← 西塞罗

论执政官行省

§11-15

要求罢免皮索与加比尼乌斯及拒授感恩祭

西塞罗痛斥加比尼乌斯对包税人的毁灭与皮索的恶行,敦促元老院迅速将二人从行省撤换,并回顾了去年召回未果的经过。他进而强调元老院拒授加比尼乌斯感恩祭的正当性,驳斥了援引阿尔布基乌斯先例进行的辩解。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11

​itaque, patres conscripti, videtis non temeritate redemptionis aut negoti gerendi inscitia, sed avaritia, superbia, crudelitate Gabini paene adflictos iam atque eversos publicanos: quibus quidem vos in his angustiis aerari tamen subveniatis necesse est,1 etsi iam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus, inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium, non solum bona sed etiam honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, non continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis et praedonis audaciam.

因此,各位议员,你们看到,包税人们如今几乎已被摧折和破产,并非由于竞标的鲁莽或经营的不熟稔,而是由于加比尼乌斯的贪婪、傲慢和残暴:尽管在国库如此拮据之时,你们无论如何也有必要救助他们;虽然对许多人你们已无能为力,他们因那个元老院的仇敌、骑士阶层和一切正直之士的死敌,不仅悲惨地丧失了财产,甚至丧失了尊严——无论是节俭、克制、美德、辛劳还是声望,都未能保护他们抵挡那个暴食者与掠夺者的狂妄。

§12

​quid? qui se etiam nunc subsidiis patrimoni aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur? an si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria: quem is frui non sinit qui est, etiam si non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet?2 retinete igitur in provincia diutius eum qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam conlegam putet, quod ille vos tristitia vultuque deceperit, ipse numquam se minus quam erat nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore perfecisse ne C. Gabinius unus omnium nequissimus existimaretur.

怎么?难道我们要眼睁睁看着那些如今仍靠祖产积蓄或友人慷慨相助勉力支撑的人走向灭亡吗?抑或,若有人因外敌而无法享有公共收益,他尚且受到监察官法本身的保护;而面对一个虽未被称作公敌、实则正是公敌的人不准其享有收益的情况,难道不应当向其施以援手吗?那么,就让那个人在行省中留任更久吧!他与敌人订立关于同盟者的协约,与同盟者订立关于罗马公民的协约;他甚至自以为比同僚更有价值,只因同僚以阴沉的容貌欺骗了你们,而他自己则从未假装自己没有实际那般卑劣。而皮索却以另一种方式自夸,说他在短时间内促成了一件事,即盖乌斯·加比尼乌斯不再被视作所有人中唯一的至恶之徒。

§13

hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis? et has duplicis pestis sociorum, militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, imperi maculas teneretis? at idem vos anno superiore hos eosdem revocabatis, cum in provincias pervenissent: quo tempore si liberum vestrum iudicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, vestram auctoritatem, iis per quos erat amissa revocatis, et iis ipsis praemiis extortis quae erant pro scelere atque eversione patriae consecuti.

若非早晚须将这两人撤换,难道你们不认为应当将他们从行省中强行拽出吗?难道你们还要留任这两个同盟者的双重瘟疫、士兵的灾星、包税人的毁灭者、行省的蹂躏者、帝国的污点吗?然而正是你们自己,在去年他们刚抵达行省之时便曾要召回这同样的人;在当时,若你们的决断是自由的,若事情未曾屡遭拖延并最终从你们手中被夺走,你们本会如你们所愿恢复你们的威信——即召回那些致使威信丧失的人,并强行剥夺他们因祸害与颠覆祖国而获得的那些奖赏。

§14

​qua e poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. quae enim homini in quo aliqui, si non famae pudor, at supplici timor est gravior poena accidere potuit quam non credi litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit: primum homini sceleribus flagitiis contaminatissimo nihil esse credendum, deinde a proditore, atque eo quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur.

即使当时他们违背你们的强烈意愿,并非靠自身而是借助他人的势力逃脱了那一惩罚,但他们却承受了另一项更为重大而沉重的惩罚。因为对于一个若非对名誉尚存羞耻、至少对惩罚怀有恐惧的人而言,还有什么比通报战事大捷的公函不被采信更为沉重的惩罚呢?元老院在座无虚席时拒绝授予加比尼乌斯感恩祭,正是断定了这一点:首先,对一个被罪恶丑行彻底玷污之人不可有丝毫信任;其次,一个叛国者,且已被认定为国家眼前公敌的人,不可能将国家事务治理得体;最后,连不朽的神明亦不愿因这最不洁、最罪大恶极之人的名义而开启自己的神殿并接受祈告。因此,另一人要么自己是个有教养之辈,受教于他身边的希腊人并显得更加精明——如今他正在台前与他们公然狂欢,而此前则习惯躲在幕后——要么他拥有比加比尼乌斯更谨慎的朋友,以致未见递交他的任何公函。

§15

hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua re imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere:3 cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. quod est primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore una cohorte auxiliaria gesta, et bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum.4 deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit.

那么,难道我们要拥有这样的统帅吗?其中一人不敢向我们通报凭何缘由被称作统帅,而另一人,若信使未曾延误,必将在数日之内后悔自己竟敢如此:他的朋友们(若他尚有朋友,或者若如此巨大而丑陋的禽兽竟能拥有任何朋友),正在借这一由头聊以自慰,即本阶层亦曾拒绝授予提图斯·阿尔布基乌斯感恩祭。然而这首先是不可同日而语的:一方是前裁判官在萨丁尼亚率领一支辅助大队针对身披羊皮斗篷的蟊贼所立的战果,另一方则是以执政官军团与统帅权对抗叙利亚最强大的部族与僭主所终结的战争。其次,阿尔布基乌斯向元老院所祈求的,此前已在萨丁尼亚自行颁布予己;因为众所周知,这个轻浮的希腊狂热者在行省内便已擅自举行了类似凯旋式的庆典,因此元老院断然拒绝感恩祭,以申饬其轻率妄为。

语法注4 条
  1. 11quibus quidem vos in his angustiis aerari tamen subveniatis necesse est

    非人称表达 necesse est 直接后接现在时虚拟式 subveniatis(省略 ut)。quibus 为关系代名词的连接用法,指代前文的 publicanos,作 subveniatis 所要求的与格补足语。

  2. 12an si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria: quem is frui non sinit qui est, etiam si non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet?

    以双重对照构成的修辞反问句。前半句为条件句(si qui... hic tegitur);后半句的关系从句(quem is frui non sinit qui...)界定了后文的 huic,构成反问(huic ferri auxilium non oportet?)。frui publico 为收取或享有公有税收的惯用语。

  3. 15necesse est paucis diebus paeniteat audere

    非人称动词 paeniteat(现在时虚拟式,作 necesse est 的真正主语)支配宾格 alterum(承接前句)表示体验者,以不定式 audere 表示后悔的事由。paucis diebus 为表示时间范围的夺格(“数日之内”)。

  4. 15quod est primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore una cohorte auxiliaria gesta, et bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum

    quod 是承接上文阿尔布基乌斯先例的连接性关系代词,在此引出话题(“关于此事”)。作为 dissimile 的主语核,res... gesta 与 bellum... confectum 两个名词短语由 et 并列对比,鲜明地凸显出指挥官身份、兵力规模及敌手性质的巨大悬殊。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:11-15