- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:29-32
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论述道,尽管罗马市民法不允许双重国籍,但根据个人自由意志变更或授予公民权一向受到保障,并通过指出加德斯条约中并无禁止授予公民权的例外条款,驳斥了起诉方的异议。
quod si civi Romano licet esse Gaditanum1 sive exsilio sive postliminio sive reiectione huius civitatis,—ut iam ad foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet: de civitatis enim iure, non de foederibus disceptamus,—quid est quam ob rem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? equidem longe secus sentio. nam cum ex omnibus civitatibus via sit in nostram, cumque nostris civibus pateat ad ceteras iter civitates, tum vero, ut quaeque nobiscum maxime societate amicitia sponsione pactione foedere est coniuncta, ita mihi maxime communione beneficiorum praemiorum civitatis contineri videtur. atqui ceterae civitates omnes non dubitarent nostros homines recipere in suas civitates, si idem nos iuris haberemus quod ceteri; sed nos non possumus et huius esse civitatis et cuiusvis praeterea, ceteris concessum est.
但是,如果罗马公民无论是通过流放、后得返国权还是放弃本邦公民权,都可以成为加德斯公民——现在来谈谈与本案毫无关联的条约,因为我们争议的是关于公民权的法理,而不是关于条约——那么究竟有什么理由不准许加德斯公民进入本邦公民权呢?依我之见,情况截然相反。因为既然从所有城邦都有一条通往我们城邦的道路,而且我们的公民也有通往其余各邦的途径,那么在我看来,凡是因盟约、友谊、誓约、协定和条约与我们结合得最为紧密的城邦,就理应因分享公民权的恩惠与奖赏而结合得最为牢固。然而,其余所有城邦如果看到我们拥有与其他城邦相同的权利,定会毫不犹豫地接纳我们的人成为其公民;但我们不能既属于这个城邦又同时属于任何其他城邦,而其余各邦的人却享有这一特许。
itaque in Graecis civitatibus videmus Atheniensis, Rhodios, Lacedaemonios, ceteros undique adscribi multarumque esse eosdem homines civitatum. quo errore ductos vidi egomet non nullos imperitos homines, nostros civis, Athenis in numero iudicum atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero, cum ignorarent, si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse nisi postliminio reciperassent. peritus vero nostri moris ac iuris nemo umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam se civitatem dicavit. sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: nihil habet quod sit proprium religionis ac foederum. defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio, neque tam fide benivolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit ne quem adsciscere civem aut civitate donare possimus.
因此,在希腊诸邦中,我们看到雅典人、罗得人、斯巴达人以及来自各方的人被登记入册,同样的人兼为许多城邦的公民。受这一盲目做法的误导,我自己曾亲眼见到数位无知的同胞公民在雅典位列于陪审法官和战神山议事会成员之列,归属于固定的部族和固定的名额,却全然不知一旦获得了那个城邦的公民权,除非通过后得返国权加以恢复,否则他们便已经丧失了本邦的公民权。但凡通晓我们习俗与法律的人,只要愿意保留本邦公民权,就绝不会归附于另一个城邦。 法官们,但我整篇论辩与演说的这一部分,关涉的是关于变更公民权的通用法理;其中绝无任何属于宗教誓约与条约所特有的内容。因为我所捍卫的是一个普适的原则:全天下任何地域的民族,无论因某种仇恨与隔阂而与罗马人民如何疏远,或是因信义与善意而与我们如何紧密相连,绝没有任何一个民族是被禁止让我们将其中的人接纳为公民或授予公民权的。
O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit,—dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est,—ne quis invitus civitate mutetur neve in civitate maneat invitus! haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum.2 illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut Lanuvini, et ex ceteris generibus gentes universae in civitatem sunt receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti, violatum foedus eorum videretur.
啊,自罗马之名开端以来,我们先祖如受神启般制定的何其卓越的法理啊!我们之中绝无任何人能拥有一个以上城邦的公民权——因为城邦的相异必然导致法律的多样性——任何人只要违背己愿便不能被剥夺或变更公民权,也不能违背己愿被迫留在某一城邦之中!因为这些正是我们自由最稳固的基石:每个人都是保留或放弃自身权利的主人。毫无疑问,最稳固地奠定了我们的帝国并壮大了罗马人民威名的,正是这位城邦的伟大开创者罗慕路斯通过与萨宾人订立的条约所昭示的原则:即便通过接纳仇敌,也应当使这个城邦得到壮大;依照他的威望与榜样,我们的先祖从未中断过公民权的赐予与分享。因此,不仅来自拉提乌姆的许多人,如图斯库卢姆人和拉努维乌姆人,而且来自其他部族的整个民族,如萨宾人、沃尔斯基人和赫尔尼基人,都被接纳获得了公民权;如果这些城邦中有人不愿改变公民权,绝不会被迫改变,而如果有人凭借罗马人民的恩惠获得了我们的公民权,他们的条约也绝不会被视为遭到践踏。
etenim quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum, Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a nobis civis recipiatur. quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere.3 Vbi est igitur in foedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? nusquam. ac sicubi esset, lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio civitatem donandi dederat, sustulisset. exceptum, inquit, est foedus, "Si qvid sacrosanctvm est." ignosco tibi, si neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te a cognitione sua iudicio publico reppulerunt.
事实上,确实存在着某些条约,例如塞诺马尼人、因苏布雷人、赫尔维蒂人、亚皮德人以及高卢若干未开化部族的条约,在这些条约中被明确除外规定:绝不得由我们接纳其中的任何人成为公民。然而,如果正是除外条款使得某事成为不合法,那么凡未作除外之处,便必然是合法的。那么,在加德斯的条约中,何处写有罗马人民不得接纳任何加德斯人获得公民权呢?哪里都没有。而且即便在某处真有此规定,那么明确赋予庞培授予公民权权能的《盖利乌斯与科尔内利乌斯法》也早已将其废除了。 “条约已被除外,”他说,“‘若有任何神圣不可侵犯者’。” 如果你既不懂布匿人的法律(因为你早已抛弃了自己的城邦),又未能查阅我们的法律,我是可以原谅你的;因为法律本身已通过一次公审判决将你彻底屏除于对它们的认识之外了。
- 29civi Romano licet esse Gaditanum
在非人称动词 licet 接与格(civi Romano)时,不定式 esse 的表语补足语通常与之一致采用与格(Gaditano);但此处使用了宾格(Gaditanum),这是因为 esse 的逻辑主语被视作普遍性的宾格,或直接作为宾格加不定式结构中的表语宾格处理。
- 31sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum
此句承接前文 haec sunt enim fundamenta...,为解释性的“宾格加不定式”结构,其中 quemque 为逻辑主语,dominum 为表语宾格。sui ... iuris 为从属于 dominum 的所有属格,retinendi et dimittendi 则是与名词 iuris 在性、数、格上一致的动形容词属格,整体构成“每个人都是保留与放弃自身权利的主人”。
- 32quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere
基于法律反面解释(argumentum a contrario)原则的论断。其逻辑在于:如果明确的除外条款正是导致禁止的原因(exceptio facit ne liceat),那么在未作除外之处(ubi non sit exceptum),必然属于被允许之列(necesse est licere)。从属的 ubi 分句中使用虚拟式现在时 sit,表示概括性的假设条件。
