- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:33-36
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证加德斯条约因未经罗马人民投票表决因而在严格意义上并非“神圣不可侵犯”,并通过分析条约中“应恭顺维护罗马人民尊严”之条款,驳斥了原告的荒谬阐释。
quid fuit in rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo aliquid sacrosanctum exceptum videretur? primum enim sacrosanctum esse nihil potest nisi quod populus plebesve sanxit; deinde sanctiones sacrandae sunt aut genere ipso aut obtestatione et consecratione legis aut poenae, cum caput eius qui contra fecerit consecratur. quid habes igitur dicere de Gaditano foedere eius modi? utrum capitis consecratione an obtestatione legis sacrosanctum esse confirmas? nihil omnino umquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse neque legem neque poenam consecratam esse dico. de quibus igitur etiam si latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec quicquam illis verbis "Si qvid sacrosanctvm est" exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?1
在两位执政官盖利乌斯和伦图卢斯就庞培提出的那项提案中,究竟有什么可以被视为除外了某项神圣不可侵犯之物呢?因为首先,除非人民或平民院作出了裁决,否则没有任何事物能够是神圣不可侵犯的;其次,各项制裁规定若要成为神圣的,要么凭借其自身的性质,要么凭借法律或刑罚的呼告与奉献——即当违反者的身家性命被献祭诅咒之时。那么,关于加德斯的条约,你有什么可说属于此类性质的呢?你认定它是通过对性命的献祭诅咒而成为神圣不可侵犯的,还是通过法律的呼告呢?我说,关于那项条约,从来没有向人民提交过任何提案,没有向平民院提交过任何提案,也没有确立过任何神圣的法律或刑罚。因此,关于这些事项,即便曾经提出过我们不得接纳任何人成为公民的决议,然而人民后来所命令的事项仍具有效力,而且在“若有任何神圣不可侵犯者”这句用语中也看不出有任何事项被除外;既然罗马人民从未对这些事项作出过任何命令,你怎敢说有任何事物曾是神圣不可侵犯的呢?
nec vero oratio mea ad infirmandum foedus Gaditanorum, iudices, pertinet; neque enim est meum contra ius optime meritae civitatis, contra opinionem vetustatis, contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei publicae nostrae, cum praepotens terra marique Carthago nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret, et cum duo fulmina nostri imperi subito in Hispania, Cn. et P. Scipiones, exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum Gaditanis foedus fecisse dicitur. quod cum magis fide illius populi, iustitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo publico vinculo religionis teneretur, sapientes homines et publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo consulibus a senatu de foedere postulaverunt. tum est cum Gaditanis foedus vel renovatum vel ictum; de quo foedere populus Romanus sententiam non tulit, qui iniussu suo nullo pacto potest religione obligari.
法官们,我的演说绝不是为了削弱加德斯人的条约;因为反对一个立有殊勋的城邦的权利、反对悠久历史的声誉、反对元老院的威严,绝非我的职分所在。因为昔日我国危难之时,称霸陆海并依托两个西班牙的迦太基危及本帝国,而我国的两位帝国双雷——格奈乌斯和普布利乌斯·西庇阿在西班牙突然陨落阵亡,据传首席百夫长卢基乌斯·马尔基乌斯与加德斯人缔结了条约。由于这一条约更多是凭借该邦人民的信义、我们的正义以及历史的悠久本身,而非凭借任何公法上的宗教约束得以维系,因而明智且精通公法的加德斯人在马尔库斯·雷必达与昆图斯·卡图卢斯担任执政官期间向元老院提出了关于条约的请求。当时与加德斯人的条约要么得到了续订,要么重新缔结;但罗马人民未曾就该条约进行过表决,因为未经其命令,人民绝不可能在任何名义下受宗教誓约的约束。
ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicam nostram consequi potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est; quod publica religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit. neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus est fulta. sed isti disputationi hic certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse nisi quod per populum plebemve sanctum est. quod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? nihil est enim aliud in foedere nisi ut "pia et aeterna pax" sit. quid id ad civitatem? adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: "Maiestatem popvli Romani comiter conservanto.2" id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior.
就这样,加德斯城邦凭借其对我国的功勋、诸位将领的证言、历史的悠久、卓越人物昆图斯·卡图卢斯的权威、元老院的决议以及条约所能获得的利益,全已获得;而凡是本可通过公法宗教加以神圣化的,此处并不具备;因为人民从未在任何地方约束过自己。但加德斯人的诉由并未因此而稍有逊色;因为它得到了极为重大且众多的事实的支撑。然而在这里,你的那种论调绝无立足之地;因为除非经由人民或平民院裁定为神圣,否则没有任何事物能够是神圣不可侵犯的。但假若罗马人民在元老院的建议下、在悠久历史的赞许和评判下、以其自身的意愿和主张所赞同的这项条约,他们同样也通过投票予以赞同了的话,又有什么理由能根据条约本身而不允许加德斯人被接纳进入我们的城邦呢?因为条约中除了“愿有敬虔与永恒的和平”之外别无他文。这与公民权又有何相干?此外还附加了这样一句话——这并非所有条约中都有的:“愿其殷勤地维护罗马人民的尊严。”此句具有如下效力:使得他们在条约中处于屈从的地位。
primum verbi genus hoc "conservanto," quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus, imperantis est, non precantis. deinde cum alterius populi maiestas conservari iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione causaque ponitur cuius maiestas foederis sanctione defenditur. in quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat, "comiter" esse communiter, quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comes benigni, faciles, suaves homines esse dicuntur; "qui erranti comiter monstrat viam," benigne, non gravate; communiter quidem certe non convenit.
首先,“维护”(使用未来命令式)这一动词形式,我们在法律中比在条约中更为常见,它属于命令者而非恳求者的语气。其次,当一方人民的尊严被要求维护,而关于另一方却保持沉默时,其尊严受到条约制裁条款保护的那方人民显然被置于更高的地位和有利的境地。在这点上,原告的解释根本不值一驳,他竟然说“恭顺地”就是“共同地”的意思,仿佛他是在解释某个古老或罕见的词语似的。随和之人被称为亲切、宽容、温和的人;“为迷路者殷勤指路之人”,意味着亲切地、毫无勉强地指路;解释为“共同地”,这绝对是扞格不通的。
- 33de quibus igitur etiam si latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec quicquam illis verbis "Si qvid sacrosanctvm est" exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?
句首的 de quibus 是关系代词用于连词用法的夺格短语,在插入了长退让从句(etiam si latum esset...)之后,于主句前由 de iis(关于这些事项)进行复指与重开(resumptive)。全句的核心骨架为:“de iis... quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?”(关于这些事项,你怎敢说有任何事物曾是神圣不可侵犯的呢?)。从句 tamen id esset quod postea populus iussisset ratum 表达了“人民后来所命令的才具有效力”这一法学原则。
- 35Maiestatem popvli Romani comiter conservanto
动词 conservanto 为第三人称复数的主动态未来命令式,此形式常见于法律条文和公文条约中。上下文中的主语指加德斯人。西塞罗在紧接的文句中指出,这一未来命令式表达的是发号施令者而非请求者的语气(imperantis est, non precantis),从而论证了加德斯在盟约中所处的不对等的从属地位。
