← 西塞罗

为巴尔布斯辩护

§11-15

庞培决定的可靠性与条约法素养

西塞罗列举了梅特卢斯审判中法官拒绝查验账册的先例以及雅典的例证,强调质疑庞培决定的不当性。接着,他驳斥了庞培违背条约是出于“明知”或“不知”的指控,证明庞培对万民法和条约有着卓越深厚的知识。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11

audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis repetundis diceret, ille, ille vir, cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluit—hoc igitur causam dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quin removeret oculos1 et se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos Cn. Pompei decretum, iudices, de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus?

我在少年时从家父那里听说过这件事:当卢基乌斯之子昆图斯·梅特卢斯因索贿罪受审时——那个人,正是那个认为祖国的安危比见到祖国更为可贵、宁可离开城邦也不肯放弃原则的人——当他如此进行申辩、为了核对账目而传阅他本人的账册时,在那些身居罗马骑士阶层的最庄重人士构成的法官中,竟没有一人不移开目光并将整个身体转开,以免万一有人看来竟怀疑他在公账上所记录的内容究竟是真是伪。而我们,各位法官,难道还要去复核格奈乌斯·庞培依据咨议会意见而宣布的法令,去对照法律,对照条约,并以最苛刻的审慎去权衡一切吗?

§12

​Athenis aiunt, cum quidam apud eos qui sancte graviterque vixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum est, iurandi causa ad aras accederet, una voce omnis iudices ne is iuraret reclamasse. tum Graeci homines spectati viri noluerunt religione videri potius quam veritate fidem esse constrictam: nos etiam in ipsa religione et legum et foederum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus?

人们说在雅典,当他们当中一位过着纯洁庄重生活的人公开发表证言,并按照希腊人的风俗走向祭坛准备发誓时,所有法官齐声抗议,不让他发誓。那时,那些希腊人作为信誉卓著之士,不愿让信义看来是被宗教誓约而非被真理所约束:难道我们还要怀疑格奈乌斯·庞培在恪守法律与条约本身的宗教庄严性方面是怎样的人吗?

§13

​utrum enim inscientem vultis contra foedera fecisse an scientem? si scientem,—O nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni,—testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed etiam religionis in pace! vos denique, mutae regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! quae est enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? hunc quisquam, incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum, foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit?

因为你们究竟是想认定他是出于不知还是明知而违背了条约呢?如果是明知——啊,我们帝国的威名!啊,罗马人民卓绝的尊严!啊,格奈乌斯·庞培的赞誉传播得如此广远,以至于他荣耀的居所仅以共有帝国的边疆为界!啊,各邦、城市、诸民、列王、四分封王、僭主们——你们不仅是格奈乌斯·庞培战时勇德的见证人,也是他和平时期虔敬诚信的见证人!最后,我呼唤你们,沉默的原野与极边之地的泥土;你们,大海、港口、岛屿、海岸!因为有哪片海滨、哪处聚落、哪个地方没有印刻着他不仅是英勇而且是仁爱、不仅是气魄而且是谋略的痕迹呢?有谁敢说这位具备令人难以置信且闻所未闻的庄重、美德与坚毅的人物,竟然会明知故犯地忽视、违犯并撕毁条约呢?

§14

gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse significat,—quasi vero levius sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam omnino non scire quid liceat!2 etenim utrum qui in Hispania bellum acerrimum et maximum gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat,3 an, cum ius illius populi nosset, interpretationem foederis non tenebat? id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire se profiteantur?

控方用手势顺应了我的心意:他示意格奈乌斯·庞培是在不知情的情况下做下的——仿佛置身于如此伟大的国家并主持最重大的公务时,做一件自己明知不合法的事情,真的比全然不知什么是合法的更为轻微似的!难道在西班牙打过最激烈、最重大战役的人会不知道加德斯城邦享有何种法权,抑或是知道了该邦的法权,却未能掌握条约的解释吗?那么,普通人、毫无军事实践和研习的人、乃至抄写小吏们都宣称自己通晓的事,有谁敢说格奈乌斯·庞培竟然一无所知呢?

§15

​equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem et praestabilem eius esse scientiam4 in foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt. atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. temporum magis ego nunc vitiis quam genere iudici plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. etenim si Pompeius abhinc annos quingentos fuisset,

各位法官,我个人的看法恰恰相反:既然格奈乌斯·庞培在各门各类的学艺上(甚至包括那些若无极度闲暇便不易习得的学艺)都出类拔萃,那么他在条约、协定以及各邦、列王和外部各族的条件方面,总之在战争与和平的全部法理方面,其知识具有某种非凡的赞誉与卓越性;除非碰巧我们在幽阴与闲暇中由书籍所教会的事,文学在格奈乌斯·庞培休整时既未能教会他,那些战区本身在他统军时也未能教会他。 而且,正如我所感受的那样,各位法官,案件本身已经辩明。我现在要多说一些,更多是由于时代的弊端而非出于审判的性质;因为嫉妒美德、企图摧折尊严的花朵本身,乃是这个时代的一种污点和败坏。因为如果庞培生活在五百年以前,

语法注4 条
  1. 11fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quin removeret oculos

    由主动词 audivi(我听说)支配的“宾格加不定式”(ACI)结构,其中不定式为 fuisse,宾格主语为 neminem(iudicem 为同格成分)。neminem 作为先行词,引出带有特征/结果虚拟语气的 quin 从句:quin removeret oculos(没有一个人不移开目光)。

  2. 14quasi vero levius sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam omnino non scire quid liceat!

    由 quasi vero(仿佛确实……一样)引导的讽刺性假设从句,使用虚拟语气现在时 sit。句子的主语是不定式短语 facere aliquid quod scias non licere(做明知不合法的事),并通过 quam 与 omnino non scire quid liceat(全然不知什么是合法的)作比较。西塞罗借此辛辣讽刺控方声称庞培是“出于无知”的荒谬论调。

  3. 14quo iure Gaditana civitas esse nesciebat

    此处为间接疑问句(原本规范形式常为 quo iure Gaditana civitas esset)的手抄本异读或压缩结构,亦可视为与不定式 esse 的交叉结构,作 nesciebat(他不知道)的宾语,意为“加德斯城邦处于何种法权之下”。quo iure 为表性质的夺格。

  4. 15singularem quandam laudem et praestabilem eius esse scientiam

    由 existimo 引导的“宾格加不定式”结构。其中主语宾格为 eius ... scientiam(他的知识),由 esse 与表语宾格 singularem quandam laudem et praestabilem(非凡的称赞与卓越的品质)相连。laudem 作为抽象名词,与形容词 praestabilem 并列充当表语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:11-15