- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:20-24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗阐明,同盟诸邦“接纳法律(fundus)”的制度旨在使其自主采纳罗马民法以利于其自身,绝非用来限制罗马向立下战功者颁授公民权的最高主权,并痛斥控方将忠诚盟友排除在甚至向贡民与奴隶开放的荣誉之外的荒谬与不公。
O praeclarum interpretem iuris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emendatorem nostrae civitatis, qui hanc poenam foederibus adscribat, ut omnium praemiorum beneficiorumque nostrorum expertis faciat foederatos! quid enim potuit dici imperitius quam foederatos populos fieri fundos oportere?1 nam id non magis est proprium foederatorum quam omnium liberorum. sed totum hoc, iudices, in ea fuit positum semper ratione atque sententia ut, cum iussisset populus Romanus aliquid, si id adscivissent socii populi ac Latini, et si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo tamquam in fundo resedisset, ut tum lege eadem is populus teneretur, non ut de nostro iure aliquid deminueretur, sed ut illi populi aut iure eo quod a nobis esset constitutum aut aliquo commodo aut beneficio uterentur.
哦,多么杰出的法律阐释者、古制权威、我国的矫正者与纠错者啊,他竟给条约附加如此的惩罚,以至于让同盟诸邦被剥夺享受我们一切奖赏与恩惠的权利!试问,还有什么比断言同盟诸邦必须成为批准接纳法律的主体更为愚昧的呢?因为这一点对于同盟诸邦而言,并不比对于所有自由城邦更具有专属性。各位法官,这整件事向来基于这样一种原则与意图:当罗马人民通过某项决议时,如果同盟诸邦与拉丁人采纳了它,并且我们所拥有的法律如在基石上扎根一般在某个城邦中确立下来,那么该邦才受这同一法律的约束;这并非为了削弱我们的权利,而是为了让那些城邦能够享受由我们所制定的法律,或是享受某种便利与恩惠。
tulit apud maiores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus; innumerabiles aliae leges de civili iure sunt latae; quas Latini voluerunt, adsciverunt; ipsa denique Iulia, qua lege civitas est sociis et Latinis data, qui fundi populi facti non essent civitatem non haberent.2 in quo magna contentio Heracliensium et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in iis civitatibus foederis sui libertatem civitati anteferret. postremo haec vis est istius et iuris et verbi, ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant.
在我们先辈的时代,盖乌斯·富里乌斯提出了关于遗嘱的法律,昆图斯·沃科尼乌斯提出了关于妇女继承权的法律;还有无数其他关于市民法的法律获得通过;凡是拉丁人中意的,他们便予以采纳。最终,正是那项将公民权赋予同盟者与拉丁人的《尤利乌斯法》本身规定,凡未成为该法批准接纳主体的城邦,便不得拥有公民权。就此而言,在赫拉克利亚人与那不勒斯人当中曾发生过激烈的争论,因为这些城邦中的很大一部分人宁愿保有其条约所赋予的自由,而不愿接受罗马公民权。总之,无论该法权还是该术语的效力都在于:诸城邦是凭借我们的恩惠,而非依凭其自身的法权成为接纳者的。
cum aliquid populus Romanus iussit, id si est eius modi ut quibusdam populis, sive foederatis sive liberis, permittendum esse videatur ut statuant ipsi non de nostris sed de suis rebus, quo iure uti velint, tum utrum fundi facti sint an non quaerendum esse videatur; de nostra vero re publica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute fundos populos fieri noluerunt. atqui si imperatoribus nostris, si senatui, si populo Romano non licebit propositis praemiis elicere ex civitatibus sociorum atque amicorum fortissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra pericula, summa utilitate ac maximo saepe praesidio periculosis atque asperis temporibus carendum nobis erit.
