← 西塞罗

驳皮索

§50-54

皮索的违法行径与二人归来景象的对比

西塞罗痛斥皮索与加比尼乌斯在属省治理中的违法行径与逆天暴行,并将自己光荣凯旋、备受全罗马拥戴的归来,与皮索丧师失地后躲避人目、潜行遁入城中的奇耻大辱作了鲜明对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§50

​hic si mentis esset1 suae, nisi poenas patriae disque immortalibus eas quae gravissimae sunt furore atque insania penderet, ausus esset—mitto exire de provincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae leges veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis planissime vetat? sed haec omitto; ille si non acerrime fureret, auderet, quam provinciam P. Lentulus, amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et sorte haberet, interposita religione sine ulla dubitatione deposuisset, eam sibi adsciscere, cum, etiam si religio non impediret, mos maiorum tamen et exempla et gravissimae legum poenae vetarent?

此人倘若神智清醒,倘若不是正以狂乱和疯癫向祖国与不朽的神明偿还那最为沉重的惩罚,他又怎敢——我姑且不谈越出属省、率军外出、擅自开战、未奉罗马人民或元老院之命进入王国,这些勾当不仅有极多的古老法律,而且更有关于大不敬罪的科尔内利乌斯法和关于敲诈勒索罪的尤利乌斯法最明确地予以禁止——但我略去这些;他若不是狂暴到了极点,又怎敢把普布利乌斯·伦图卢斯这位与本等级最亲近的人,在凭借元老院的权威和抽签同时拥有该属省的情况下、因宗教异议提出便毫不迟疑予以放弃的属省占为己有?要知道,即便没有宗教阻碍,祖宗的习俗、先例以及法律最严厉的惩罚也依然予以禁止。

§51

et quoniam fortunarum contentionem facere coepimus, de reditu Gabini omittamus, quem, etsi sibi ipse praecidit, ego tamen os ut videam hominis exspecto; tuum, si placet, reditum cum meo conferamus. ac meus quidem is fuit ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiae viderit.2 neque enim regio ulla fuit nec municipium neque praefectura aut colonia ex qua non ad me publice venerint gratulatum. quid dicam adventus meos, quid effusiones hominum ex oppidis, quid concursus ex agris patrum familias cum coniugibus ac liberis, quid eos dies qui quasi deorum immortalium festi atque sollemnes apud omnis sunt adventu meo redituque celebrati?

既然我们已经开始对比彼此的命运,那就且不提加比尼乌斯的归来吧;尽管他亲手断送了自己的归途,我却依然期待着能看到那副嘴脸;若是乐意,就让我们把你的归来与我的归来作一番比较。我的归来是如此这般,以至于从布伦迪西乌姆直至罗马,目睹了全意大利连绵不绝的行列。事实上,没有任何一个地区,没有任何自治市,也没有任何受辖市或殖民地未曾派代表公开前来向我祝贺。关于我一路的抵达,关于人们从城镇中的涌出,关于家长们携妻带子从田畴间的聚集,关于那些因我的到来与归来而犹如不朽神明的节日与庆典一般被所有人庆祝的日子,我又何需多言?

§52

​unus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit quo in patriam redii, cum senatum egressum vidi populumque Romanum universum, cum mihi ipsa Roma prope convolsa sedibus suis ad complectendum conservatorem suum progredi visa est. quae me ita accepit ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa viderentur et tecta urbis ac templa laetari. me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas, pontifices, consules, patres conscripti conlocaverunt mihique, quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt.3

我回到祖国的那一天,对我而言实乃不朽之象征,那时我看见元老院和全体罗马人民倾城而出,那时在我看来,罗马城自身甚至也仿佛从基座上被连根拔起,向前迈步来拥抱自己的拯救者。它如此接纳了我,以致不仅各个阶层、年龄、等级的一切男女,不论境遇与地位,而且就连城墙本身、城中的房屋屋宇以及神庙,似乎都在欢腾雀跃。在接下来的日子里,大祭司们、执政官们和征募的父老们将我安置回你曾将我驱逐、曾肆意洗劫、曾纵火焚烧的那同一座宅邸中,并且决议由国库出资为我重建宅邸——在我之前从未有人享有此等待遇。

