← 西塞罗

为巴尔布斯辩护

§56-60

反驳对巴尔布斯的中伤与政敌的敌意

西塞罗驳斥了控方就巴尔布斯的财产、庄园及部落资格等事项提出的附带中伤,指出巴尔布斯并非因个人宿怨受难,而是遭受了庞培等有权势友人的政敌的代位攻击,并呼吁在党派斗争中保持克制。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§56

intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo et plura et a pluribus peritissimis esse dicta quam res postularet. sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam dicendo probaremus, verum ut omnium malivolorum iniquorum invidiosorum animos frangeremus; quos ut accusator incenderet, ut aliqui sermones hominum alienis bonis maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa arte adspergi videbatis;1 tum pecuniam L. Corneli, quae neque invidiosa est et, quantacumque est, eius modi est ut conservata magis quam correpta esse videatur; tum luxuriam, quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto notabatur; tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine, Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vindici bonis non tenebat. simul illud nesciebat, praediorum nullam esse gentem, emptionibus ea solere saepe ad alienos homines, saepe ad infimos, non legibus tamquam tutelas pervenire.2

法官们,我明白,在一个如此明朗且毫无疑虑的案件中,所陈述的内容远远超出了案件本身所要求的程度,而且是由更多极具经验的人士所陈述的。但这样做并不是为了通过辩辞向你们证明一件如此显明的事,而是为了挫败所有怀抱恶意者、不公者和嫉妒者的气焰。为了让控方能挑动他们,为了让那些因他人富足而心生怨怼者的闲言碎语也渗透进你们的耳中并在审判本身中泛滥,正因如此,你们才看到那些攻讦之词在整篇演说的各个部分被极其巧妙地穿插散布:其一是卢基乌斯·科尔内利乌斯的财富,这笔财产既不招人怨恨,而且无论数额多寡,都属于显然是由积蓄而非巧取豪夺而来的性质;其二是他的奢靡,但这并非由任何放纵的罪名所指证,而只是寻常的谩骂;其三是他的图斯库卢姆庄园,控方记得它曾属于昆图斯·梅特卢斯和卢基乌斯·克拉苏,却不知道克拉苏是从一个获释奴索泰里库斯·马尔基乌斯手中买下的,而传到梅特卢斯手中则是来自文诺尼乌斯·温迪基乌斯的遗产。同时他也不知道:地产并无氏族可言,它们往往是通过买卖流转给陌生人、常常是流转给最卑微的人,而不是像监护权那样依据成文法传承。

§57

​obiectum est etiam quod in tribum Clustuminam pervenerit; quod hic adsecutus est legis de ambitu praemio minus invidioso quam qui legum praemiis praetoriam sententiam et praetextam togam consequuntur. et adoptatio Theophani agitata est, per quam Cornelius nihil est praeterquam propinquorum suorum hereditates adsecutus. quamquam istorum animos, qui ipsi Cornelio invident, non est difficillimum mitigare. more hominum invident, in conviviis rodunt, in circulis vellicant: non illo inimico, sed hoc malo dente carpunt.

还有人指责他加入了克鲁斯图米纳部族;这是他依据反贿选法所获得的奖赏,比起那些凭借法律奖赏获得裁判官级别的表决权和紫边托加袍的人,这种方式引来的怨恨要少得多。此外,泰奥法内斯的收养之事也被拿来搬弄,通过这次收养,科尔内利乌斯除获得了自己亲属的遗产之外,什么也没有得到。 然而,要抚平那些嫉妒科尔内利乌斯本人之人的心绪,并不是最困难的。他们像常人一样嫉妒,在宴席上非议,在圈子里冷嘲热讽:他们不是用那种仇敌的利齿,而是用这种恶毒的尖牙来撕咬。

§58

​qui amicis L. Corneli aut inimici sunt aut invident, ii sunt huic multo vehementius pertimescendi. nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis iure esse potuit? quem bonum non coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? versatus in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique offendit.3 fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. non modo non exsultavit in ruinis nostris vestrisque sordibus Cornelius, sed omni officio,—lacrimis, opera, consolatione,—omnis me absente meos sublevavit.

