- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:37-41
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗抨击了原告对条约用语的荒谬曲解,并论证加德斯人非但没有反对授予公民权,反而基于其历来对罗马的卓越贡献全力支持巴尔布斯,甚至对告发者作出了严厉的元老院决议。
et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi Romani communiter conservent, id est ut populus Romanus suam maiestatem esse salvam velit. quod si iam ita esset, ut esse non potest, tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. potestne igitur nostra maiestas a Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?1
而且同时,在条约中规定他们“共同地”维护罗马人民的尊严也是荒谬绝伦的——也就是说,罗马人民希望自己的尊严平安无事。即便情况当真如此(这本是不可能的),然而条约也只是就我们的尊严作出了规定,对于他们的尊严却只字未提。那么,如果我们无法用奖赏来激励加德斯人以维护我国的尊严,加德斯人又怎能亲切地维护我们的尊严呢?再者,如果我们受到阻碍,不能通过罗马人民将因英勇而授予恩惠的权力交托给我们的将领,究竟还能有任何尊严可言吗?
sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici viderentur? illis enim repetentibus L. Cornelium responderem2 legem populum Romanum iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conservare deberent, quae certe minueretur si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus.
但是,假若加德斯人当时反对我,我本以为真正可以陈述的那些话,现在我又何必多费口舌去辩论呢?因为如果他们要求索回卢基乌斯·科尔内利乌斯,我本会回答说:罗马人民通过了一项关于授予公民权的法律;诸同盟邦通常无须成为此类法律的批准者;格奈乌斯·庞培是根据其参谋会的意见将公民权授予此人的;加德斯人并未掌握我们人民的任何命令;因此不存在任何被法律视为除外的神圣不可侵犯之物;即使存在,然而条约中除了和平之外并未规定任何其他内容;此外还附加了这样一项条款,即他们应当维护我们的尊严,而如果我们要么不能在战争中任用他们的公民作为帮手,要么完全没有授予奖赏的权力,这一尊严无疑将受到削弱。
nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum id quod defendo voluntate eorum, auctoritate, legatione ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio rei publicae †ii ab omni studio sensuque Poenorum mentis suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; qui, cum maxima bella nobis inferrentur, moenibus hostem excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani semper omni sanctiorem arce duxerunt, et hoc foedere Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut Hercules itinerum ac laborum suorum, sic maiores nostri imperi ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt.
然而现在,既然我所辩护的事项得到了他们自身的意愿、权威以及使团本身的赞同,我又何必与加德斯人作对而言呢?他们从自己建邦之初,抑或出于对共和国的热忱,便将自己的心意从布匿人的一切热忱与意识转向了我们的帝国和威名;当最重大的战争降临我们身上时,他们以城墙将敌人阻挡在外,以舰队进行追击,以血肉之躯、财富和军队将其击退;他们既始终认为那古老的马尔基乌斯条约的形态比任何堡垒都更为神圣,又认为根据卡图卢斯和元老院的权威所缔结的这项条约,使他们与我们紧密相连;他们的城墙、神庙和田野,正如同赫拉克勒斯希望〔它们〕成为其旅程与艰辛的边界一样,我们的祖先也希望〔它们〕成为罗马人民的帝国和威名的边界。
testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et gloria, Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios, Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc ius esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit, sit in nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem.
他们不仅召唤我们那些虽死而其不朽的记忆与荣耀长存的将领们作证——西庇阿家族、布鲁图斯家族、霍拉提乌斯家族、卡西乌斯家族、梅特路斯家族——而且召唤在场的这位格奈乌斯·庞培作证,当他在远离他们城墙的地方进行激烈而重大的战争时,他们曾以给养和金钱予以协助,并且召唤此刻的罗马人民自身作证,在粮价高涨时他们曾像以前屡次做过的那样供应粮食解救了人民;他们以此证明他们希望存在这样一种权利:如果他们及其子孙中有人具有卓越的英勇,就能在我们的军营中、在将领的帅帐中、并在军旗之间以及战列之中拥有一席之地,并且通过这些阶梯进而晋升至公民权。
quod si Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis virtute adipisci licet civitatem, Gaditanis autem officiis vetustate fide periculis foedere coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum ictum sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. atque hanc, iudices, non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa declarat. hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad hoc iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos videtis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic ab illo periculum crearetur3 gravissima autem in istum civem suum Gaditani senatus consulta fecerunt.
假若那些被剥夺土地并被课以赋税作为惩罚的阿非利加人、撒丁人和西班牙人尚且可以通过英勇获得公民权,而通过功绩、悠久历史、忠诚、共同的危险和条约与我们结合在一起的加德斯人却不被允许享有同样的权利,那么他们将认为并非是我们与他们缔结了条约,而是我们向他们强加了极不公正的法令。法官们,这番话绝非出自我本人的捏造,我所说的完全是加德斯人的裁决,事实本身便证明了这一点。我声明,早在此时的多年前,加德斯人就以官方名义与卢基乌斯·科尔内利乌斯缔结了客友关系。我将出示凭信;我请使节们起立;你们看到为了这场审判,最高尚、最显赫的人物被派来作为赞誉者、作为这场危难的求情者;最后,面对此前在加德斯闻所未闻之事——即此人竟会受到那个人构陷的危难——加德斯元老院针对他们那位同邦公民通过了极为严厉的决议。
- 37si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus
此处接在表示阻碍的动词(impedimur)之后,由“quo minus + 虚拟语气(deferamus)”构成妨碍从句。动形词短语“beneficiorum virtutis causa tribuendorum”作名词“potestatem”的属格定语(宾格性属格),意为“因英勇而授予恩惠的权力”。
- 38illis enim repetentibus L. Cornelium responderem
“illis repetentibus”并非独立夺格,而是现在分词短语作主句动词“responderem”的间接宾语(与格),意为“对于要求要回卢基乌斯·科尔内利乌斯的他们(加德斯人),我本会回答……”,构成与过去或现在事实相反的条件句主句。
- 41re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic ab illo periculum crearetur
“re ... inaudita”为独立夺格,其后由“fore ut...”引出的未来不定式构式同位解释其具体内容(即被告发者陷害而面临危难这一事件),构成了后文主句“Gaditani senatus consulta fecerunt”(加德斯人通过了严厉的元老院决议)的背景条件。