§53

​habes reditum meum. confer nunc vicissim tuum, quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum praeter os illud tuum pristinum rettulisti. qui primum qua veneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? quos tu Maeandros, dum omnis solitudines persequeris, quae deverticula flexionesque quaesisti? quod te municipium vidit, quis amicus invitavit, quis hospes aspexit? nonne tibi nox erat pro die, solitudo pro frequentia, caupona pro oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed ut mortuus infamis referri videretur? Romam vero ipsam, o familiae non dicam Calpurniae sed Calventiae, neque huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed bracatae cognationis dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non dicam horum aut civium ceterorum sed tuorum legatorum obviam venit?

我的归来你已明了。现在轮到你来对比你自己的归来了,毕竟在丧失了军队之后,除了你那张旧有的厚颜无耻的嘴脸之外,你没有安然带回任何东西。首先,谁知道你带着佩戴月桂冠的侍从束棒官究竟是从哪条道路走来的?你在追寻每一处荒僻之地时,究竟兜了怎样的圈子,寻找了怎样的偏僻岔道与曲径?有哪座自治市见到了你?有哪位朋友邀请了你?有哪位招待你的主人看见了你?对你而言,难道不是以黑夜代替白天,以孤独代替人潮,以客栈代替城镇,以致看起来不是一位高贵的统帅从马其顿归来,而是一具声名狼藉的尸体被运送回来?至于罗马城本身——啊,我且不说你是卡尔普尔尼乌斯家族的,而说是卡尔文蒂乌斯家族的耻辱;不说属于这座城市,而说是普拉肯提亚自治市的耻辱;不说属于父系血统,而说是穿着蛮族长裤的外戚的耻辱!——你是如何进城的?我且不说这些议员或其余的公民,你自己的副官中又有谁迎出来见你了?

§54

​mecum enim L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus atque eis consiliis quibus mecum in consulatu meo coniunctus fuit ad conservandam rem publicam dignior, mecum fuit tum cum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem visum esse narraret; scio item virum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium, quorum tu legatorum opera in proelio imperator appellatus eras cum longe afuisses, adventu isto tuo domi fuisse otiosum.

因为卢基乌斯·弗拉库斯——一位极不配担任你的副官、而更配得上在我执政官任期内与我联手保全国家之谋略的人物——正在我身旁,恰在此时有人跑来报告说看见你带着侍从束棒官在离城门不远处游荡。我同样知道,一位首屈一指的勇士、精通战争与军务的人、我的密友昆图斯·马尔基乌斯——正是凭借这些副官在战斗中的功绩,你在身处遥远之地时才被欢呼为统帅——在你这番抵达之际,也只是赋闲留在家中。

语法注3 条
  1. 50hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque immortalibus eas quae gravissimae sunt furore atque insania penderet, ausus esset

    条件句的破格结构(破句法/句法中断)。条件从句(si mentis esset... nisi... penderet)采用未完成过去时虚拟式表示持续状态的与现在事实相反假设,而结论句的主动词 ausus esset(过去完成时虚拟式)被插入性的顿跌法/预提法(mitto exire...)所打断,最终在后文通过 auderet, quam provinciam... eam sibi adsciscere 以未完成过去时虚拟式的形式重新接续并完成句意。

  2. 51ac meus quidem is fuit ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiae viderit

    结果从句(ut... viderit)中动词 viderit 的主语既可理解为主句主语“我的归来”(meus [reditus])的拟人化用法(“我的归来是如此这般,以致于它目睹了……”),亦可理解为以说话人自身为逻辑主语。无论何种理解,均生动展现了自布伦迪西乌姆至罗马全境络绎不绝的欢迎长队。

  3. 52pecunia publica aedificandam domum censuerunt

    表决议动词(censeo)支配“宾语(domum)+ 动形容词(aedificandam)”作补足语的使动/指令性结构,意为“决议由国库出资重建宅邸(将重建宅邸一事交付实施)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:50-54