- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:25-28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗抨击控方的主张不公地剥夺了同盟民因战功获得公民权的资格,并结合历史先例详细阐述了罗马法关于变更公民权的基本原则(个人自由意志、禁止双重国籍、流亡以及后得返国权)。
hanc tu igitur, patrone foederum ac foederatorum, condicionem statuis Gaditanis, tuis civibus, ut, quod iis quos magnis adiutoribus tuis usi civibus armis subegimus atque in dicionem nostram redegimus liceat, si populus Romanus permiserit, ut ab senatu, etiam per imperatores nostros civitate donentur, id ne liceat ipsis?1 qui si suis decretis legibusve sanxissent ne quis suorum civium castra imperatorum populi Romani iniret, ne quis se pro nostro imperio in periculum capitis atque in vitae discrimen inferret, Gaditanorum auxiliis, cum vellemus, uti nobis ut liceret, privatus vero ne quis vir et animo et virtute praecellens pro nostro imperio periculo suo dimicaret, graviter id iure ferremus, minui auxilia populi Romani, debilitari animos fortissimorum virorum, alienigenarum nos hominum studiis atque paterna virtute privari.
因此,条约与同盟者的庇护人啊,你竟给加德斯人——你的同胞公民——设定这样一种条件:对于那些我们借助你的同胞公民这一巨大助力、以武力征服并置于我们统治之下的人,如果罗马人民准许,他们尚且可以通过元老院甚至通过我们的统帅被授予公民权,而这同一权利反而不准许授予加德斯人自己吗?如果他们曾以自己的法令或法律明文规定,其同胞公民一律不得进入罗马人民统帅的军营,不得为我们的帝国而身冒生死绝境与性命之虞,使得我们在需要时固然可以使用加德斯人的正规援军,但绝不允许任何在胆略与美德上卓越出众的私人为了我们的帝国而自冒风险作战,那么我们理当对此深感愤慨,认为罗马人民的辅助军力被削弱,最英勇之士的气概受挫,我们被剥夺了异邦人士的热忱与祖传的美德。
atqui nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint; nihil enim magis uteremur iis adiutoribus, sublatis virtutis praemiis, quam si omnino iis versari in nostris bellis non liceret. etenim cum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis qui se opponat periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto?
然而各位法官,同盟者究竟是制定这些法律规定,不准任何来自这些城邦的人参与我们战争的危险,还是规定我们因其美德而授予其公民的奖赏不得生效,这两者之间毫无区别;因为一旦取消了对美德的奖赏,我们便不可能利用这些助力,正如完全不允许他们投身于我们的战争中一样。事实上,自人类诞生以来,即便为了自己的祖国,在未设立任何奖赏的情况下挺身面对敌人锋镝的人也寥寥无几;难道你们认为,面对异邦的国家,不仅在毫无奖赏设立、甚至在受到严加禁止的情况下,还会有人甘愿自投于险境吗?
sed cum est illud imperitissime dictum de populis fundis, quod commune liberorum est populorum, non proprium foederatorum,—ex quo intellegi necesse est aut neminem ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex foederatis,— tum vero ius omne noster iste magister mutandae civitatis ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus publicis positum, sed etiam in privatorum voluntate. iure enim nostro neque mutare civitatem quisquam invitus potest, neque si velit mutare non potest, modo adsciscatur ab ea civitate cuius esse se civitatis velit: ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano ut sit is civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere impediatur quo minus ex civi Romano civis Gaditanus possit esse.
然而,不仅关于城邦作为法律接纳者一事被极其愚昧地论述——这件事本是自由城邦所共有的,而非同盟城邦所特有的,由此必然可以理解为:要么盟友中绝无任何人能成为公民,要么同盟者中确实有人能够成为公民——而且我们这位导师对于变更公民权的全部法理亦一无所知;法官们,这项法理不仅取决于公共法律,还取决于私人自身的意志。因为依据我们的法律,任何人只要违背己愿便不能变更公民权;而只要他愿意,并且只要他被自己希望加入的那个城邦所接纳,他也绝不可能无法变更:正如加德斯人如果指名议决让某位罗马公民成为加德斯公民,那么我们的公民就拥有变更公民权的巨大权力,也不会受到条约的阻碍而无法从罗马公民变为加德斯公民。
duarum civitatum civis noster esse iure civili nemo potest: non esse huius civitatis qui se alii civitati dicarit potest. neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Zmyrnae vidimus accidisse, ut earum civitatum fierent cives, cum hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum civitatis mutatione vertissent,2 sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. neque enim sine causa de Cn. Publicio Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum est ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his rebus relictis alias se in civitates contulerunt.
依据市民法,我们的公民绝无任何人能同时成为两个城邦的公民;但凡自愿归属于另一个城邦的人,便能够不再是本邦的公民。而且,不仅通过归附外邦——正如我们看到在厄运降临时,那些最显赫的人士如昆图斯·马克西穆斯、盖乌斯·莱纳斯、昆图斯·菲利普斯在那切里亚,盖乌斯·卡托在塔拉科,昆图斯·凯皮奥与普布利乌斯·鲁蒂利乌斯在士麦那所经历的那样,他们成为了那些城邦的公民,因为在他们通过变更公民权而移居异土之前,他们是无法丧失罗马公民权的——不仅通过这种方式,而且通过后得返国权,公民权的变更同样能够发生。事实上,在先辈时代,我们的使节启程前往希腊时希望带一位名叫格奈乌斯·普布利基乌斯·梅南德尔的获释奴作为随行翻译,有一项关于他的提案被提交给人民:如果这位普布利基乌斯返回故乡后再回到罗马,他仍不失为罗马公民,这绝非毫无缘由。在更早的记忆中,许多罗马公民也是出于自身意志,在未受定罪且完好无损的情况下,抛弃这里的事务而迁居到其他城邦去的。
- 25ut, quod iis quos magnis adiutoribus tuis usi civibus armis subegimus atque in dicionem nostram redegimus liceat, si populus Romanus permiserit, ut ab senatu, etiam per imperatores nostros civitate donentur, id ne liceat ipsis?
该句由“condicionem statuis”所引出的名词性从句框架“ut ... id ne liceat ipsis”构成,前置的关系从句“quod iis ... liceat”(凡允许那些被征服者的特权)倒置于其先行词“id”之前。此外,从句“ut ab senatu, etiam per imperatores nostros civitate donentur”作为同位语从句进一步阐释“liceat”的主语内容,形成了复杂的嵌套结构。
- 28cum hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum civitatis mutatione vertissent
“ante ... quam”分离出现,引导表示时间与条件界限的从属从句。“solum vertere”(字面为“改变土壤/踏上异邦土地”)是罗马法中指称因流亡或自愿移居而变更所属城邦的固定习语,此处的夺格短语“civitatis mutatione”(通过变更公民权)则表示该行为的手段与方式。
