← 西塞罗

为巴尔布斯辩护

§48-51

历代统帅授予公民权的先例

西塞罗列举了马略、庞培之父、苏拉、梅特路斯·皮乌斯以及克拉苏等历代统帅向同盟者授予公民权的先例,论证了因军功赐予公民权是确立已久的合法惯例。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§48

itaque cum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quaestio Licinia et Mucia lege venisset, num quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium est vocatus? nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. quem cum disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non esse factum,—videbat enim populos de suo iure, non de nostro fundos fieri solere,1—sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mario tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere.2

因此,在这次授予公民权的数年之后,当根据《利基尼乌斯与穆基乌斯法》设立起关于公民权的最严苛的专门调查法庭时,难道有任何一位来自同盟城邦而获赐公民权的人被传唤出庭了吗?事实上,斯波莱蒂乌姆人提图斯·马特里尼乌斯——盖乌斯·马略授予公民权的人之一——虽来自一个格外坚固而显赫的拉丁殖民地,却遭到了起诉。当雄辩之士卢基乌斯·安提斯提乌斯指控他时,并未声称斯波莱蒂乌姆人民没有成为批准者——因为他看出了各邦通常只是就其自身的法律而非我们的法律成为批准者——而是指出,既然并未依据《阿普莱乌斯法》建立殖民地(萨图尔尼努斯曾通过该法赋予盖乌斯·马略在每个殖民地任命三名罗马公民的特权),那么在事实本身已不复存在的情况下,这项恩惠理应不再有效。

§49

​nihil habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. quis enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectum virtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi vellet? quod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimi viri nomen aeternum. sit hoc discrimen inter gratiosos civis atque fortis, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis.

那项指控与本案毫无相似之处;然而,盖乌斯·马略身上拥有如此崇高的权威,以至于他并非通过其具有惊人雄辩才能的姻亲卢基乌斯·克拉苏,而是亲自用寥寥数语,以自身的威重为那起案件作了辩护并确立其正当性。法官们,实际上有谁会希望剥夺我们的统帅在战事、战线和军旅中对英勇之士的选拔权,或者剥夺同盟者与缔约诸邦在保卫我们国家时获得奖赏的希望呢?如果盖乌斯·马略的容貌、声音、眼中那统帅特有的炽热、近期的凯旋式以及生前在场的威仪曾经发挥过作用,那么就让他的权威发挥作用吧,让他的功勋发挥作用吧,让人们的记忆发挥作用吧,让这位最勇猛、最显赫者的不朽之名发挥作用吧!让显赫受宠的公民与英勇的公民之间存在这样的差别:前者活着时享用自己的财富,而后者即便在死后——如果此帝国的捍卫者有任何人能够死去的话——其不朽的权威依然长存。

§50

quid? Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Caesium, equitem Romanum, virum bonum, qui vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate donavit? quid? cohortis duas universas Camertium C. Marius? quid? Heracliensem Alexam P. Crassus, vir amplissimus, ex ea civitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus C. Fabricio consule ictum putatur? quid? Massiliensem Aristonem L. Sulla? quid? quoniam de Gaditanis agimus, idem servos novem Gaditanos? quid? vir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. Fabium Saguntinum? quid? hic qui adest, a quo haec quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolita, M. Crassus, non Aveniensem foederatum civitate donavit, homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium parcus in largienda civitate?

那么,老格奈乌斯·庞培在同盟者战争中立下最伟大的战功后,难道没有将公民权授予普布利乌斯·凯西乌斯——一位至今健在的优秀之士、来自同盟邦拉文纳的罗马骑士吗?盖乌斯·马略难道没有授予卡梅尔特人的整整两个步兵大队吗?极显赫的人士普布利乌斯·克拉苏难道没有将公民权授予赫拉克利亚的亚历克萨——来自那个据信在皮洛士时代、盖乌斯·法布里基乌斯任执政官时与之订立了几乎绝无仅有条约的城邦〔之人〕吗?卢基乌斯·苏拉难道没有授予马西利亚的阿里斯托吗?既然我们正在谈论加德斯人,难道同一个人没有授予九名加德斯奴隶吗?最尊贵、具有崇高虔敬与克制品格的昆图斯·梅特路斯·皮乌斯,难道没有授予萨贡图姆的昆图斯·法比乌斯吗?在场的这位马尔库斯·克拉苏——我刚才飞速提及的一切都被他以最精妙的方式详加论述——不仅以威重和审慎著称,而且在赐予公民权方面甚至显得格外吝啬,难道他没有将公民权授予一位阿维尼奥的同盟者吗?

