← 西塞罗

为巴尔布斯辩护

§1-5

辩护的开篇与控方指控焦点的限定

西塞罗称赞了此前辩护的显要人物以及前一天庞培卓越的演说,表明自己承担总结辩护的重任。随后他指出,控方唯一指控的仅仅是巴尔布斯的出生地(加德斯),而他在庞培麾下的显赫军功甚至连控方也予以承认。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

si auctoritates patronorum in iudiciis valent, ab amplissimis viris L. Corneli causa defensa est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima familiaritate coniunctis. quae sunt igitur meae partes? auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati paris.1 nam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono, me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referenda gratia satis facere potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum.

如果在法庭上辩护人的威望具有效力,那么卢基乌斯·科尔内利乌斯的案件已经由最显赫的人们进行了辩护;如果是经验,则由最熟练的人们;如果是才华,则由最雄辩的人们;如果是热诚,则由最友善、不仅因恩惠而且因最深厚的友谊而与卢基乌斯·科尔内利乌斯紧密相连的人们所辩护。那么我的职责是什么呢?我的职责所具备的威望,不过是诸位愿意归于我的那么多;具备寻常的经验,以及绝不能与我的意愿相称的才华。因为我看到,对那些曾为他辩护的其他人,他欠下了极多的人情;至于我欠他多少,我将在别处陈述;在演说之初我确立这一点:即使我在报答恩情方面未能完全令人满意,但对于所有关切我的安危与尊严的朋友们,我通过宣扬与铭记这份恩情,必定能使他们满意。

§2

​quae fuerit hesterno die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas, quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari videbatur. nihil enim umquam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur, nihil memoria maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine ornatius:

各位法官,昨天格奈乌斯·庞培在演说中的威严、技巧与充沛,似乎不是由诸位内心的无声评判,而是由显而易见的惊叹表达出来的。因为我从未听过在我看来关于法律阐述得更为精微的言论,关于先例记忆更为博大的言论,关于条约更为精通的言论,关于战争带有更辉煌威望的言论,关于国家更为庄重的言论,关于他自己更为谦逊的言论,关于案情与控罪更为华美的言论:

§3

​ut mihi iam verum videatur illud esse quod non nulli litteris ac studiis doctrinae dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes penitus comprehendisset omnia quae faceret recte procedere.2 quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret, maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et victoriis conquievit?

以至于在我看来,那些投身于文献与学术研究的人被认为如同讲述难以置信之事般所说的那句话如今竟是真实的:凡在心灵中彻底领会了全部美德的人,他所做的一切事情都必将顺利进行。因为,即使是天生具有罕见演说才能的卢基乌斯·克拉苏来为此案辩护,他所能展现的充实、多样与丰富,又怎能超过这位从幼年直到现在的年纪、仅仅将自己从连续不断的战争与胜利中休息下来的时间奉献给这项研究所具备的水平呢?

§4

​quo mihi difficilior est hic extremus perorandi locus. etenim ei succedo orationi quae non praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex mea, sed ex cuiusquam oratione capere possitis. sed mos est gerundus non modo Cornelio, cuius ego voluntati in eius periculis nullo modo deesse possum, sed etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici voluit me esse, ut apud eosdem vos, iudices, nuper in alia causa fuerim, et praedicatorem et actorem.

因此,对我而言,这最后作总结发言的位置就变得更加困难了。因为我承接的是这样一篇演说:它并非掠过诸位的耳边,而是深深植根于所有人的心中,以至于诸位不仅从我的演说、而且从任何人的演说中,都无法比从对那篇演说的回忆中获得更多的愉悦。但是,不仅必须顺从科尔内利乌斯的意愿——在面临危难时我绝不能辜负他的愿望——而且还必须顺从格奈乌斯·庞培的意愿,他希望我就他的作为、他的裁决、他的恩惠,充当赞颂者与辩护者,正如各位法官,我不久前在另一桩案件中在诸位面前所做的那样。

§5

​ac mihi quidem hoc dignum re publica videtur, hoc deberi huius excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei licuisse concedant.3 nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut nullius in delicti crimen vocaretur. non enim furatus esse civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur: unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo. cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio discessisse, Carthagine esse obsessum, acerrimis illis proeliis et maximis, Sucronensi et Turiensi, interfuisse, cum Pompeio ad extremum belli tempus fuisse.

而且在我看来,这确与国家相称,确应归功于这位杰出人物的卓越荣耀,确属于诸位的职责,且作为辩由已然充分:即凡是确证格奈乌斯·庞培所做之事,人人都承认他有权这样做。因为没有什么比他昨天亲口所说的话更真实的了,即卢基乌斯·科尔内利乌斯赌上全部身家性命进行抗争,却没有受到任何不法行为的指控。因为他并未被说成窃取了公民权,未被说成伪造了自己的出身,未被说成潜藏在某种无耻的谎言中,也未被说成潜入了户籍调查:唯一被指控的,是他出生于加德斯,对此无人否认。其余的事情控方都承认:他在极其艰苦的西班牙战争中与昆图斯·梅特路斯、盖乌斯·门米乌斯一同在舰队和陆军中服役;自庞培来到西班牙并开始任用门米乌斯为财务官起,他就从未离开过门米乌斯,他曾在迦太基被围困,参加了在苏克罗和图里亚发生的那两场最激烈、最重大的战役,并且一直追随庞培直到战争结束。

语法注3 条
  1. 1auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati paris

    此处三个性质属格(genitivus qualitatis)并列充当回答疑问句 quae sunt igitur meae partes? 的表语(即 [partes meae sunt] auctoritatis tantae..., usus mediocris, ingeni...)。这是演说者自谦的修辞表述。

  2. 3ei qui omnis animo virtutes penitus comprehendisset omnia quae faceret recte procedere

    该宾格不定式结构具体说明前文的指示代词 illud。与格 ei 是依赖于动词 procedere 的利益/关系与格。关系从句中的动词 comprehendisset 因处于间接引语的从属句中(间接从句虚拟式),故采用过去完成时虚拟式。

  3. 5hoc satis esse causae ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei licuisse concedant

    causae 是依赖于中性词 satis 的部分属格(genitivus partitivus)。ut 从句是同格/说明性虚拟从句,具体展开承接代词 hoc 的内容。关系从句 quod... constet 的先行词是其后的 id,该 id 充当不定式 licuisse 的宾格主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:1-5