- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:61-65
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗申明自己转向支持恺撒是出于国家稳定的大局,并斥责控方不敢直面领袖本人而迁怒于其友人的卑劣行径。他列举庞培及历代名将、元老院和罗马人民的一贯判例,告诫法官本案审判的实质是庞培授予公民权的合法恩德,而非科尔内利乌斯个人的过失。
voluimus quaedam, contendimus, experti sumus: obtenta non sunt. dolorem alii, nos luctum maeroremque suscepimus. cur ea quae mutare non possumus convellere malumus quam tueri? C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero dierum novo: idem in angustiis aerari victorem exercitum stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege Sempronia succedendum non censuit. harum ego sententiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei publicae temporibus et concordiae convenire. non idem aliis videtur: sunt fortasse in sententia firmiores. reprendo neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse inconstantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque cursum ex rei publicae tempestate moderari.1
我们曾有所企求,曾进行抗争,曾付诸尝试:但都未能实现。其他人承受了痛苦,我们则承担了悲痛与哀伤。对于我们无法改变的事情,为什么我们宁可去动摇它,而不愿去维护它呢?元老院以最崇高形式的感恩祭和前所未有的天数褒奖了盖乌斯·恺撒;同一元老院在国库拮据之际,为获胜的军队发放了军饷,为统帅指派了十名使节,并决定不依据森普罗尼乌斯法派出继任者。我是这些决议的倡议者和主导者,我并不认为自己应当顺从旧日的争执,而不去顺应国家当前的局势与和睦。其他人或许不这样看:他们也许在自己的立场上更为坚定。我不指责任何人,但我也不赞同所有人;而且我认为,如同引导航船及其航向一般根据国家的风浪来调整自己的政治见解,绝非轻浮无节操之人的作为。
sed si qui sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum sit, quos video esse non nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant. illam enim fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. sed si certorum hominum mentis nulla ratione, iudices, placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.
但如果有人对一旦树立的仇敌怀有无休止的仇恨——我看到这样的人并不少——就让他们去与领袖本人冲突,而不要去同随从和追随者冲突。因为前者,或许有人会视之为顽固,有人会视之为美德,但后者,所有人都会认为是与某种残忍联系在一起的不公。但是法官们,如果我们无论如何都无法平息某些特定之人的心思,我们确信,你们的心绪绝不是被我们的辩辞、而是被你们自身的仁慈所抚慰的。
quid enim est cur non potius ad summam laudem huic quam ad minimam fraudem Caesaris familiaritas valere debeat? cognovit adulescens; placuit homini prudentissimo; in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adaequatus. in praetura, in consulatu praefectum fabrum detulit; consilium hominis probavit, fidem est complexus, officia observantiamque dilexit. fuit hic multorum illi laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum particeps commodorum. quae quidem si huic obfuerint apud vos, non intellego quod bonum cuiquam sit apud talis viros profuturum.
因为究竟有什么理由,恺撒的友情给此人带来的不应当是极高的赞誉,而偏偏要是丝毫的损害呢?他在年轻时就结识了恺撒;他得到了这位极具洞察力的人物的赏识;在众多的朋友中,他被视同最亲密的心腹。在担任裁判官和执政官期间,恺撒任命他为工兵长官;认可此人的谋略,接纳他的忠诚,看重他的勤勉与敬意。他曾一度是恺撒许多辛劳的同伴,如今或许也分享着不少利益。如果这些事情在你们面前反而对他不利,我便不明白在这样一群高尚之人面前,究竟何种善行才能对人有所助益。
sed quoniam C. Caesar abest longissime, atque in iis est nunc locis quae regione orbem terrarum, rebus illius gestis imperium populi Romani definiunt, nolite, per deos immortalis, iudices, hunc illi acerbum nuntium velle perferri, ut suum praefectum fabrum, ut hominem sibi carissimum, non ob ipsius aliquod delictum, sed ob suam familiaritatem vestris oppressum sententiis audiat. miseremini eius qui non de suo peccato sed de huius summi et clarissimi viri facto, non de aliquo crimine sed periculo suo de publico iure disceptat. quod ius si Cn. Pompeius ignoravit, si M. Crassus, si Q. Metellus, si Cn. Pompeius pater, si L. Sulla, si P. Crassus, si C. Marius, si senatus, si populus Romanus, si qui de re simili iudicarunt, si foederati populi, si socii, si illi antiqui Latini, videte ne utilius vobis et honestius sit illis ducibus errare quam hoc magistro erudiri.2 sed si de certo, de perspicuo, de utili, de probato, de iudicato vobis iure esse constituendum videtis, nolite committere ut in re tam inveterata quicquam novi sentiatis.