§51

​hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum, quod denique domesticum auctorem patrem suum facere viderat? neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum Hasdrubalem ex bello illo Africano et Mamertinos Ovios et quosdam Vticensis et Saguntinos Fabios civitate donavit. etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse: "hostem qui feriet, erit,3 inquit, mihi Carthaginiensis, quisquis erit." cuius civitatis sit, id habent hodie leve et semper habuerunt, itaque et civis undique fortis viros adsciverunt et hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt.

至此,你竟企图削弱格奈乌斯·庞培的恩惠,或者毋宁说是他的判断与行为吗?他所做的一切,不过是听闻盖乌斯·马略曾经做过的,并亲眼目睹普布利乌斯·克拉苏、卢基乌斯·苏拉、昆图斯·梅特路斯、马尔库斯·克拉苏以及最终作为家族楷模的他自己的父亲所做过的事情。而且他绝非仅仅对科尔内利乌斯一人施惠;事实上,在经历了那场非洲战争后,他将公民权授予了加德斯人哈斯德鲁巴,授予了马梅尔提尼的奥维乌斯家族,授予了某些乌提卡人,以及萨贡图姆的法比乌斯家族。实际上,那些以自己的劳苦和危险保卫我们国家的人,不仅配享其他奖赏,更绝对最有资格获赐他们为其冒着危险与飞矢作战的国家的公民权。但愿各地的此帝国的保卫者都能进入这个国家,而相反,国家的攻击者都能被逐出国门!事实上,我们最伟大的那位诗人也并不希望那句著名的激励之辞仅仅属于汉尼拔,而是属于一切统帅通用的名言: “他说,凡击杀敌军者,不论是谁,于我皆为迦太基人。” 某人属于哪个城邦的公民,他们如今视为微不足道,历来也是如此看待的;因此,他们从四面八方接纳勇士为公民,并且屡屡将出身微贱者的武勇置于贵族的怠惰之上。

语法注3 条
  1. 48populos de suo iure, non de nostro fundos fieri solere

    在间接引语中,介词短语“de suo iure, non de nostro”修饰“fundos fieri”,界定了同盟各邦成为“批准者(fundus)”的适用范畴:即仅涉及自身法律的变更,而非涉及罗马法律(de nostro)。这一对照结构表明,即便当年的控告人安提斯提乌斯也没有采用本案原告那样荒谬的法理逻辑。

  2. 48sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mario tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere

    核心句式为主句“sed... negabat hoc beneficium... valere debere”(然而他主张此项恩惠理应无效)。主动词“negabat”前置了表示原因的“cum”从句(cum... non essent deductae),其中嵌套了关系从句(qua lege... posset)。在主导的“宾格加不定式”结构中,独立夺格“re ipsa sublata”(事实/前提本身被取消)充当条件或原因,揭示了安提斯提乌斯的辩论逻辑:由于建立殖民地这一基础前提未能实现,附带的授予公民权特权亦应归于无效。

  3. 51hostem qui feriet, erit, inquit, mihi Carthaginiensis, quisquis erit

    引自早期史诗诗人恩尼乌斯的六音步诗行。关系从句“hostem qui feriet”隐含先行词“is”,充当主句“erit... mihi Carthaginiensis”(于我而言即为迦太基人)的主语。句末的“quisquis erit”(无论他是谁)作为补充插入,强化了不问出身和城邦的条件。“inquit”为诗句中插入的引语动词。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:48-51