← 西塞罗

驳皮索

§59-62

劝阻凯撒凯旋之讽谕与对鄙弃荣光者的斥责

西塞罗极尽讽刺地提议皮索去向其女婿凯撒宣讲伊壁鸠鲁学说以劝阻其举行凯旋式,辛辣嘲弄了皮索凄凉且涉嫌贪腐的潜行归京,并痛斥他这等卑劣之徒竟敢鄙弃昔日罗马先贤所珍视的正当凯旋荣耀。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§59

sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus Epicurus, dare haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo imperatori genero suo? fertur ille vir, mihi crede, gloria; flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. non didicit eadem ista quae tu. Mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus verbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. valebis apud hominem volitantem gloriae cupiditate vir moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum socer. dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent?1 in quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati. non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse videbit iratos.

然而,既然我们无法改变过去,这个由黏土和烂泥捏成的伊壁鸠鲁,这个卑微小人,为何还迟疑不决,不把这些卓绝的智慧训诫传授给他那位最显赫、最卓越的统帅女婿呢?请相信我,那个人正为荣耀所驱驰;他热烈燃烧着,对一场正当而宏大的凯旋式充满了渴望。他并没有学过你所掌握的那些学说。送一本小册子给他吧;如果你如今能亲自与他面谈,那就斟酌一下用什么辞句来压制并熄灭他那炽烈的欲望。作为一个克制而坚定的人,你在一个为荣耀之欲而心旌摇荡的人面前自会有分量;作为博学之士,你在不学无术者面前会有分量;作为岳父,你在女婿面前会有分量。因为你作为天生善于说服他人、来自学堂的辞藻考究、尽善尽美、修饰得体之人,必会这样说道: ‘凯撒啊,为何此前已多次决议授予、持续如此多天的感恩祈祷,竟令你如此欢欣?在这些事上,人们全被谬误所引导,而诸神根本不屑一顾;正如我们那位神一般的伊壁鸠鲁所言,诸神向来既不会善待任何人,也不会对任何人发怒。’ 当然,当你论述这些道理时,你绝不会赢得信任;因为他会看出,诸神对你既正满怀怒火,且过去也一直如此。

§60

​vertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: quid tandem habet iste currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle. quibus ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis.2

你将会转向另一门学派的论调;你将论及凯旋式: ‘那辆战车究竟有何意义?战车前被捆绑的敌将、城镇的模型、黄金、白银、战马上的副官与军团长、士兵的呐喊、那整场盛大游行,究竟有何意义?请相信我,那些全都是虚妄的消遣,几乎如同小儿嬉戏:博取掌声,巡游全城,渴望受人瞩目。在这些事物中,根本没有你能切实把握的实质,没有你能归结为肉体快乐的所得。

§61

​quin tu me vides qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. rationes ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui. quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit: "ratio quidem hercle apparet, argentum οἴχεται." hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum revocare possis.

你何不看看我?从那个提图斯·弗拉米尼努斯、卢基乌斯·保卢斯、昆图斯·梅特卢斯、提图斯·迪迪乌斯以及无数其他人因轻浮与贪欲驱使而举行过凯旋式的属省归来时,我竟是在埃斯奎利努斯门踩碎了马其顿的月桂冠,自己带着十五个衣衫褴褛的随从口渴难耐地抵达了凯利乌斯门!在那处地方,一个被释奴在距今日的两天前,为我这位赫赫有名的统帅租下了一所住宅;而假若那里没有空房,我本打算在战神广场支起帐篷的。凯撒啊,与此同时,在抛弃了凯旋式的陈列盘碟之后,我的钱财留在家里,并将继续留在家中。正如你的法律所要求的那样,我立刻向国库呈交了账目,而在任何其他事情上我都未曾服从过你的法律。如果你查验这些账目,就会明白文字学问对谁的益处都不如对我的大。因为它们记录得如此巧妙、文雅,以至于那位将账目呈交国库的书记官在抄写完毕之后,甚至用左手挠着头,自言自语地嘟囔道: “凭赫拉克勒斯起誓,账目确实清楚,但银子却不见了!”’ 我毫不怀疑,凭这番演说,你定能把那个如今正准备登上战车的人劝阻下来。

§62

o tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni vix memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam est quam ut Mediolanensi praecone, avo tuo, dignum esse videatur.3 L. Crassus, homo sapientissimus nostrae civitatis, specillis prope scrutatus est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret; eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem conlega, alteri mors peremit. inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est, tamen istum honorem contemnendum non putavit. tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea contemnis quae illi idiotae, ut tu appellas, praeclara duxerunt.

啊,黑暗,烂泥,肮脏!你这忘却父系门第、几乎记不得母系血统的家伙!你身上那种萎靡、卑劣、懦弱、下贱的气息,甚至低劣到连配得上你的外祖父——那位米兰的拍卖传令官——都算不上。我们城邦最睿智的人物卢基乌斯·克拉苏,几乎拿着探针搜遍了阿尔卑斯山,好在没有敌人的地方寻找某种凯旋式的由头;天赋绝伦的盖乌斯·科塔在没有明确敌人的情况下,也怀着同样的欲望热烈燃烧。他们二人都没能举行凯旋式,因为同僚剥夺了一人的这项荣誉,而死神夺走了另一人的荣誉。不久前,马尔库斯·皮索举行凯旋式的欲望还遭到了你的嘲弄,你声称自己深恶痛绝此种欲望。哪怕他如你所说未曾打过什么大战,然而他并没有认为这项荣誉应当被蔑视。你比皮索更有教养,比科塔更审慎,比克拉苏更富有谋略、才智与智慧,却蔑视那些被彼等‘门外汉’(正如你所称呼的那样)视作光辉璀璨的事物。

语法注3 条
  1. 59quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent?

    quid est quod 后接虚拟式动词(delectent)的固定句式,意为“有什么理由……”或“为何……”。该从句表达说话人提出疑问或反诘的主观缘由,依附于疑问主句,因而要求使用虚拟式。

  2. 60nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis

    由否定先行词(nihil)引导的特征/结果关系从句,从属动词采用虚拟式(possis)。不定式 tenere 与 referre 均受 possis 支配,solidum 作 tenere 的宾语,意为“坚实/实质之物”。

  3. 62inferius etiam est quam ut Mediolanensi praecone, avo tuo, dignum esse videatur

    由比较级(inferius)加 quam ut 及虚拟式(videatur)构成的固定句式,表示比例过度或结果:“过于卑劣以致甚至不配被视为……”。形容词 dignum 要求夺格补足语,此处即 Mediolanensi praecone, avo tuo(你外祖父米兰的拍卖传令官)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:59-62