当罗马人民通过某项决议时,如果其性质属于似乎应当准许某些城邦(无论是同盟邦还是自由邦)自己做出决断,不是关于我们的事务,而是关于他们自身的事务,决定他们愿意使用何种法律,那么此时似乎才应当查明他们是否已经批准接纳;然而,关于我们的国家、我们的帝国、我们的战争、胜利与安全,先辈们绝不希望各邦成为批准接纳的主体。可是,如果不允许我们的统帅、元老院和罗马人民通过设立奖赏,从盟友与友邦的城邦中选拔最英勇、最优秀之士,为了我们的安全去甘冒风险,那么在危难艰辛的时刻,我们将常常丧失最巨大的助益和最强大的护佑。
sed, per deos immortalis, quae est ista societas, quae amicitia, quod foedus, ut aut nostra civitas careat in suis periculis Massiliensi propugnatore, careat Gaditano, careat Saguntino, aut, si quis ex his populis sit exortus qui nostros duces auxilio laboris, commeatus periculo suo iuverit, qui cum hoste nostro comminus in acie saepe pugnarit, qui se saepe telis hostium, qui dimicationi capitis, qui morti obiecerit, nulla condicione huius civitatis praemiis adfici possit?
但是,凭着不朽的神明起誓,这算是什么同盟,算是什么友谊,算是什么条约呢?难道在危急关头,我们的国家竟要缺少来自马西利亚的捍卫者,缺少来自加德斯的捍卫者,缺少来自萨贡图姆的捍卫者;抑或,如果这些城邦中涌现出某个人,以其辛劳的支援以及冒自身危险运送给养来协助我们的将领,屡次与我们的敌人在战线上短兵相接,屡次挺身面对敌人的投掷武器、面对生死搏斗、面对死亡本身,难道他在任何条件下都绝不能获得本邦奖赏的授予吗?
etenim in populum Romanum grave est non posse uti sociis excellenti virtute praeditis, qui velint cum periculis nostris sua communicare; in socios vero ipsos, et in eos de quibus agimus foederatos, iniuriosum et contumeliosum est iis praemiis et iis honoribus exclusos esse fidelissimos et coniunctissimos socios quae pateant3 stipendiariis, pateant hostibus, pateant saepe servis. nam stipendiarios ex Africa, Sicilia, Sardinia, ceteris provinciis multos civitate donatos videmus, et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent et magno usui rei publicae nostrae fuissent, scimus civitate esse donatos; servos denique, quorum ius, fortuna, condicio infima est, bene de re publica meritos persaepe libertate, id est civitate, publice donari videmus.
事实上,对于罗马人民而言,无法起用那些具备卓越美德且愿与我们的危难患难与共的盟友,乃是一件沉痛之事;而对于盟友自身,对于我们所论及的同盟诸邦而言,最忠诚、最休戚与共的盟友竟被排斥在那些对贡赋之民开放、对敌人开放、且常常对奴隶开放的奖赏与荣誉之外,这更是一种侵害与羞辱。因为我们看到许多来自阿非利加、西西里、撒丁及其他行省的纳贡者被授予公民权;我们知道有些曾投奔我们统帅并对我们国家建立大功的敌人被授予了公民权;最后,我们极频繁地看到,那些权利、境遇和身份最为卑微的奴隶,只要对国家有功,便会被公开赐予自由——也就是公民权。
- 20foederatos populos fieri fundos oportere
该句是由非人称动词 oportere 引导的宾格不定式从句。foederatos populos 作不定式 fieri 的主语(宾格主语),fundos 作表语(述语宾格)。法律专门术语“fundus fieri”指同盟邦在其内部采纳并批准某项罗马法律以受其约束。
- 21qui fundi populi facti non essent civitatem non haberent
关系从句 'qui ... non essent' 省略了指示词先行词(ii / ii populi),充当 haberent 的主语。其中的过去完成时虚拟式 essent 反映了在叙述《尤利乌斯法》规定时的间接引语或条件性虚拟。
- 24iis praemiis et iis honoribus exclusos esse fidelissimos et coniunctissimos socios quae pateant
不定式 exclusos esse 的宾格主语是 fidelissimos et coniunctissimos socios,iis praemiis et iis honoribus 为表示分离的夺格。中性复数关系代词 quae 既与 praemiis(中性)保持性的一致,也统摄了男性名词 honoribus。
