← 西塞罗

驳皮索

§55-58

皮索凄凉的潜回与对其拒受凯旋的嘲讽

西塞罗描述了皮索如何在无人迎接的凄凉境况下潜入罗马,嘲讽其以哲学为借口放弃凯旋式的虚伪说辞,并列举历代名将的凯旋来揭露其真实的贪婪与败坏。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§55

​sed quid ego enumero qui tibi obviam non venerint? quin dico venisse paene neminem ne de officiosissima quidem natione candidatorum, cum volgo essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti et rogati? togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi acceptis sagula reiecerunt, catervam imperatori suo novam praebuerunt. sic iste a tanto exercitu tantae provinciae triennio post Macedonicus imperator in urbem se intulit ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit desertior. in quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum, reprehendit. Cum ego eum Caelimontana introisse dixissem, sponsione me ni Esquilina introisset homo promptus lacessivit;1 quasi vero id aut ego scire debuerim aut vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua tu porta introieris, modo ne triumphali, quae porta Macedonicis semper pro consulibus ante te patuit; tu inventus es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non triumphares.2

然而,我为何要列举那些没有迎候你的人呢?不如说,我敢断言几乎无人前来,甚至连最恪尽职守的候选人群体中也无人到场,尽管无论在那一天还是在其前许多天,他们都已普遍受到了提醒和恳请。城门处为侍从束棒官们备好了小托加袍;他们换上托加,抛下军用短氅,为他们的统帅换上了一支崭新的侍从队。这位从如此大省的如此大军中归来的“马其顿统帅”,在三年之后就是这样潜入城内,以致没有任何一个最卑微商贾的归来曾如此冷清。然而,对于此事,自备辩解的他却反而指责我。当我提到他是从凯利乌斯门进城时,这位敏捷之士竟向我提出立约打赌,赌他是否是从埃斯奎利努斯门进城;仿佛我理当知晓此事,或者你们当中曾有人听闻,抑或你究竟从哪座城门进城有何要紧——只要不是从凯旋门进城即可;而凯旋门在你之前对马其顿资深执政官向来是敞开的,唯独你被发现是身具执政官统帅权自马其顿归来却没有举行凯旋式的人。

§56

at audistis, patres conscripti, philosophi vocem. negavit se triumphi cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis, o labes! Cum exstinguebas senatum, vendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, rem publicam evertebas, prodebas caput et salutem meam una mercede provinciae, si triumphum non cupiebas, cuius tandem te rei cupiditate arsisse defendes? saepe enim vidi qui et mihi et ceteris cupidiores provinciae viderentur triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam. hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam conlega dicebat. neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi.

但征募的父老们,你们听到了这位哲学家的声音!他声称自己从未渴求过凯旋式。啊,罪行,瘟疫,污点!当你扼杀元老院、出卖本等级的权威、将你的执政官职拍卖给平民保民官、倾覆国家、仅仅为了属省这唯一的报酬就出卖我的人身与安全时,如果你不渴望凯旋式,那么究竟是对何物的贪欲在灼烧着你,你将如何为自己辩护?因为我常常看到,那些在我及他人眼中看似过于贪求属省的人,往往以凯旋式的名义掩饰和遮蔽他们的贪欲。执政官德基穆斯·西拉努斯曾在此等级中如此说过,我的同僚执政官也曾如此说过。因为没有任何人能够渴求并公然索要军队,而不拿凯旋式的欲望作为借口。

§57

​quod si te senatus populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare. Cum vero non modo non postulante atque cogente sed invito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed nullo ferente suffragium libero, provincia tibi ista manupretium fuerit eversae per te et perditae civitatis, cumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam rem quibus tu velles finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuventute, cum mare vastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat?

退一步说,即使元老院和罗马人民强迫并非主动求战甚至加以拒绝的你承担战争、率领军队,藐视一场名副其实的凯旋式的荣耀与尊严,也依然是狭隘卑劣心灵的表现。因为正如追逐虚妄的传言、甚至追随假意荣耀的每一道阴影属于轻浮之举,同样,抗拒正当的荣耀——那是真正德性最尊贵的果实——也是逃避光明与辉煌的心灵所为。然而,在元老院不仅未加要求与强迫、反而在违背其意愿并遭受压迫的情况下,在罗马人民不仅毫无热情、反而没有一个自由人参与投票的情况下,既然那个属省成了被你倾覆与摧残的国家的酬劳,既然你一切罪行的协议乃是只要你将整个国家交付给穷凶极恶的强盗,马其顿便以你所期望的边界为此目的交付予你——当你耗尽国库、当你在兵源上掏空意大利的青年、当你在严冬横渡浩瀚的大海时,你若当真蔑视凯旋式,那么,你这最丧心病狂的劫匪,除了对战利品和掠夺的贪欲之外,究竟还有什么如此盲目的欲望在驱使着你?

§58

​non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo;3 erravit enim; non gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus triumphavit. Crasse, pudet me tui. quid est quod confecto per te formidolosissimo bello coronam illam lauream tibi tanto opere decerni volueris a senatu? P. Servili, Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam doctum hominem, tam eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C. ipsi Pomptino, necessario meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis impeditur. O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum, qui triumpharint!4

格奈乌斯·庞培如今已不可能采纳你的建议了;因为他犯了错;他未曾领略过你的这门哲学;那个愚蠢之人已经举行了三次凯旋式。克拉苏,我为你感到羞愧!究竟为何在由你平定了那场极其可怕的战争之后,你竟如此热切地希望元老院为你决议授予那顶月桂冠?普布利乌斯·塞尔维利乌斯、昆图斯·梅特卢斯、盖乌斯·库里奥、卢基乌斯·阿弗拉尼乌斯,你们为何在陷入这般错误之前,没有听从这位如此博学、如此有教养之人的教诲?连我亲密的朋友盖乌斯·庞普蒂努斯本人,如今也没有选择了;因为他受制于所承担的宗教誓约。啊,愚蠢的卡米卢斯们、库里乌斯们、法布里基乌斯们、卡拉蒂努斯们、西庇阿们、马尔凯卢斯们、马克西穆斯们!啊,疯狂的保卢斯、粗鄙的马略,以及这两位执政官毫无远见的父辈们,竟然都举行了凯旋式!

语法注4 条
  1. 55sponsione me ni Esquilina introisset homo promptus lacessivit

    借用罗马民事诉讼中的正式立约打赌(sponsio)程式。从句 ni(= nisi)Esquilina introisset 为虚拟式过去完成时,表达赌约的生效条件(“若他不是从埃斯奎利努斯门进城”)。西塞罗以此讽刺皮索对进城城门这一细枝末节吹毛求疵地提出赌约挑战。

  2. 55tu inventus es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non triumphares

    关系从句中的动词 triumphares 为未完成过去时虚拟式,紧接在 tu inventus es 之后,构成表示特征或结果的关系从句(relative clause of characteristic),意为“你竟然被发现是具备执政官统帅权自马其顿归来却未举行凯旋式的人”。

  3. 58non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo

    非人称习语 integrum est alicui 搭配不定式(uti),意为“对某人而言尚有完好无缺的余地/选择”。加上否定词 non 则意为“庞培如今已不可能再采纳你的建议了”,讽刺庞培早已举行过三次凯旋式,无法再践行皮索所谓的“鄙弃凯旋式”之哲学。

  4. 58qui triumpharint

    动词 triumpharint(triumphaverint 的缩略式)为完成时虚拟式,引导在感叹结构(o amentem...)之后表示原因的关系从句(causal relative clause),意为“因他们举行了凯旋式(而被视作无谋之辈)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:55-58