← 西塞罗

驳皮索

§fr1-2

抨击皮索的出身伪饰与两人仕途之对比

西塞罗对政敌皮索的出身、血统与伪善外貌发起激烈抨击,指责皮索仅凭显赫家名与外表欺瞒窃取官职,并将其与自身凭借真正德行和才能赢得人民选拔的高阶仕途进行鲜明对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§fr1

​pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem!1

不朽的神啊!各位元老,今天在此破晓,对我而言实乃翘首以盼之日,让我得以目睹这块土地上的不祥之兆、全城的怪胎、城邦的祸祟!

§fr2

​equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.

我自己确实未曾更期盼过别的;你们或许倒宁愿听闻那恶徒死于酷刑,或是沉没于波涛之中。

§fr3

​perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt.

心灵的错乱、罪恶所弥漫的一层阴霾,以及复仇女神燃烧的火炬,激起了那恶徒的狂乱。

§fr4

​quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit?

实则他何曾未触礁石,何曾未冲撞于飞矢之上?

§fr5

​quid est negare ausus aut potius quid non confessus?

他敢于否认什么,或者更确切地说,他何曾未曾招供?

§fr6

​quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius?

实则有何人比他更怠惰,何人更污秽,何人更下劣,何人更羸弱,何人更愚蠢,何人更阴鸷?

§fr7

​turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.

动荡、煽乱、结党、流毒之辈。

§fr8

​quod minimum specimen in te ingeni? ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi:2 qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.

在你身上有何等最微末的才智表征?才智?毋宁说是〔有何〕生而自由且身为自由人之人的表征:你单凭那肤色就鄙视自己的祖国,凭言谈鄙视宗族,凭行径鄙视门名!

§fr9

​hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.

这绝非意在蔑视普拉肯提亚,那恶徒素来夸耀自己生于彼处;盖因我的天性不容此事,该自治市的尊严亦不许如此,况且它对我恩德极深。

§fr10

​hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset, paucis post annis in eam civitatem—nam tum erat —ascendit. prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.

此人离家流落,偶然定居于普拉肯提亚之后,数年间便跻身于那项公民权——因为当时确有其权;盖因他起初被视作高卢人,继而被视作高卢行省人,最后始被看作普拉肯提亚人。

§fr11

​Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare eique filiam conlocavit. calventium aiunt eum appellatum. homini levi et subito filiam conlocavit.

曾有一个因苏布雷人,兼为行商与传令官;他携女儿来到罗马时,竟敢向一位贵族青年、那极为贪鄙之徒凯索尼努斯之子求亲,并将女儿嫁给了他。据说此人名叫卡尔温提乌斯。他竟把女儿嫁给了一个轻浮而暴发的家伙。

§fr12

​maiorem sibi Insuber ille avus adoptavit.

那位因苏布雷籍的祖父将年长者收为自己的养子。

§fr13

​lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo.3 ei enim filiam meam conlocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.

你父亲拥有的岳父,比起盖乌斯·皮索在我那场悲痛之中〔所拥有的〕,还要显赫得多呢!盖因我把女儿嫁给的,正是我在当时若有全权抉择所有人也必当独选的那一人。

§fr14

​te tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo, non hominem effuderit. quae te beluam ex utero, non hominem fudit.

你那不知从何处夷疆带来的母亲,定是从腹中倒出了你这牲畜,而非人类!她从子宫里倾出的乃是你这野兽,而非人骨肉!

§fr15

​Cum tibi tota cognatio serraco advehatur.

尽管你满门亲眷全是用农用大车运送过来的。

§fr16

​simulata ista, ficta, fucata sunt omnia.

你那一套全是伪饰的、捏造的、粉饰的。

§fr17

​putavi austerum hominem, putavi tristem, putavi gravem, sed video adulterum, video ganeonem, video parietum praesidio, video amicorum sordibus, video tenebris occultantem libidines suas. putavi gravem, video adulterum, video ganeonem.