但是,既然盖乌斯·恺撒远在万里之外,身处那些在地理上界定了整个世界、在其功业上界定了罗马人民帝国的疆域,以不朽的神明起誓,法官们,千万不要让这悲惨的噩耗传到他的耳中:让他听闻自己的工兵长官,这个对他而言最为珍贵的人,并非因为自身的任何过失,而是因与他的友情而被你们的判决所击垮。请怜悯这位并非在辩解自己的罪过、而是在辩护这位崇高显赫之人的作为,并非为任何罪名、而是冒着自身危险为公法而争辩的人吧。如果说格奈乌斯·庞培不知道这项法律,如果马尔库斯·克拉苏、昆图斯·梅特卢斯、老格奈乌斯·庞培、卢基乌斯·苏拉、普布利乌斯·克拉苏、盖乌斯·马略、元老院、罗马人民、曾就类似事件作出裁决的人们、同盟各邦、盟友们以及昔日的拉丁人全都不知道这项法律,那么请考虑一下,以那些人为向导而犯错,比起受这位告发者为师的教导,对你们来说是否更有益、更体面。但如果你们看出,你们所必须裁定的是关于确凿、清晰、有益、受认可且已有判例的法律,就切莫在如此根深蒂固的事物上开创任何前所未有的先例。
simul et illa, iudices, omnia ante oculos vestros proponite: primum esse omnis etiam post mortem reos clarissimos illos viros qui foederatos civitate donarunt; deinde senatum qui hoc iudicavit, populum qui iussit, iudices qui adprobarunt. tum etiam illud cogitate, sic vivere ac vixisse Cornelium ut, cum omnium peccatorum quaestiones sint, non de vitiorum suorum poena, sed de virtutis praemio in iudicium vocetur. accedat etiam illud, ut statuatis hoc iudicio utrum posthac amicitias clarorum virorum calamitati hominibus an ornamento esse malitis.3 postremo illud, iudices, fixum in animis vestris tenetote, vos in hac causa non de maleficio L. Corneli, sed de beneficio Cn. Pompei iudicaturos.
同时,法官们,请将那一切都呈现在你们眼前:首先,所有那些曾授予同盟民以公民权的显赫人物,甚至在死后都成了被告;其次,作出此项裁决的元老院、下达此项命令的罗马人民、认可此事的法官们也都成了被告。随后也请思考这一点:科尔内利乌斯无论过去还是现在的为人,使得在针对一切罪行都设有专门法庭的情况下,他被传唤到法庭不是为了惩处其恶习,而是因其美德的奖赏。此外还需加上这一点:你们要通过这次判决来决定,今后你们是更愿意让显要人物的友谊成为人们的灾难,还是成为人们的荣耀。最后,法官们,请在心中牢记这一点:你们在此案中所要裁决的,并非卢基乌斯·科尔内利乌斯的不法行为,而是格奈乌斯·庞培的恩德。
- 61neque esse inconstantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque cursum ex rei publicae tempestate moderari
inconstantis 是表示性质、特征的述语属格(“是轻浮/反复无常之人的特征”)。esse 的主语是不定式短语 moderari(sententiam ... ex rei publicae tempestate moderari),整体构成由 puto 支配的带对格的不定式句。
- 64videte ne utilius vobis et honestius sit illis ducibus errare quam hoc magistro erudiri
videte ne 引导带有虚拟式 sit 的审慎考量或警惕从句(“考虑是否……/谨防……”)。illis ducibus 与 hoc magistro 是独立夺格结构中充当述语的夺格(“以那些人为向导 / 以此人为师”)。
- 65accedat etiam illud, ut statuatis hoc iudicio utrum posthac amicitias clarorum virorum calamitati hominibus an ornamento esse malitis
accedat 是独立命令/祈愿虚拟式(“还应加上这一点”)。指示代词 illud 先行指代后接的说明性 ut 从句(ut statuatis)。在该从句内部,utrum ... an ... 引导间接疑问句,句中使用了由 calamitati / ornamento(目的/结果与格)与 hominibus(利益/关系与格)构成的双与格结构。
