- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:6-10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责皮索在马其顿及拜占庭的劫掠与司法腐败,继而抨击加比尼乌斯在叙利亚的军事惨败、勒索勾结以及对骑士阶层包税人的迫害,力主召回二人。
omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta, caedis relinquo, libidines praetereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperi nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse; nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico.1 ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? quae illi exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum, effervescentem in Asiam atque erumpentem ore, repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent,2 tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta sanctissime custodita tenuerunt: te imperatore infelicissimo et taeterrimo, Caesonine calventi, civitas libera, et pro eximiis suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est ut, nisi C. Vergilius legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent.3 quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? emisti a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem qui gubernare debueras everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret: id emptum ita vendidisti ut aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres.
我略去在自由城市中违背法律和元老院决议行使裁判权之事,不谈杀戮,略去纵欲之事;对这纵欲已有最令人痛心的证据存留,既成了罪恶丑行的显著见证,又几乎成了对我们帝国正当仇恨的由头:众所周知,最显贵的少女们投井自尽,以自愿的死亡排除了不可避免的屈辱;我略去这些,并非因为它们不是极其严重,而是因为我现在是在没有证人的情况下发言。然而,有谁不知拜占庭城本身曾密布并极盛地饰有雕像?当那些人在最浩大的开支与战争中筋疲力竭,抵御米特拉达梯的一切冲击以及全副武装、向亚洲沸腾并从口中喷涌而出的整个本都军,以自己的颈项将其击退并阻隔之时,我说,正是在那时以及其后,拜占庭人将那些雕像与城中其余饰物以最神圣的方式妥善保存: 然而在你这个最不祥、最可憎的统帅——凯索尼努斯·卡尔文提乌斯任内,一个因其卓越贡献而被元老院和罗马人民赋予自由的自由城市,竟被如此掠夺和剥光,以致若非副官盖乌斯·维尔吉利乌斯这位英勇而清白之士出面干预,拜占庭人在那极其庞大的数量中连一座雕像也不会留存。在亚该亚有哪座神殿,在整个希腊有哪个圣所或圣林如此神圣,以致其中尚有任何塑像、任何饰物留存?在这座城邦的那场沉船之灾中——而本该掌舵的正是你,你却颠覆了它——你从那最卑劣的平民保民官手中,我说,就在那时你以巨款买下了违背元老院决议和你女婿的法律、在自由民中就借贷金钱施行裁判的权力:你买下这一权力后又将其倒卖,致使你要么不行使裁判权,要么使罗马公民倾家荡产。
quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de provincia disputo. itaque omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat: de provincia quod agitur, id disputo. huic vos non submittetis?4 hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior an infelicior esset iudicare.
各位议员,关于这些事,我现在对那个人本身一概不论:我讨论的是行省。因此,你们屡次听闻、即使此刻听不到也铭记于心的这一切,我都予以略去。关于他在城内的厚颜无耻——那是他亲临此地时深深印在你们心头和眼前的——我绝口不提;关于他的傲慢、不逊和残暴,我亦不加论述;就让他那些隐秘的纵欲深藏下去吧,那是他曾用容貌与眉毛、而非用羞耻与节制来掩盖的:行省所关涉之事,才是我所论述的。你们难道不对这个人派遣继任者吗?你们难道容忍他停留更久吗?此人一踏入行省,其运气便与邪恶相互竞争,以致无人能判断他究竟是更肆无忌惮,还是更不祥倒霉。
an vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquam actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret.
抑或,那个塞米拉米斯真该在叙利亚被留任更久吗?他开赴行省的行径竟至如此:阿里奥巴尔赞尼斯国王竟把你们的执政官如同色雷斯雇佣凶手一般雇来实施杀戮;继而他初抵叙利亚便导致骑兵覆灭,随后精锐大队被斩杀殆尽。因此,在叙利亚,在那位统帅之下,除了与僭主们进行金钱勾结、私了、劫掠、强盗行径和屠杀之外,从未行过任何其他事;而罗马人民的统帅竟公然在列阵的军队面前伸出右手,不去激励士兵追求荣耀,反而高呼一切都是他已买下的、且是他必须买下的。
iam vero publicanos miseros—me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore!—tradidit in servitutem Iudaeis et Syris, nationibus natis servituti. statuit ab initio, et in eo perseveravit, ius publicano non dicere; pactiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit; vectigalis multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quo veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit.5 quid multa? crudelis haberetur si in hostis animo fuisset eo quo fuit in civis Romanos, eius ordinis praesertim qui est semper pro dignitate sua benignitate magistratuum sustentatus.
如今,那悲惨的包税人——因那些曾对我恩重如山者的悲惨与痛苦,我自己亦甚是悲惨!——竟被他交予犹太人和叙利亚人这些生而为奴的民族任意奴役。他从一开始便决定且顽固坚持不给包税人主持裁判;他撤销了毫无不法之处订立的契约;他撤除了卫队;他免除了许多纳税人和贡纳者的义务;在凡是他本人所在的城镇或他将去往之处,他都禁止包税人或其奴隶出现。何须赘言?假使他以对待罗马公民的心思去对待敌人,他都会被视为残暴无道;尤其是对待那一阶层的公民,而该阶层本是因其显赫声望而始终蒙受长官厚待所维系的。
- 6nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico
虚拟语气从句(quod non... sint)表示被否定的原因,与直说语气从句(sed quia... dico)表示真实的原因相对比的典型结构。说话者否定或摒弃的理由采用虚拟语气,而作为事实提出的正面理由则采用直说语气。
- 6effervescentem in Asiam atque erumpentem ore, repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent
动词 sustinerent 的宾语为 omnis Mithridaticos impetus 与 totum Pontum armatum。后者被现在分词 effervescentem 和 erumpentem 所修饰,而完成分词 repulsum 与 interclusum 则以表语性分词补充说明抵御的结果,描绘了拜占庭人以己身之颈项(cervicibus suis)阻截并击退本都洪流的壮烈景象。
- 7unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent
unum 与 nullum 并用构成强调性冗赘表达(全面否定),意为“在那庞大数量中连一座雕像也不会留存(绝无仅有)”。此处 Byzantii 为主格复数(主语“拜占庭人”),而非地名方位格。
- 8huic vos non submittetis?
动词 submittere 在此处属行政专门用法,指“派遣继任者”(submittere = successorem mittere),与格 huic 指代被替换的对象皮索,意为“你们难道不对这人派遣继任者吗?”,而非“屈服于此人”。
- 10quo in oppido ipse esset aut quo veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit
关系词-呼应词结构(quo in oppido... ibi)。关系从句中的虚拟语气 esset 与 veniret 表示过去的泛指或反复动作(“凡是他所在的城镇,或凡是他将去往之处”),或受间接禁令结构的情态同化影响。