我曾以为他是个严肃的人,以为他是个谨严的人,以为他是个庄重的人,可我看到的却是一个通奸者,看到一个饕餮之徒,看到他借墙垣之掩护、借友人之污秽、借幽暗之深处遮掩其肉欲。我曾以为他庄重,看到的却是一个通奸者,看到一个饕餮之徒。

§1

iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? nemo queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. non enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit,4 hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. numquam erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem.

野兽啊,你如今看清了吗,如今感到了人们对你那副面孔的怨愤究竟为何了吗?没人抱怨随便哪个从新购奴隶群里出来的叙利亚人当上了执政官。盖因蒙蔽我们的,并非你那奴性的肤色,并非多毛的面颊,亦非腐烂的牙齿;乃是眼睛、眉毛、前额,总而言之,整个面容——即心灵的某种无声言语——正是这副面容将人们推入受骗的深渊,正是它欺瞒、哄骗并诱导了那些不了解它的人。我们当中唯有极少数人知晓你那些肮脏的恶德,知晓你才智的迟钝、舌头的麻木与瘫软。在广场上从未听过你的声音,从未对你的谋略作过检验,无论在军旅抑或国内,莫说显赫的作为,甚至连为人所知的作为也从未有过。你凭借人们的盲从、凭借那些烟熏蜡像的荐举潜入了尊位,而你与那些祖先蜡像之间,除了颜色以外毫无相似之处。

§2

​is mihi etiam gloriabatur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? mihi ista licet de me vera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. nam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam viderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. aedilis es factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. praetura item maioribus delata est tuis. noti erant illi mortui, te vivum nondum noverat quisquam. me cum quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, virtuti perspectae non auditae nobilitati deferebat.

那恶徒竟然还向我夸口,说他未尝一败而囊括所有官职?我倒完全有资格以真正的荣耀为自己宣扬此事;盖因罗马人民是将所有荣誉授予了我这个人本身。盖因当你当选财务官时,甚至那些从未见过你的人,也把那项荣誉托付给了你的姓氏。你当选了市政官;罗马人民选出的是一个皮索,绝非你这个皮索。裁判官一职同样是被授予你的祖先。那些已故之人众人皆知,而活着的你尚且无人晓得。当罗马人民在最前列选我为财务官、先于同僚选我为市政官、以全体选票推选我为首席裁判官时,人民是将荣誉赋予了人本身而非宗族,赋予了品行而非我的祖先,赋予了昭彰的德行而非徒有耳闻的显贵。

语法注4 条
  1. fr1qui hic inluxit dies mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem!

    感叹性疑问形容词 qui(修饰 dies)引导一个感叹句,后接带有虚拟式的 ut 从句(ut ... viderem)。该 ut 从句既可视为解释形容词 peroptatus 内容的说明性从句(即“热切盼望能见到……”),亦可视为表示结果的结果从句(“何其受盼望的一天,以至于让我得以见到……”)。

  2. fr8ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi

    此处作者巧妙利用了 ingenium(天赋才能)与 ingenuus(生而自由的)在词源上的双关呼应。所有格 ingenui hominis ac liberi 承接前文 quod minimum specimen in te ingeni? 中省略的名词 specimen(表征、证据),作其定语。

  3. fr13lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo

    残篇特有的极度省略句。句中省略了谓语动词(如 habuit 或 duxit),应理解为修辞性的反诘对比:“[难道]你的父亲[拥有]一个比盖乌斯·皮索在我那场流亡悲痛中[所拥有的]更体面的岳父吗?”借女婿盖乌斯·皮索(C. Piso)的岳父(西塞罗本人),来反衬对方之父所拥有的卑微岳丈(卡尔温提乌斯)。

  4. 1oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit

    在一连串主语(oculi, supercilia, frons, voltus denique totus)罗列之后,插入了关系从句 qui sermo quidam tacitus mentis est,随后由单数指示代词 hic 总结前面的全部要素,作为后续谓语动词 impulit, decepit, fefellit, induxit 的单数主语。代词 hic 在性数上与紧邻的名词 voltus 或从句表语 sermo 取得一致。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:fr1-2