← 西塞罗

为巴尔布斯辩护

§52-55

司法判例与元老院决议对授予公民权的支持

西塞罗引述专门法庭法官的态度、因诉讼功绩而依据罗马法律获赐公民权的先例,以及元老院授予外邦刻瑞斯女祭司公民权的决议,证明罗马公民权的授予历来无需同盟城邦的批准。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§52

habetis imperatorum summorum et sapientissimorum hominum, clarissimorum virorum, interpretationem iuris ac foederum: dabo etiam iudicum qui huic quaestioni praefuerunt, dabo universi populi Romani, dabo sanctissimum et sapientissimum iudicium etiam senatus. iudices cum prae se ferrent palamque loquerentur quid essent lege Papia de M. Cassio Mamertinis repetentibus1 iudicaturi, Mamertini publice suscepta causa destiterunt. multi in civitatem recepti ex liberis foederatisque populis sunt: nemo umquam est de civitate accusatus, quod aut populus fundus factus non esset, aut quod foedere civitatis mutandae ius impediretur.

你们已经掌握了最伟大的统帅、最明智的人士、最显赫的人物对法律与条约的解释:我还要提出主持过这个专门法庭的审判官们的裁决,提出全体罗马人民的裁决,还要提出元老院最神圣、最明智的裁决。当审判官们公开表明并坦率谈论他们依据《帕皮乌斯法》在马梅尔提尼人索要马尔库斯·卡西乌斯一案中打算作何判决时,马梅尔提尼人便放弃了他们以公家名义提起的诉讼。有许多人从自由邦和同盟邦被接纳入公民籍:从未有人因其本邦人民未成为批准者,或因条约妨碍了变更公民籍的权利,而在公民权问题上受到指控。

§53

​audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum. cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictum Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod quidem nuper in columna ahenea meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate,—nepotes T. et C. Coponios nostis,—damnato C. Masone civis Romanus est factus?

我甚至敢于断言:凡确定曾获我国统帅授予公民权的人,从未有人被定罪过。现在请了解罗马人民在诸多事务中所作出的裁决,它在极其重大的案件中已被事实本身及惯例所证实。谁不知道在斯普里乌斯·卡西乌斯和波斯图穆斯·科米尼乌斯任执政官时曾与全体拉丁人缔结过条约呢?我们确实还记得,不久前它还铭刻并详书于讲坛后的一根青铜圆柱之上。那么,这位优秀而出众的罗马骑士的父亲、蒂布尔的卢基乌斯·科西尼乌斯,在提图斯·凯利乌斯被定罪后,以及来自同邦的提图斯·科波尼乌斯——同样是一位极具美德与尊严的公民(你们认识其孙提图斯和盖乌斯·科波尼乌斯)——在盖乌斯·马索被定罪后,又是如何成为罗马公民的呢?

§54

​an lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit, manu et virtute non potuit? anne de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat? an quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat? an accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse voluerunt? quod si acerbissima lege Servilia principes viri ac gravissimi et sapientissimi cives hanc Latinis, id est foederatis, viam ad civitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus ipsum accusationis et nomen et eius modi praemium quod nemo adsequi posset nisi ex senatoris calamitate neque senatori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum valerent?2 num fundos igitur factos populos Latinos arbitramur aut Serviliae legi aut ceteris3 quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex re praemium civitatis?

难道通过口才与智慧能够敞开通向公民权的道路,而通过拳脚与武勇却不能?难道允许同盟者从我们身上掠夺战利品,却不允许从敌人身上掠夺?难道他们在法庭上陈词所能获得的东西,通过英勇作战却不被允许去取得吗?难道我们的祖先希望起诉者得到的奖赏大于征战者吗? 如果在极其严苛的《塞尔维利乌斯法》之下,那些领袖人物以及最持重、最睿智的公民们依据人民的法令,容许这条通向公民权之路向拉丁人、即同盟者敞开,并且这一权利并未受到《利基尼乌斯与穆基乌斯法》的谴责——尤其是指控这种行为本身、其名目以及这种非借助一位元老之厄运便无人能企及的奖赏,对元老或对任何忠良之士都不可能过于令人愉悦——那么难道还能怀疑:在审判官所赐奖赏被确认为有效的同一范畴内,统帅们的裁决同样具有效力吗?难道我们认为拉丁各邦人民曾就《塞尔维利乌斯法》或任何因某事向拉丁人提供公民权奖赏的其他法律而成为了批准者吗?