那些身为卢基乌斯·科尔内利乌斯友人之敌或嫉妒其友人的人,才是他必须极其强烈地畏惧的。因为针对他本人而言,究竟曾有谁被发现是他的仇敌,或者又有谁能够合乎情理地成为其仇敌呢?忠良之士中,有谁不曾受到他的奉迎,又有谁的境遇和尊严不曾得到他的退让?他置身于极有权势之人的密友圈中,但在我们最大的不幸与纷争之中,他对于对立立场和党派的任何人,无论在行事上、言语上,乃至脸色上,都从未予以冒犯。这是我个人的命运,抑或是国家的命运,以致公家时局的所有那场倾覆风暴全都压在我一人身上。科尔内利乌斯不仅没有在我们的大难和你们的丧服面前幸灾乐祸,反而在我离国期间,以竭诚的照料——眼泪、辛劳、安慰——扶持了我所有的亲人。

§59

​quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominis, pro loco facta sunt, et grata esse vobis et probata. non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta contentione avocabat.

凭着他们的证言与恳求,我正向他回馈这笔当之无愧的厚礼,并如我从一开始所说的那样,报以正当且应有的感激;法官们,我期望:正如你们爱护并珍惜那些带头保全我的安全或尊严的人一样,他依照个人的能力与地位所做的事情,同样能为你们所喜爱与认可。因此,迫害他的并非他自己的仇敌——因为他根本没有仇敌——而是他友人们的仇敌,那些人既人数众多又极具权势;就在昨天,格奈乌斯·庞培用一篇内容丰富且庄重的演说,命令他们如果愿意就来同他自己较量,劝阻他们不要进行这种不对等的战斗与不公的纷争。

§60

et erit aequa lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus.4 ac si mea auctoritas satis apud illos in hac re ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque usu ipso iam perdoctum viderent, etiam ab illis eos maioribus discordiis avocarem. etenim contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium virorum et magnorum hominum semper putavi, neque huic umquam labori officio muneri defui. sed contentio tam diu sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficit, non obest civitati.

法官们,这将是一条公平的法则,不仅对我们,而且对所有卷入我们友情圈子的人来说都极其有益:让我们在彼此之间进行我们自己的敌对行动,而对我们仇敌的友人们保持宽容克制。如果我的威信在此事上对他们具有足够的份量,尤其是当他们看到我已通过种种变故和亲身经历而饱经教训时,我甚至会劝阻他们脱离那些更大的纷争。因为,在捍卫自己认为最善之事的前提下为共和国而抗争,我一向认为这是勇敢之士与伟大人物的本色,我也从未逃避过这种劳苦、责任与职责。但是,纷争只有在它能产生某种益处,或者即使没有益处也不危害城邦的期间,才是明智的。

语法注4 条
  1. 56idcirco illa in omni parte orationis summa arte adspergi videbatis

    副词 idcirco 与前文的两个 ut 目的从句(ut accusator incenderet... ut aliqui sermones... permanarent)相呼应,表示“正因如此/为了那个目的”。随后由 tum 引导的并列短语(tum pecuniam... tum luxuriam... tum Tusculanum...)构成中性复数代词 illa 的具体同位成分。

  2. 56non legibus tamquam tutelas pervenire

    短语 tamquam tutelas 作宾格比较成分:地产并非如成文法所规定的“监护权那样”固定在宗族血亲内部传递(如《十二表法》所载),而是通过买卖自由转手。

  3. 58neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique offendit

    在 neminem umquam... non re, non verbo, non vultu denique offendit 结构中,否定代词 neminem 之后的 non re, non verbo, non vultu 并不构成双重否定表肯定,而是将否定意义按成分逐项分述以加强语气(即“无论是通过行动、言语还是神色,他从未冒犯过任何一个人”)。

  4. 60ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus

    ut 从句是说明性名词从句,具体阐释前文 aequa lex 和 vehementer utilis 的内容。动词 tempero 接与格(amicis),意为“克制、宽容对待、不加伤害”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:56-60