塞罗揭露皮索拒绝举行凯旋式并非出于哲学上的超脱,而是畏惧元老院斥责的懦夫行径,指出皮索受到各个阶层的普遍唾弃,并无情报复与嘲弄其私宴的寒酸、粗鄙与贪婪。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§63

​quos si reprehendis quod cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parva aut nulla gessissent, tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum tuorum, praemia periculorum, virtutis insignia contemnere debuisti. neque vero contempsisti, sis licet Themista sapientior,1 sed os tuum ferreum senatus convicio verberari noluisti. iam vides—quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem—et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint.

如果你谴责那些人在未曾经历大战或根本未经历战事的情况下热望月桂冠,那么你在平定了如此众多的部族、建立了如此伟业之后,就最不该蔑视自己辛劳的成果、涉险的奖赏以及勇武的勋章。然而,即便你比塞米斯塔还要睿智,实际上你并未予以蔑视;你只是不愿让你那铁石般的脸面被元老院的痛斥所鞭挞而已。 如今你已明白——尽管我对自身如此苛刻,竟拿自己与你作比——我的离去、我的不在以及我的归来,皆远远胜过你的境况,以至于这一切赋予了我不朽的荣耀,却将永世的耻辱加诸于你。

§64

​num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque vita splendorem tuum, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus? age, senatus odit te—quod eum tu facere iure concedis—adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; videre equites Romani non possunt, quo ex ordine vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus; plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti.

难道在这日常、持续的城市生活中,你还会将你的光彩、威望、家门的门庭若市、法庭的效力、建言、援助、权威以及元老院的表决,置于我们之上,或者说得更确切些,置于任何最为卑微、最为可鄙之人之上吗?来吧,元老院憎恨你——连你也承认元老院有权这样做——视你不仅为自身尊严与权威的蹂躏者与毁灭者,更是其整个阶层与名号的倾覆者;罗马骑士阶层无法容忍见到你,因为在你的执政官任内,该阶层中最卓越、最受敬重的人物卢基乌斯·埃利乌斯遭到了流放;罗马平民渴望你身败名裂,因为你曾借助匪徒和奴隶针对我所犯下的一切恶行,反将污名嫁祸于他们;全意大利都在诅咒你,因为正是你曾极其傲慢地拒绝了他们的决议与恳求。

§65

​fac huius odi tanti ac tam universi periculum, si audes. instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. da te populo, committe ludis. sibilum metuis? Vbi sunt vestrae scholae? ne acclametur times? ne id quidem est curare philosophi. manus tibi ne adferantur? dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo verba atque ineptiae. sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. convivium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa; ludos nobis idiotis relinquet.

倘若你胆敢的话,就去冒一冒这股巨大而普遍的仇恨的险吧。人类记忆中最奢华、最宏伟的赛会即将来临,不仅此类赛会前所未有,而且我断难料想此后还能以何种方式再次举办。去把自己展现给民众吧,投身于赛会之中!你害怕嘘声吗?你们学派的教条何在?你害怕喝倒彩吗?哲学家根本不屑于关心此事。你害怕有人会对你动手吗?诚然,正如你所论证的那样,痛苦才是恶事;而声誉、耻辱、恶名与败行不过是些空话和蠢话罢了。但对此我毫不怀疑:他绝不敢走近赛会。他出席公众宴饮绝非出于威仪,除非是为了与普布利乌斯·克洛狄乌斯——也就是他的姘头——共进晚餐,而纯粹是为了自己的享乐;他会把赛会留给我们这些‘门外汉’。

§66

​solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare.

因为他在辩论中向来习惯于将肚腹的享乐置于眼耳的愉悦之上。诸位虽然只看到此人卑鄙、残忍,从前是个小毛贼,如今更是强盗,看到他肮脏、顽固、傲慢、狡诈、背信、无耻、大胆,但诸位应当知道,没有什么比他更为挥霍、更为淫荡、更为放肆、更为下流的了。然而,切莫以为此人身上的奢靡是通常所指的那种奢靡。

§67

​est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum—laudabo inimicum—quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum.2 toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur.3 Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat;4 mensam tolli iubet.

因为确实存在一种奢靡,虽然同样充斥着罪恶与可耻,但终究较为配得上自由民出身之士。在此人家中毫无考究,毫无高雅,毫无精致——我倒要夸赞一下我的敌人了——除了淫欲之外,甚至连稍微昂贵的事物都一无所有。毫无雕花器皿,尽是特大号的陶杯,而且还是皮亚琴察产的,以免他显得轻视自己的同乡;餐桌上摆满的不是贝类或鲜鱼,而是大量半腐发臭的肉。侍奉的都是衣衫褴褛的奴隶,有些甚至垂垂老矣;厨子与门房是同一个人;家中没有面包师,也没有酒窖;面包和酒都是从零售小贩那里买来并直接出自木桶;希腊人挤在一个卧榻上,一榻五人,常常更多;唯独他独自一人;只要大酒缸里还在供酒,豪饮就无休无止。每当他听到雄鸡报晓,便以为自己的外祖父复活了,立刻下令撤席。

语法注4 条
  1. 63sis licet Themista sapientior

    由 licet 引导虚拟式 sis 的让步从句(“即使你……”)。Themista 为夺格,作为比较级形容词 sapientior 的比较基准(比较夺格),指伊壁鸠鲁著名的女弟子塞米斯塔。

  2. 67quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum

    quin 承接前文的否定句(nihil apud hunc...),起递进强调作用(“甚至连……都没有”)。句中省略了系动词(如 est),核心结构为“除淫欲之外,甚至没有任何尤为昂贵的事物”。

  3. 67bibitur usque eo dum de dolio ministretur

    不及物动词 bibo 的无人称被动态 bibitur(“人们饮酒”或“酒席持续进行”),后接相关副词短语 usque eo 以及引导虚拟式 ministretur 的时间/限度连词 dum(“直到/只要……供酒为止”)。

  4. 67Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat

    利用 gallus(雄鸡)与 Gallus(高卢人)的双关所作的讽刺性双关语。鉴于皮索的外祖父来自山南高卢,此句戏谑地称他将“雄鸡报晓之声”误听作“高卢人的呼喊”,以为其高卢血统的外祖父死而复生。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:63-67