§55

​cognoscite nunc iudicium senatus, quod semper iudicio est populi comprobatum. sacra Cereris, iudices, summa maiores nostri religione confici caerimoniaque voluerunt; quae cum essent adsumpta de Graecia, et per Graecas curata sunt semper sacerdotes et Graeca omnino nominata. sed cum illam quae Graecum illud sacrum monstraret et faceret ex Graecia deligerent, tamen sacra pro civibus civem facere voluerunt,4 ut deos immortalis scientia peregrina et externa, mente domestica et civili precaretur. has sacerdotes video fere aut Neapolitanas aut Veliensis fuisse, foederatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera; proxime dico ante civitatem Veliensibus datam de senatus sententia C. Valerium Flaccum, praetorem urbanum, nominatim ad populum de Calliphana Veliense, ut ea civis Romana esset, tulisse. num igitur aut fundos factos Veliensis, aut sacerdotem illam civem Romanam factam non esse, aut foedus et a senatu et a populo Romano violatum arbitramur?

现在请了解元老院的裁决,它历来得到人民裁决的确认。法官们,我们的祖先希望刻瑞斯的祭礼能以最崇高的敬虔与仪式来举行;由于这些祭礼是从希腊引进的,因而一向由希腊女祭司掌管,且完全冠以希腊名称。但他们在从希腊选拔那位传授并主持该希腊祭礼的女子时,仍希望由一名公民来为公民主持祭礼,以便她以异邦和外来的专门知识、本邦与公民的心灵向不朽的神明祈祷。我发现这些女祭司几乎不是来自奈阿波利斯就是来自韦利亚,毫无疑问都是同盟城邦。古事且按下不表;我说一件最近的事:在公民权授予韦利亚人之前,城市裁判官盖乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯根据元老院的决议,指名就韦利亚人卡利法娜向人民提出议案,使她成为罗马公民。难道我们认为:要么是韦利亚人成为了批准者,要么是那位女祭司并未成为罗马公民,要么是条约遭到了元老院与罗马人民双方的践踏吗?

语法注4 条
  1. 52Mamertinis repetentibus

    由名词 Mamertinis 与现在分词 repetentibus 构成的独立夺格,作时间或伴随状况状语(“在马梅尔提尼人索要/要求引渡之时”),位于间接疑问从句 quid essent... iudicaturi 内部。

  2. 54dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum valerent?

    由过去时反诘性无人称被动动形容词结构 dubitandum fuit(“难道应当怀疑……吗?”,意为“毫无疑问”)引出 quin 从句。在 quin 从句内部,关系词短语 quo in genere 与指示词短语 in eodem 形成照应(correlatio),构成对比推论结构:“在审判官所赐奖赏被认可为有效的同一范畴中,统帅们的裁决也理应有效”。

  3. 54num fundos igitur factos populos Latinos arbitramur aut Serviliae legi aut ceteris

    fundos factos [esse] 是罗马公法上的专有术语(fundus fieri,意为“成为批准者/采纳者”),后接所批准法律的与格(Serviliae legi, ceteris [legibus])。全句是以 arbitramur 为主要动词的“宾格加不定式”结构(逻辑主语宾格 populos Latinos,谓语宾格 fundos factos [esse]),疑问小辞 num 引出反诘,预设强烈的否定回答(“难道我们认为他们成为了批准者吗?绝非如此”)。

  4. 55sacra pro civibus civem facere voluerunt

    由 voluerunt 支配的“宾格加不定式”结构,其中 civem 为不定式 facere 的逻辑主语,sacra 为其直接宾格。civibus 与 civem 紧密并置,构成词形格变修辞对比(polyptoton),鲜明突出了罗马国制与宗教法原则:“代市民(pro civibus)主持祭礼者,自身必须是市民(civem)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:52-55