- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.humanitext-lat2:16-19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出庞培的显赫功绩本应使其免遭嫉妒的中伤,借此结束对庞培的赞颂,并说明自己只是对先前的辩论作补充润色;随后他为卑微出身者的进阶正当性辩护,并引出本案的核心法律争点:依据《盖利乌斯-科尔内利乌斯法》授予公民权时,同盟邦是否必须先行批准接纳该法(fundus fieri)。
is vir a quo senatus adulescentulo atque equite Romano1 saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus honoribus insignibus singularibusque decorasset,—si nunc apud nos id quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret? nemo profecto; mors enim cum exstinxisset invidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria niterentur. cuius igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius visa atque perspecta obtrectatorum voce laedetur?2
——他是这样一位人物:当他尚且年轻且只是一名罗马骑士时,元老院便屡次为了国家的共同安危向他求援;他的战功伴随着赫赫胜利在陆上和海上跨越了所有民族;他的三次凯旋式证明了整个世界都处于我们帝国的掌控之下;罗马人民曾以卓越非凡的荣誉来装点他——如果如今在我们当中有人说,他的所作所为是违背条约之举,那么谁会听从呢?绝无一人;因为一旦死亡扑灭了嫉妒,他的战功必将依托于永恒声名的荣耀。那么,这样一位仅仅听说其美德便不容置疑的人物,他那为人亲眼目睹且历经检验的美德,难道竟会被诽谤者的声音所中伤吗?
omittam igitur Pompeium iam oratione mea reliqua, sed vos, iudices, animis ac memoria tenetote. de lege, de foedere, de exemplis, de perpetua consuetudine civitatis nostrae renovabo ea quae dicta sunt; nihil enim mihi novi, nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam et pro facultate et pro fide sua diligentissime vobis explicavit, neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquit. sed quoniam me recusante placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem, peto a vobis ut me offici potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam ac munus putetis.
因此,在随后的辩词中我将不再提及庞培,但各位法官,请你们将他铭记于心怀与记忆中。关于法律、关于条约、关于先例、关于我国沿袭不绝的习俗,我将重申那些已经谈过的内容;因为无论是马尔库斯·克拉苏(他以其才干和诚信向你们极其审慎地阐明了全案),还是格奈乌斯·庞培(他的演说充溢着各种文采),都没有留下任何崭新或未经触及的内容让我去讲。但是,尽管我曾推辞,既然他们二人都希望由我来进行这项如同对作品进行最后润色的收尾之劳,我便恳请各位认为,我承担这项工作与职责,是出于尽责的本分而非夸耀口才的欲望。
ac prius quam adgrediar ad ius causamque Corneli, quiddam de communi condicione omnium nostrum deprecandae malivolentiae causa breviter commemorandum videtur. si quo quisque loco nostrum est, iudices, natus, aut si, in qua fortuna est nascendi initio constitutus, hunc vitae statum usque ad senectutem obtinere debet, et si omnes quos aut fortuna extulit aut ipsorum inlustravit labor et industria poena sunt adficiendi, non gravior L. Cornelio quam multis viris bonis atque fortibus constitui lex vitae et condicio videretur: sin autem multorum virtus, ingenium, humanitas ex infimo genere et fortunae gradu non modo amicitias et rei familiaris copias consecuta est, sed summam laudem, honores, gloriam, dignitatem, non intellego cur potius invidia violatura virtutem L. Corneli quam aequitas vestra pudorem eius adiutura videatur.
在进入科尔内利乌斯的法权和诉讼之前,为了消除敌意,似乎应当就我们所有人的共同境遇作一简短的提及。各位法官,如果我们当中的每一个人无论生于何种地位,抑或在降生之初被置于何种境况,都必须将这种生活地位一直保持到老年,并且如果所有被命运拔擢或依靠自身的勤奋努力而显赫的人都要遭受惩罚,那么为卢基乌斯·科尔内利乌斯所确立的生活法则与条件,看起来并不比施加于许多善良勇敢之士的更为苛刻;但如果许多人凭借其美德、才智与仁爱,从最卑微的出身和境遇层级出发,不仅赢得了友谊与家资,更获得了崇高的赞誉、官职、荣耀与尊严,那么我便不明白,为何看来更会是嫉妒侵害卢基乌斯·科尔内利乌斯的美德,而不是各位的公正扶助他的谦谨。
itaque quod maxime petendum est a vobis idcirco non peto, iudices, ne de vestra sapientia atque de vestra humanitate dubitare videar: est autem petendum ne oderitis ingenium, ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne virtutem puniendam putetis. illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem videritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causae potius quam impedimento esse malitis. nascitur, iudices, causa Corneli ex ea lege quam L. Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; qua lege videmus rite esse sanctum ut cives Romani sint ii quos Cn. Pompeius de consili sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit, indicant publicae tabulae. accusator fatetur, sed negat ex foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus factus esset,3 in hanc civitatem venire.
因此,各位法官,那最应当向你们恳求之事,我之所以不予恳求,恰恰是以免我显得怀疑各位的智慧与仁爱:但应当恳求的乃是,你们不要憎恶才智,不要敌视勤勉,不要认为仁爱应被压制,美德应受惩罚。我所恳求的是:如果你们看到案情本身独立成立且稳固,你们宁愿让此人自身的优良品质成为案件的助益而非阻碍。 各位法官,科尔内利乌斯的案件源自卢基乌斯·盖利乌斯和格奈乌斯·科尔内利乌斯依据元老院决议所通过的那项法律;依据该法,我们看到已正式规定,凡格奈乌斯·庞培依据咨议会意见个别授予公民权的人,皆为罗马公民。卢基乌斯·科尔内利乌斯被授予公民权一事,在场的庞培予以说明,公共档案亦予昭示。控方承认此事,但断言同盟邦的任何成员,除非该邦自身已批准接纳该法,否则绝不可能加入本国公民身份。
- 16adulescentulo atque equite Romano
在性、数、格上与受介词 a 支配的关系代词 quo 一致的夺格名词短语。由表示年龄与身份的名词(指小名词 adulescentulus 与 eques Romanus)构成,未带连词 cum,在此充当谓语性同位语,含有时间或让步意味,表示“当他尚且年轻且只是一名罗马骑士时”。
- 16cuius igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius visa atque perspecta obtrectatorum voce laedetur?
由关系从句 cuius ... non daret 与主句 huius ... laedetur 构成的对应句式。在先的关系从句采用非真实条件句的未完成过去时虚拟式(non daret:“其美德即便仅仅听说,本也不会留下怀疑的余地”);而主句则使用将来时直陈式(laedetur)构成修辞反问,对眼前亲眼目睹的美德反遭诽谤这一事实表达强烈的愤慨与否定。
- 19nisi is populus fundus factus esset
源自罗马公法习惯用语 populus fundus fit(一邦人民成为法律的批准者/接纳者)的条件从句。名词 fundus 在此作表语,意为“批准者”或“认可人”,指同盟城邦全体人民正式通过决议接受并吸纳罗马法律。过去完成时虚拟式 factus esset 表达控方间接引语中所主张的过去未曾发生的条件。
