- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:1-5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗在讨论执政官行省指派问题时,声明将个人恩怨与国家利益分离,同时列举皮索与加比尼乌斯颠覆国家、残酷掠夺并彻底毁坏叙利亚与马其顿行省的罪状,主张应将这两处行省予以收回并重新指派。
si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim provincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines ex provinciis potissimum detrahendi sint:1 non dubitabit quid sentire me conveniat, cum quid mihi sentire necesse sit cogitarit. ac si princeps eam sententiam dicerem, laudaretis profecto; si solus, certe ignosceretis; etiam si paulo minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam dolori meo tribueretis. nunc vero, patres conscripti, non parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat,2 vel quod habeo auctorem P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissimum et cum in universam rem publicam tum etiam erga meam salutem fide ac benivolentia singulari.
各位元老院议员,如果你们之中有人在等待我将提议指派哪些行省,就请他在心中掂量,我最应当从行省中召回哪些人:一旦他想到我必然会作何感想,他就绝不会怀疑我应当持有怎样的观点。倘若我是第一个发表这一见解的人,你们无疑会予以赞赏;倘若唯独我一人如此,你们也必定会予以宽恕;即便这见解在你们看来稍显无益,你们也终究会对我的痛苦给予某种体谅。然而此刻,各位议员,我深感不小的欣慰:一方面是因为指派叙利亚与马其顿对国家最为有利,以致我的个人痛苦与公共利益毫不相悖;另一方面是因为我有普布利乌斯·塞尔维利乌斯作为先例与支持者,他在我之前已发表意见,这位极显赫的人物,不仅对整个国家,而且对我的安宁,都怀有非凡的忠诚与善意。
quod si ille, et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua sed etiam verborum gravitate esse notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas cupiditates? sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iracundiae serviam. quo animo unus quisque vestrum debet esse in illos, hoc ero: praecipuum illum et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo.
如果此人在不久之前,以及每当他拥有发言的场合与机会时,都认为加比尼乌斯与皮索——这两个国家的祸害与几近毁灭者——不仅由于其他缘故,更主要是由于他们那臭名昭著的罪行以及对我毫无道理的残酷,理应不仅在他的投票中、更要在言辞的威严中受到谴责;那么,对于将我的安宁作为抵押出卖以满足自身欲望的他们,我又当怀有怎样的心情呢?然而,我在发表这一见解时,不会听任我的痛苦,不会顺从我的愤恨。你们每一个人对他们应当抱有怎样的心情,我也将抱有同样的心情:我那份特殊的、专属于我个人的痛苦感受——尽管你们始终认为这是你们与我所共有的——我将把它从意见发表中抽离,留待复仇之时。
quattuor sunt provinciae, patres conscripti, de quibus adhuc intellego sententias esse dictas, Galliae duae, quas hoc tempore uno imperio videmus esse coniunctas, et Syria et Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi illi consules pro perversae rei publicae praemiis occupaverunt. decernendae nobis sunt lege Sempronia duae. quid est quod possimus de Syria Macedoniaque dubitare? Mitto quod eas ita partas habent ii qui nunc obtinent ut non ante attigerint quam3 hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem vestram e civitate exterminarint, quam fidem publicam, quam perpetuam populi Romani salutem, quam me ac meos omnis foedissime crudelissimeque vexarint.
各位议员,据我所知迄今已被发表意见的行省共有四个:此时我们看到归于单一统帅之下的两个高卢,以及在你们违背本意且遭受压制之时,那两个灾难性的执政官作为颠覆国家的报酬而占领的叙利亚和马其顿。根据塞姆普罗尼乌斯法,我们必须指定两个行省。关于叙利亚和马其顿,我们还有什么可迟疑的呢?如今把持这两地的人,在染指这两地之前,先是谴责了这个阶层,将你们的权威驱逐出城邦,又以极其卑鄙和残暴的手段践踏了公共信义、罗马人民的永久安宁以及我和我所有亲人——对于他们以这种方式攫取行省一事,我暂且略过不提。
omnia domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit quantum illi effecerint. ad ipsas venio provincias; quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris, quibus est propter avaritiam pax erepta, vexatur ut Thessalonicenses positi in gremio imperi nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa nostra quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris non solum excursionibus barbarorum sit infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. ita gentes eae quae, ut pace uterentur, vim argenti dederant praeclaro nostro imperatori, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum intulerunt.
