← 西塞罗

为巴尔布斯辩护

§6-10

巴尔布斯的功绩与庞培的权威

西塞罗列举了科尔内利乌斯·巴尔布斯为国家立下的赫赫战功与忠诚,以论证授予其公民权的合宪正当性,并高度赞颂了授奖者庞培无与伦比的经验、才干、品德与威望,斥责将庞培的合法举措指控为违法甚至背弃条约之举纯属颠倒黑白。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

​haec sunt propria Corneli, pietas in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio, virtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemiorum; praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui adeptus est, sed in eius qui dedit. Donatus igitur est ob eas causas a Cn. Pompeio civitate. id accusator non negat, sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi famae:1 sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi imperatoris factum condemnari volunt. ergo in iudicium caput Corneli, factum Pompei vocatur. hunc enim in ea civitate in qua sit natus honestissimo loco natum esse concedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum, nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem fuisse. haec sunt omnia cum plena laudis tum propria Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum.

这些品质正是科尔内利乌斯所特有的:对我们国家的忠诚、辛劳、坚毅、拼搏、配得上最高统帅的英勇,以及与危险相称的赏赐期望;而赏赐本身,确实并不在于获得它的人的作为,而在于赐予它的人的作为。因此,正是由于这些缘由,他由格奈乌斯·庞培授予了公民权。控方并不否认这一点,却予以指责,以至于在科尔内利乌斯身上,其事由本身得到认可却要求施加惩罚;而在庞培身上,事由受到损害却没有受到除名誉之外的任何惩罚:他们就是这样企图让一个最无辜之人的身家命运、以及一位最杰出统帅的作为被定罪。因此,被传唤到法庭上的,是科尔内利乌斯的公民身份和庞培的作为。因为你承认,他在其出生的城邦中出身于最高贵的家族,而且自青年时期起就抛下自己的一切财产,在我们统帅的带领下参加我们的战事,没有避开任何劳苦、任何围攻、任何战斗。这一切既充满了赞誉,又是科尔内利乌斯所特有的,而且在这些事情中没有任何罪行。

§7

​ubi igitur est crimen? quod eum Pompeius civitate donavit. huius crimen? minime, nisi honos ignominia putanda est. cuius igitur? re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quin etiam si virum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret,2 tamen esset omnis eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda.

那么罪行何在?在于庞培授予了他公民权。这是此人的罪行吗?绝不是,除非荣誉应当被看作是耻辱。那么是谁的罪行呢?实际上不是任何人的罪行,但按照控方的指控,则是单单属于赐予公民权的那一个人的罪行;如果此人出于私恩而将赏赐授予了一个不够称职的人,甚至授予了一个好人却非功勋卓越之人,最后,如果所说的作为不是违背合法的规定,而是违背了合宜的操守,即便如此,各位法官,诸位也应当拒绝所有这类指责。

§8

​nunc vero quid dicitur? quid ait accusator? fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. est enim aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non licet, certe non oportet. hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisse sed etiam decuisse fateamur?3

然而现在说了些什么?控方声称什么?声称庞培做了他不被允许做的事情;这比指控他做了不合宜的事情更为严重。因为确实存在着即便合法但也并不合宜的事情;然而凡是不合法的,必定是不合宜的。 在此刻,各位法官,我难道还要犹豫这样去辩护吗:我们不容置疑地应当承认,格奈乌斯·庞培所确凿做过的事,不仅是合法的,而且是合宜的?

§9

​quid enim abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus extremum principium habuit bellorum atque imperiorum maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos quot orae sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas quot sunt in rerum natura genera bellorum. an ingenium? quin etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit ut omnium iudicio plus homini quam deae tribueretur. an pudor, an integritas, an religio in eo, an diligentia umquam requisita est? quem provinciae nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae gentes castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo viderunt, sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt?

因为这个人还缺少什么呢?有什么是假若具备了,我们就会认为理当将这些授予并允准于他的呢?是实务经验吗?他以童年期的终结作为参与最伟大战争与最高统帅权的开端,与他同龄的多数人见到军营的次数,还不如他举行凯旋仪式的次数频繁;他所拥有的凯旋仪式与世间的海岸和疆土一样多,他的战功与自然界中战争的种类一样多。抑或是才能吗?甚至事变的偶然与结局本身都不是他谋略的主导者,而是伴随者:唯独在他一人身上,至高的命运与至高的美德如此争胜,以至于在所有人的评判中,归于凡人的比归于女神的更多。抑或是节制、廉洁、虔敬,还是勤勉曾在他身上有所缺失吗?我们的行省、自由的人民、诸王、最边远的各族,何曾不仅见过,而且甚至在企盼与祈愿中想象过比他更为纯洁、更为谦抑、更为圣洁的人?

§10

​quid dicam de auctoritate? quae tanta est quanta in his tantis virtutibus ac laudibus esse debet. cui senatus populusque Romanus amplissimae dignitatis praemia dedit non postulanti, imperia vero etiam recusanti, huius de facto, iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit— contra foedus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem fecisse dicitur—non turpe rei publicae, nonne vobis?4

关于威望我又该说些什么呢?在如此伟大的美德与赞誉之中,他的威望正如其所应当具备的那样崇高。罗马元老院与人民在他未曾要求时就赋予他最高尊荣的赏赐,在他甚至推辞时赋予他最高统帅权;各位法官,关于这样一个人的作为,居然以这种方式进行审讯,以至于争论他做过的事究竟是否合法,或者倒不如说——我且不说是不合法,而是大逆不道——因为据说他的行为违背了条约,也就是违背了罗马人民的宗教誓约与信义——这对国家而言难道不是可耻的吗?对诸位而言难道不是可耻的吗?

语法注4 条
  1. 6ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi famae

    由 ut 引导的从句充当依附于前面 reprehendit(指责)的结果从句(consecutive clause),阐明了控方指责所导致的荒谬后果:在科尔内利乌斯身上,其功绩与事由获得承认却被要求施加惩罚;而在庞培身上,其行为正当性被削弱却没有除名誉之外的实质惩罚。

  2. 7non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret

    短语 contra ac 与 contra atque 是在表示相异的介词 contra 之后接续连词 ac / atque 构成的比较结构,意为“违背/不同于……所允许/合宜的”(相当于 contra quam)。此处对比了法律上的许可(liceret)与道义上的合宜(oporteret),为下文进一步展开两者的辨析作铺垫。

  3. 8hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisse sed etiam decuisse fateamur?

    句首的 cuncter 是修辞性疑问句中的现在时虚拟式(思考/审议虚拟式,deliberative subjunctive),意为“我如今难道应当犹豫……吗?”。不定式 agere 带出由 non esse fas 构成的宾格不定式结构,随后 non esse fas dubitari(不容置疑)进一步引出带有虚拟式 fateamur 的 quin 从句,形成了层层嵌套的严密从属句结构。

  4. 10cui senatus populusque Romanus amplissimae dignitatis praemia dedit non postulanti, imperia vero etiam recusanti, huius de facto, iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit— contra foedus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem fecisse dicitur—non turpe rei publicae, nonne vobis?

    该句采用了关系从句前置的倒装结构(cui ... dedit ... 先于其先行词代词 huius 出现)。整句的骨架是一个修辞性反问句:非人称被动不定式结构 huius de facto ... ita quaeri ut ... 充当全句的主语,谓语部分省略了系动词 est,直接由形容词 turpe 构成判断:non [est] turpe rei publicae, nonne vobis?(这难道对国家、对诸位而言不是可耻的吗?)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:6-10