国内与城内的一切罪恶我都暂且不论,这些罪恶之深重,甚至连汉尼拔也从未希望给这座城市带来如同他们所造成的这般巨大的灾祸。我且谈谈行省本身。在这些行省中,马其顿原先并非由城楼、而是由无数将领的胜利纪念碑所巩固,早已借由屡次胜利与凯旋式而归于平定,如今却遭因贪婪而被夺去了和平的蛮族侵扰得如此严重,以致身处我们帝国怀抱之中的萨洛尼卡人被迫放弃城镇、退守城堡;我们那条贯穿马其顿直至赫勒斯滂的军用大道,不仅受到蛮族劫掠的威胁,甚至被色雷斯人的营地阻断和霸占。因此,那些原本为了享受和平而向我们显赫的统帅交付巨额白银的部族,为了能够补充被掏空的家产,非但没有获得买来的和平,反而向我们发动了近乎正义的战争。
iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione conlectus omnis interiit. Magno hoc dico cum dolore: miserandum in modum milites populi Romani capti necati deserti dissipati sunt, incuria fame morbo vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris in patriam exercitumque expiatum esse videatur. atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam, tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio atque exercitu ita vexata est vix ut se possit diuturna pace recreare;4 cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, vectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in huius unius quaestum esse conversum, urbem Byzantiorum vobis atque huic imperio fidelissimam hostilem in modum esse vexatam? quo ille, postea quam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum.
如今,我们那支通过极霸道的征召和最严苛的搜捕组建起来的军队,已全军覆灭。我怀着巨大的悲痛陈述此事:罗马人民的士兵以凄惨的方式被俘、被杀、被遗弃、被瓦解,因疏忽、饥荒、疾病与荒芜而消耗殆尽;以至于——这是最令人愤慨的——统帅对祖国与军队的罪恶,仿佛是〔由兵士们的牺牲〕来赎清的。然而这马其顿,在邻近部族已遭平定、蛮族已被压制、其本身安宁平静之时,我们原本只凭微薄的守备和少量的兵力,甚至无需最高指挥权,仅凭使节以罗马人民的名义便可护卫周全;如今在执政官的最高指挥权与军队之下,它竟遭摧残至此,即便历经长久的和平也难以恢复元气。与此同时,你们之中有谁未曾听闻,有谁不知晓,亚该亚人每年向卢基乌斯·皮索进贡巨款,杜拉基乌姆人的关税与赋税尽数化为此人一己的私利,对你们和这个帝国最忠诚的拜占庭城邦遭受了如临敌国般的劫掠?此人在无法从赤贫者身上榨取分文、用尽一切暴力也无法从悲惨之人处勒索丝毫之后,便派遣大队进驻冬营;而他任命为统帅的人,正是他认为在其罪行中最勤勉的帮凶、其欲望中最忠实的仆役。
- 1qui mihi homines ex provinciis potissimum detrahendi sint
在由 consideret 引出的间接疑问从句中,qui 为修饰 homines 的疑问形容词;mihi 是动形容词 detrahendi sint 伴随的动作主与格(dative of agent),意为“我最应当从行省中召回哪些人”。
- 1vel quod hoc maxime rei publicae conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat
代词 hoc 的具体内容由同格的不定式短语 Syriam Macedoniamque decerni(“指派叙利亚与马其顿”)加以阐明。随后的 ut 从句表示结果(“以致我的痛苦与公共利益毫不相悖”)。
- 3Mitto quod eas ita partas habent ii qui nunc obtinent ut non ante attigerint quam
partas habent 采用 habeo 搭配 pario 的完成时被动分词,构成强调结果状态持续持有的迂回结构。ita ... ut 引导结果从句,句中的 non ante ... quam(“在……之前绝不”)强调了相继发生行动的时间先后关系与因果性。
- 5ita vexata est vix ut se possit diuturna pace recreare
在 ita ... ut 的结果结构中,副词 vix 被倒装置于从属连词 ut 之前(hyperbaton),起修辞强调作用。句法骨干为 ita vexata est ut vix se possit recreare(“被摧残至此,以致它几乎无法……恢复”)。
